Immagini della pagina
PDF
ePub

rem suam existimant: et, sicut amantes de forma iudicare non possunt, quia sensum oculorum praecipitat animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus affectibus: aestu fertur, et velut rapido flumini obsequitur. Ita argumenta ac testes quid egerint, pronunciatio ostendit: commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur. An, quum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est? Huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, hic labor est: sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sunt; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in affectibus. Quint., VI. ii. 3-7.

105. Sejanus having asked Tiberius to allow his Marriage with Livia, the Emperor replies as follows:

Falleris enim, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, quae C. Caesari, mox Druso, nupta fuerit, ea mente acturam, ut cum equite Romano senescat. Ego ut sinam, credisne passuros, qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros in summis imperiis videre? Vis tu quidem istum intra locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui, te invito, perrumpunt, omnibusque de rebus consulunt, excessisse iam pridem equestre fastigium, longeque antisse patris mei amicitias, non occulti ferunt, perque invidiam tui me quoque incusant. At enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est. Mirum hercule, si, cum in omnis curas distraheretur inmensumque attolli provideret, quem coniunctione tali super alios extulisset, C. Proculeium et quosdam in sermonibus habuit, insigni tranquillitate vitae nullis reipubl. negotiis permixtos. Sed, si dubitatione Augusti movemur, quanto validius est, quod M. Agrippae, mox mihi conlocavit? Atque ego haec, pro amicitia, non occultavi: ceterum neque tuis neque Liviae destinatis adversabor. Ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre: id tantum aperiam, nihil esse tam excelsum, quod non virtutes istae tuusque in me animus mereantur; datoque tempore, vel in senatu vel in concione non reticebo. Ann., iv. 40.

Tac.,

106. Boadicea excites her Countrymen against the Romans.

Ad Britannorum copiae passim per catervas et turmas exsultabant, quanta non alias multitudo, et animo adeo fero, ut coniuges quoque testes victoriae secum traherent, plaustrisque imponerent, quae super extremum ambitum campi posuerant. Boudicea, curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, "solitum quidem Britannis, feminarum ductu bellare," testabatur: "sed tunc non, ut tantis maioribus ortam, regnum et opes, verum ut unam e vulgo, libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. Eo provectas Romanorum cupidines, ut non corpora, ne senectam quidem, aut virginitatem impollutam relinquant. Adesse tamen deos iustae vindictae. Cecidisse legionem, quae proelium ausa sit: ceteros castris occultari, aut fugam circumspicere. Ne strepitum quidem et clamorem tot millium, nedum inpetus et manus perlaturos. Si copias armatorum, si caussas belli secum expenderent, vincendum illa acie, vel cadendum esse. Id mulieri destinatum: viverent viri et servirent. Ann., xiv. 34, 35.

Tac.,

107. Seneca, anticipating Nero's Displeasurs, implores to be allowed to retire into a private station.

Ego quid aliud munificentiae tuae adhibere potui, quam studia, ut sic dixerim, in umbra educata? et quibus claritudo venit, quod iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei pretium. At tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti: adeo, ut plerumque intra me ipse volvam: "egone, equestri et provinciali loco ortus, proceribus civitatis adnumeror? Inter nobiles, et longa decora praeferentes, novitas mea enituit? Ubi est animus ille, modicis contentus? Talis hortos instruit, et per haec suburbana incedit, et tantis agrorum spatiis, tam lato fenore exuberat?" Una defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui. Sed uterque mensuram implevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe accipere. Cetera invidiam augent: quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacent, sed mihi incumbunt; mihi subveniendum est. Quomodo in militia, aut via, fessus adminiculum orarem; ita, in hoc itinere vitae, senex, et levissimis quoque curis inpar, cum opes meas ultra sustinere non possim, praesidium peto.

Iube eas per procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. Nec me in paupertatem ipse detrudam; sed traditis, quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarun curae seponitur, in animum revocabo. Superest tibi robur, et tot per annos nixum fastigio regimen: possumus seniores amici quieti respondere. Hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse, qui et modica tolerarent. Tac., Ann., xiv. 53, 54.

