Immagini della pagina
PDF
ePub

moderata immutabilique constantia, intelligere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo, sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris. Cic., De Nat. Deor., ii. 34, 35, §§ 87-90.

3. Existence of God inferred from the Splendour of Creation.

"Si essent qui sub terra semper habitavissent, bonis et illustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione, esse quoddam numen et vim deorum; deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca, quae nos incolimus, atque exire potuissent; quum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque tum magnitudinem pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa: quum autem terras nox opacasset, tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum, lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque in omni aeternitate ratos immutabilesque cursus: hacc quum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur." Cic., De Nat. Deor., ii. 37, § 95.

4. Existence of God inferred from the Order observable in Nature.

Nec quidquam in tanta magis est mirabile mole,
Quam ratio et certis quod legibus omnia parent.
Nusquam turba nocet, nihil ullis partibus errat,
Laxius et levius mutatove ordine fertur.

Quid tam confusum specie, quid tam vice certum est?
Ac mihi tam praesens ratio non ulla videtur,

Qua pateat mundum divino numine verti,

Atque ipsum esse deum, nec forte coisse magistra,
Ut voluit credi qui primus moenia mundi
Seminibus struxit minimis, inque illa resolvit :
E quis et maria et terras et sidera caeli
Aetheraque immensos fabricantem finibus orbes
Solventemque alios constare, et cuncta reverti
In sua principia et rerum mutare figuras.
Quis credat tantas operum sine numine moles

Ex minimis, caecoque creatum foedere mundum?
Si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet.
At cur dispositis vicibus consurgere signa,
Et velut imperio praescriptos reddere cursus
Cernimus, ac nullis properantibus ulla relinqui?
Cur eadem aestivas exornant sidera noctes
Semper, et hibernas eadem ? certamque figuram
Quisque dies reddit mundo, certamque relinquit?
Manil., i. 476-498.

5. Existence of God inferred from Common Consent.

Ut porro firmissimum hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio:-multi de diis prava sentiunt: (id enim vitioso more effici solet:) omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur: nec vero id collocutio hominum aut consensus effecit: non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est. Cic., Tusc. Disp., I. xiii. 30.

6. Existence of God inferred from Common Consent. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, quum caelum suspeximus, caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo haec regantur? Quod ni ita esset, qui potuisset assensu omnium dicere Ennius:

[ocr errors]

Áspice hoc sublíme candens, quem invocant omnés Iovem;" illum vero et Iovem, et dominatorem rerum, et omnia nutu regentem, et, ut idem Ennius,

"Patrem divomque hominumque,”

et praesentem ae praepotentem deum? Quod qui dubitet, haud sane intelligo, cur non idem, sol sit an nullus sit, dubitare possit. Quid enim est hoc illo evidentius? Quod nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec una cum saeculis aetatibusque hominum inveterari potuisset. Etenim videmus, ceteras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. Quis enim hippocentaurum fuisse aut chimaeram putat? quaeve anus tam excors inveniri potest, quae illa, quae quondam credebantur apud inferos portenta, extimescat? Opinionum enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.

Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus religionumque sanctitates exsistunt in dies maiores atque meliores. Itaque inter omnes omnium gentium sententia constat. Omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum, esse deos. Quales sint, varium est: nemo negat. Cic., Nat. Deor., II. ii. 4, 5, and iv. 12.

7. Existence of God inferred from the Principle of Life within us.

Sed huius beneficii gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra felicitas et dii immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum, quem neque imperii nostri magnitudo, neque sol ille, nec caeli signorumque motus, nec vicissitudines rerum atque ordines movent, neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia: qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis, suis posteris, prodiderunt. Est, est profecto illa vis: neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra, inest quiddam, quod vigeat et sentiat, et non inest in hoc tanto naturae tam praeclaro motu. Nisi forte idcirco esse non putant, quia non apparet, nec cernitur: proinde quasi nostram ipsam mentem, qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre, aut plane, qualis, aut ubi sit, sentire possimus. Cic., Milo., xxx. 83, 84.

