aiunt Maluginensem illum M. Scipionem, quum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset: "Dic de L. Manlio: Virum bonum," inquit, "egregiumque civem esse arbitror." Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni; quum ille: "Ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule," inquit, "ex mei animi sententia." Cic., de Or., II. lxiv. 259, 260. 29. Bons Mots.—Personalities. Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam: "Iam ostendam, cuiusmodi sis:" quum ille, "Ostende, quaeso;" demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus: risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est: ut quum Tito Pinario, mentum in dicendo intorquenti, "tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Cic., de Or., II. lxvi. 266. 30. Bons Mots.-Humorous Misapprehension. Ex quo genere est etiam, non videri intelligere quod intelligas, ut Pontidius: "Qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur? Tardum!" ut ego, qui in delectu Metello, quum excusationem oculorum a me non acciperet, et dixisset: "Tu igitur nihil vides? Ego vero," inquam, "a porta Esquilina video villam tuam:" ut illud Nasicae, qui quum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quaereret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius, "Quid? ego non cognosco," inquit, "vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?” Cic., de Or., II. lxviii. 275, 276. 31. Bons Mots.-Ingenious Misinterpretation. Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne: ut, quum Scaurus accu saret Rutilium ambitus, quum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras, A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutilii; Rutilius autem, "ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, quum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari.” “Quid ergo?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius.” Cic., de Or., II. lxix. 280. 32. Bons Mots.-The Surprise (zapà #poodoxíav). Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem; cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appii maioris illius, qui in senatu, quum ageretur de agris publicis et de lege Thoria, et premeretur Lucilius ab iis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "Non est," inquit, "Lucilii pecus illud: erratis:" (defendere Lucilium videbatur) "ego liberum puto esse; qua lubet, pascitur." Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: quum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset, Eiero," inquit: "iniquus est." Quum esset admurmuratum," "Ah," inquit, "P. C. non ego mihi illum iniquum ciero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil facetius: quum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset: "Potest fieri," inquit, "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit." Annuit Silus. "Potest etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite annuit, ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit, "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, et iocus est familiaris: "Sapiens si algebis, tremes;" et alia permulta. Cic., de Or., II. lxx. 284, 285. 33. Ridicule of Luxury. Luxuriae rictu Martis marcent moenia. Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, Quo margarita cara vitribaca Indica ? Aequum est induere nuptam ventum textilem, Palam prostare nudam in nebula linea ? Publit. Syr., ap. Petr., Sat., lv. 19-34. 34. A Bridge to throw Fools from. O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, In quo vel Salisubsuli sacra suscipiantur: Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam: Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. Catull., xix. 35. L'homme qui rit. Egnatius, quod candidos habet dentes, Lugetur, orba quum flet unicum mater, Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, Nam risu inepto res ineptior nulla est. Catull., xxxix. 38. A Parody. Sabinus ille, quem videtis, hospites, 39. A Dish of Garlic. Parentis olim si quis impia manu Edit cicutis allium nocentius. O dura messorum ilia ! Virg., Cat., viii.. Quid hoc veneni saevit in praecordiis? Num viperinus his cruor Incoctus herbis me fefellit? an malas Canidia tractavit dapes ? Ut Argonautas praeter omnes candidum |