Immagini della pagina
PDF
ePub

De. Nám neque neglegéntia tua néque odio id fecít tuo. Duxit fére abhinc annos quíndecim néque postilla unquam áttigit.

Ea mortem obiit; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus. Quamobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras.

Nau. Quíd ego aequo animo? Cúpio misera in hac re iam defúngier ;

Séd quid sperem ? aetáte porro mínus peccaturúm putem ? Iám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit.

An mea forma atque aétas nunc magis éxpetendast, Démipho? Quíd mi hic adfers, quámobrem exspectem aut spérem porro nón fore !

Ph. Exsequias Chreméti quibus est cómmodum ire, hem témpus est.

Sic dabo: age nunc, Phormionem quí volet lacéssito:
Fáxo tali eúm mactatum, atque hic est, infortúnio.
Ter., Phorm., V. viii. 1–39.

21. A Satire on Epicures.

Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum libentissime edis, tum auferatur, et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumtus et fastidium pro facetiis procedit: qui negant ullam avem, praeter ficedulam, totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium, nisi tantum apponatur, ut a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere: superiorem partem avium atque altilium qui edunt, eos palatum non habere: si proportione luxuria pergit crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defatigentur? quando stratus auro, argento, purpura, amplior aliquot hominibus, quam diis immortalibus, adornantur. Favorinus, ap. Aul. Gell., xv. 8.

22. The Claims of Self-indulgence conflict with those of Business.

Ludunt alea, studiose unguentis delibuti, delicatis stipati. Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percunctatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint; inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla

est in angiporto amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in comitium tristes, iubent dicere; quorum negotium est, dicunt, iudex testes poscit, ipsus it minctum. Ubi redit, ait se omnia audivisse, tabulas poscit. Literas inspicit, vix prae vino sustinet palpebras, eunti in consilium ibi haec oratio: Quid mihi negotii est cum istis nugacibus? quam potius potamus mulsum mixtum vino graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum, qui inter duos pontes captus fuit. Titius, ap. Macrob., Sat., ii. 10.

B.—PERIOD II., B.C. 80-A.D. 14.

23. Host and Guest.

Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis qui inscribitur Nescis quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. Nam multos (inquit) esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta, et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat (inquit) ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem (inquit) convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et apud subsellia, silentium vero non in convivio sed in cubiculo esse debet. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto (inquit) eveniet si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem (inquit) convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus, et in convivio legi non omnia debent sed ea potissimum quae simul sint ẞ et delectent. Neque non de secundis quoque mensis, cuius modi

esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: bellaria (inquit) ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt, zéμuası enim cum zu societas infida. Quod Varro in loco hoc dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus, nam quae iuuara Graeci aut payμare dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Varro, Sat. Menipp., vii. 1 (1).

[ocr errors]

24. An Inflexible Stoic.

In M. Catone, iudices, haec bona, quae videmus, divina et egregia, ipsius scitote esse propria: quae nonnumquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, sed a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta eiusmodi: sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere: neminem misericordem esse, nisi stultum et levem: viri non esse, neque exorari neque placari: solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos; si mendicissimi, divites; si servitutem serviant, reges: nos autem, qui sapientes non sumus, fugitivos, exsules, hostes, insanos denique esse dicunt: omnia peccata esse paria: omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum, qui gallum gallinaceum, quum opus non fuerit, quam eum, qui patrem suffocaverit: sapientem nihil opinari, nullius rei poenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam. Haec homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus, arripuit: neque disputandi caussa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid publicani cave quidquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui veniunt, miseri et calamitosi? sceleratus et nefarius fueris, si quidquam, misericordia adductus, feceris. Fatetur aliquis se peccasse, et eius delicti veniam petit? nefarium est facinus, ignoscere. At leve delictum est: omnia peccata sunt paria. Dixisti: quippe iam fixum et statutum est. Non re ductus es, sed opinione: sapiens nihil opinatur. Errasti aliqua in re: maledici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt Dixi in senatu, me nomen consularis candidati delaturum. Iratus dixisti. Numquam, inquit, sapiens irascitur. At temporis caussa. Improbi, inquit, hominis est, mendacio fallere: mutare sententiam, turpe est: exorari, scelus; misereri, flagitium. Cic., Mur., xxix. 61, 62.

25. "Dancer" an opprobrious Epithet.

Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si vere obiicitur, vehementis accusatoris: sin falso, maledici conviciatoris. Quare, quum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, arripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum aliquo convivio, neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere, quibus praeterea vitiis affectum esse necesse sit eum, cui vere istud obiici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine, neque in convivio moderato atque honesto. Tempestivi convivii, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi arripis id, quod necesse est omnium vitiorum esse postremum : relinquis illa, quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest. Nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur : et, quum ea non reperiantur, quae voluptatis nomen habent, quaeque vitiosa sunt: in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest? nihil, inquam, omnino, iudices. Sic a me consul designatus defenditur, ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur. Bene habet: iacta sunt fundamenta defensionis. Cic., Mur., vi. 13, 14.

26. The Orator Crassus retorts upon Brutus.

Quum enim Brutus duos lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et quum contraria inter sese de republica capita contulisset, noster hic facetissime tres patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit. Ex libro primo, forte evenit, ut in Privernati essemus. "Brute, testificatur pater, se tibi Privernatem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo, in Albana eramus ego et Marcus filius. "Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat, ne, quum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit (tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri), in Tiburti forte assedimus ego et Marcus filius. "Ubi sunt ii

fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te," inquit, "iam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Cic., de Or., II. lv. 223, 224.

27. Bons mots.-Puns on Words.

Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant povoμacíav, ut “Nobiliorem, mobiliorem" Cato: aut, ut idem, quum cuidam dixisset, "Eamus deambulatum :" et ille: "quid opus fuit de?" "Immo vero," inquit, "quid opus fuit te?" aut eiusdem responsio illa: "Si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam interpretatio nominis habet acumen, quum ad ridiculum convertas, quamobrem ita quis vocetur; ut ego nuper, Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo Martio nomen invenisse. Atque haec omnia verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est, vel paullulum immutatus; aut aliqua pars versus, ut Statius Scauro stomachanti; (ex quo sunt nonnulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:)

"St', tacete, quid hóc clamoris? quíbu' nec mater, néc pater, Tánta confidéntia? auferte istanc enim supérbiam."

Nam in Caelio sane etiam ad caussam utile fuit tuum illud, Antoni, quum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,

"Sentin' senem esse táctum triginta minis?"

In hoc genus coniiciuntur proverbia, ut illud Scipionis, quum Asellus omnes provincias stipendia merentem se peragrasse gloriaretur: "Agas asellum," et cetera. Cic., de Or., II. lxiii. lxiv. 256-258.

28. Bons mots.-Puns on the Sense of Words.

Est autem ex hoc genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset: "Tu vero," inquisti, "molestus non eris. Iubebis igitur, te," inquit, "suscitari?" et tu: "Certe negaram te molestum futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod

« IndietroContinua »