108. Nero's Insidious Reply.

Pudet

Ad quae Nero sic ferme respondit: "Quod meditatae orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praevisa, sed subita expedire docuisti. Abavus meus, Augustus, Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit: sed in ea ipsa aetate, cuius auctoritas tueretur, quidquid illud et qualecumque tribuisset: attamen neutrum datis a se praemiis exuit. Bello et periculis meruerant: in his enim iuventa Augusti versata est. Nec mihi tela et manus tuae defuissent, in armis agenti. Sed quod praesens conditio poscebat, ratione, consilio, praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. Et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt: quae a me habes, horti et fenus et villae, casibus obnoxia sunt. Ac, licet multa videantur, plerique, haudquaquam artibus tuis pares, plura tenuerunt. referre libertinos, qui ditiores spectantur. Unde etiam rubori mihi est, quod praecipuus caritate, nondum omnes fortuna antecellis. Verum et tibi valida aetas, rebusque et fructui rerum sufficiens: et nos prima imperii spatia ingredimur; nisi forte aut te Vitellio ter consuli, aut me Claudio postponis. Sed, quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, tantum in te mea liberalitas explere non potest. Quin, si qua in parte lubricum adolescentiae nostrae declinat, revocas; ornatumque robur subsidio impensius regis. Non tua moderatio, si reddideris pecuniam; nec quies, si reliqueris principem: sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur. Quodsi maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit, unde amico infamiam paret, inde gloriam sibi recipere." His adiicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine exercitus, velare odium fallacibus blanditiis. Tac., Ann., xiv. 55, 56.

109. Otho's Address to his Army after the Battle of Bedriacum.

Ipse aversus a consiliis belli, "hunc," inquit, "animum, hanc virtutem vestram ultra periculis obiicere, nimis grande vitae meae pretium puto. Quanto plus spei ostenditis, si vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. Experti invicem sumus, ego ac fortuna. Nec tempus computaveritis. Difficilius est temperare felicitati, qua te non putes diu usurum. Civile bellum a Vitellio coepit, et, ut de principatu certaremus armis, initium illic fuit: ne plus quam semel certemus, penes me exemplum erit. Hinc Othonem posteritas aestimet. Fruetur Vitellius fratre, coniuge, liberis: mihi non ultione neque solatiis opus est. Alii diutius imperium tenuerint: nemo tam fortiter reliquerit. An ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et reipublicae eripi patiar? Eat hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis. Sed este superstites. Nec diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam meam. Plura de extremis loqui, pars ignaviae est. Praecipuum destinationis meae documentum habete, quod de nemine queror. Nam incusare deos vel homines, eius est, qui vivere velit." Tac., Hist., ii. 47.

110. Calgacus, a British Patriot, stirs up his Countrymen to throw off the Roman Yoke.

Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudinem faciunt, pacem adpellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit. Hi per delectus, alibi servituri, auferuntur: coniuges sororesque, etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunasque in tributum egerunt; in annonam frumentum. Corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis, verbera inter ac contumelias, conterunt. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam quotidie emit, quotidie pascit. Ac, sicut in familia recentissimus quisque servorum et conservis ludibrio est: sic, in hoc orbis terrarum vetere famulatu, novi nos et viles in excidium petimur. Neque enim arva nobis, aut metalla, aut portus sunt,

quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus: et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus salus, quam quibus gloria carissima est. Tac., Agr., 30, 31.

111. Reflections on the Death of Agricola.

Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consularibus ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat, speciosae contigerant. Filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus, incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis, futura effugisse. Nam, sicuti durare in hac beatissimi saeculi luce, ac principem Traianum videre, quodam augurio votisque apud nostras aures ominabatur: ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus, non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu, rempublicam exhausit. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat. Mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus: nos Maurici Rusticique visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos, iussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et adspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero, felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. Tac., Agr., 44, 45.

112. The Example of Agricola's Virtue.

Omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore, superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis compositus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.

« IndietroContinua »