S. On the Possibility of God's Attributes.

Qualem autem Deum intelligere nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim? Prudentiamne Deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum, et nec bonarum nec malarum? Cui. mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est delectu bonorum et malorum? quid autem ratione? quid intelligentia? quibus utimur ad eam rem, ut apertis obscura assequamur: at obscurum Deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinent ad deos? Hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis, cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis Deus intelligi qui potest in dolore, an in labore, an in periculo, quorum Deum nihil attingit? Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum Deum intelligere qui possumus? Cic., Nat. Deor., III. xv. 38.

9. God the True Object of Knowledge.

Illic demum discit, quod diu quaesivit: illic incipit Deum nosse. Quid est Deus? Mens universi. Quid est Deus? Quod vides totum, et quod non vides totum. Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil maius excogitari potest, si solus est omnia, opus suum et extra et intra tenet. Quid ergo interest inter naturam Dei et nostram? Nostri melior pars animus est : in illo nulla pars extra animum. Totus ratio est: quum interim tantus error mortalia teneat, ut hoc, quo neque formosius est quidquam, nec dispositius, nec in proposito constantius, existiment homines fortuitum et casu volubile, ideoque tumultuosum inter fulmina, nubes, tempestates, et cetera quibus terrae ac terris vicina pulsantur. Nec haec intra vulgum dementia est, sapientiam quoque professos contigit. Sunt qui putent, sibi ipsis animum esse, et quidem providum ac dispensantem singula, et sua, et aliena: hoc autem universum, in quo nos quoque sumus, expers esse consilii, et aut ferri temeritate quadam, aut natura nesciente quid faciat. Quam utile existimas ista cognoscere, et rebus terminos ponere? quantum Deus possit? materiam ipsi sibi formet, an data utatur? utrum idea materiae prius superveniat, an materia ideae? Deus quidquid vult efficiat, an in multis rebus illum tractanda destituant: et a magno artifice prave formentur multa, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur, saepe inobsequens arti est?-Haec inspicere, haec discere, his incubare, nonne transilire est mortalitatem suam, et in meliorem transcribi sortem? Quid tibi, inquis ista proderunt? Si nihil aliud, hoc certe sciam, omnia angusta esse, mensus Deum. Seneca, Nat. Quaest., i. Prol., §§ 11–17.

10. Law in its Highest Form is the Expression of the

Divine Mind.

Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere; nec, quia nusquam erat scriptum, ut contra omnes hostium copias in ponte unus assisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus: nec, si regnante Tarquinio nulla erat Romae scripta lex de stupris, idcirco non contra illam legem sempiternam Sex. Tarquinius vim Lucretiae, Tricipitini filiae, attulit. Erat enim ratio profecta a rerum natura, et ad recte faciendum impellens et a delicto

avocans: quae non tum denique incipit lex esse, quum scripta est, sed tum, quum orta est. Orta est autem simul cum mente divina. Quamobrem lex vera atque princeps apta ad iubendum et ad vetandum ratio est recta summi Iovis. Cic., Leg., II. iv. 10.

11. God is within us: the Sublime, whether in Nature or in Man, is a Trace of Him..

Non sunt ad coelum elevandae manus, nec exorandus aedituus, ut nos ad aures simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat prope est a te Deus, tecum est, intus est. Ita dico, Lucili, sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque ncstrorum observator et custos: hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus vir sine Deo nemo est. An potest aliquis supra fortunam, nisi ab illo adiutus, exsurgere? Ille dat consilia magnifica, et erecta. In unoquoque virorum bonorum (quis deus, incertum est) habitat. Si tibi occurrit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus, et conspectum coeli densitate ramorum aliorum alios protegentium submovens: illa proceritas silvae et secretum loci, et admiratio umbrae, in aperto tam densae atque continuae, fidem sibi numinis facit. Et si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus: animum tuum quadam religionis suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur: subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet: coluntur aquarum calentium fontes : et stagna quaedam vel opacitas vel immensa altitudo sacravit. Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos; non subibit te veneratio eius? non dices: ista res maior est altiorque, quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit? Vis istuc divina descendit. Sen., Ep. iv. xii. (41) 1-4.

12. The Universe considered Divine.

Nec vero Aristoteles non laudandus in eo, quod omnia, quae moventur, aut natura moveri censuit aut vi aut voluntate : moveri autem solem et lunam et sidera omnia; quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret, propterea quod eorum motus in orbem circumquaque ferretur. Nec vero dici potest vi quadam maiore fieri, ut contra naturam astra

[ocr errors]
« IndietroContinua »