Immagini della pagina
PDF
ePub

B. MORAL PHILOSOPHY.

23. Happiness by means of Virtue is the Natural End
of Man.

Unde igitur rectius ordiri possumus, quam a communi parente natura? quae, quidquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. Itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora, neque se tollere a terra altius possunt; alia semper virent, alia, hieme nudata, verno tempore tepefacta frondescunt: neque est ullum, quod non ita vigeat interiore quodam motu, et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente, perfecta sint. Facilius vero etiam in bestiis, quod his sensus a natura est datus, vis ipsius naturae perspici potest. Namque alias bestias nantes aquarum incolas esse voluit; alias volucres caelo frui libero; serpentes quasdam, quasdam esse gradientes; earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas; immanes alias, quasdam autem cicures; nonnullas abditas terraque tectas. Atque earum quaeque suum tenens munus, quum in disparis animantis vitam transire non possit, manet in lege naturae. Et ut bestiis aliud alii praecipui a natura datum est, quod suum quaeque retinet, nec discedit ab eo: sic homini multo quiddam praestantius: etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem humanus autem animus, decerptus ex mente divina, cum alio nullo, nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Hic igitur, si est excultus, et si eius acies ita curata est, ut ne caecetur erroribus; fit perfecta mens, id est absoluta ratio; quod est idem virtus. Et, si omne beatum est, cui nihil deest et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium: certe omnes virtutis compotes beati sunt. Cic., Tusc. Disp., V., xiii. 37–39.

24. The Secret of Happiness.

Idem est ergo beate vivere, et secundum naturam. Hoc quid sit, iam aperiam. Si corporis dotes, et apta naturae, conservabimus diligenter et impavide, tamquam in diem data et fugacia; si non subierimus eorum servitutem, nec nos aliena possederint; si corpori grata et adventitia eo nobis loco fuerint quo sunt in castris auxilia, et armaturae leves. Serviant ista,

non imperent ita demum utilia sunt menti. Incorruptus vir sit externis, et insuperabilis, miratorque tantum sui: fidens animi, atque in utrumque paratus, artifex vitae. Fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia: maneant illi semel placita, nec ulla in decretis eius litura sit. Intelligitur, etiamsi non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum, et in his quae aget cum comitate, magnificum. Erit vera ratio sensibus insita, et capiens inde principia: nec enim habet aliud unde conetur, aut unde ad verum impetum capiat, et in se revertatur. Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi Deus, in exteriora quidem tendit, sed tamen in totum undique in se redit. Idem nostra mens faciat : quum secuta sensus suos, per illos se ad externa porrexerit ; et illorum et sui potens sit, et (ut ita dicam) devinciat summum bonum. Hoc modo una efficietur vis ac potestas, concors sibi: et ratio illa certa nascetur, non dissidens nec haesitans in opinionibus comprehensionibusque, nec in sua persuasione. Quae quum se disposuit, et partibus suis consensit, et (ut ita dicam) concinuit, summum bonum tetigit. Nihil enim pravi, nihil lubrici superest nihil in quo arietet, aut labet. Omnia faciet ex imperio suo, nihilque inopinatum accidet: sed quidquid aget, in bonum exibit, facile et parate, et sine tergiversatione agentis. Nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit. Quare audacter licet profitearis, summum bonum esse animi concordiam. Virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia. Sen., De Vit. Beat., viii. 1-6.

25. The Path of Progress lies through Virtue.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam ceterasque artes bonas neque dare neque eripere cui quam potest: sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosa lubidine paullisper usus: ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt; neque regerentur magis,

quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria aeterni fierent. Sall., Iug., I.

26. The Four Cardinal Virtues.

Omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur, aut in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide, aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore, aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur : velut ex ea parte, quae prima descripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri; eiusque virtutis hoc munus est proprium. Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic, quasi materia, quam tractet et in qua versetur, subiecta est veritas. Reliquis autem tribus virtutibus necessitates propositae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae continetur ut et societas hominum coniunctioque servetur, et animi excellentia magnitudoque quum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod adhibenda est actio quaedam, non solum mentis agitatio. His enim rebus, quae tractantur in vita, modum quemdam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conservabimus. Cic., De Off., I. v. 15-17.

27. No Theory of Duty is complete which does not impose Obligations extending to all Mankind.

Ergo unum debet esse omnibus propositum, "ut eadem sit utilitas unius cuiusque et universorum :" quam si ad se quisque rapiat, dissolvetur omnis humana consortio. Atque si etiam hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam caussam, quod is homo sit, consultum velit: necesse est secundum eamdem naturam omnium utilitatem esse communem. Quod si ita est, una continemur omnes et eadem lege naturae: idque ipsum si ita est, certe violare alterum naturae lege prohibemur. Verum autem primum. Verum igitur extremum. Nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi caussa; aliam

rationem esse civium reliquorum. Hi sibi nihil iuris, nullam societatem, communis utilitatis caussa, statuunt esse cum civibus: quae sententia omnem societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem : qua sublata, beneficientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditus tollitur. Quae qui tollunt, etiam adversus deos immortales impii iudicandi sunt. Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt: cuius societatis arctissimum vinculum est, magis arbitrari esse contra naturam, hominem homini detrahere sui commodi caussa, quam omnia incommoda subire vel externa, vel corporis vel etiam ipsius animi, quae vacent iustitia. Haec enim una virtus omnium est domina et regina virtutum. Cic., De Off., III. vi. 26-29.

28. The Standard of Right should be in One's Self.

Quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate bonorum loquar? Quae flamma est, per quam non cucurrerint ii, qui haec olim punctis singulis colligebant? Itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat: cuius in primis laudabat illud, quod diceret, eosdem labores non esse aeque graves imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium. Sed tamen hoc evenit, ut in vulgus insipientium opinio valeat honestatis, quum ipsam videre non possint. Itaque fama et multitudinis iudicio moventur, ut id honestum putent, quod a plerisque laudetur. Te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen eius iudicio stare nolim, nec, quod illa putet, idem putare pulcherrimum. Tuo tibi iudicio est utendum. Tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paullo ante praecipiebam, sed omnes et omnia. Hoc igitur tibi propone: amplitudinem et quasi quamdam exaggerationem quam altissimam animi, quae maxime eminet contemnendis et despiciendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eoque pulchriorem, si vacet populo, neque, plausum captans, se tantum ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt: non quo fugiendus sit, (omnia enim benefacta in luce se collocari volunt,) sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est. Cic., Tusc. Disp., II. xxvi. 62–64. 29. Man's Natural Tendency is towards Virtue, but he is perverted by a Multitude of False Opinions.

Quod si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere, eademque optima duce cursum vitae conficere possemus:

haud erat sane, quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. Nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat. Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum ; quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur: ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur. Quum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni confirmatae natura ipsa cedat. Accedunt etiam poetae: qui quum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur, ediscuntur, et inhaerescunt penitus in mentibus: quum vero accedit eodem quasi maximus quidam magister populus, atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate a naturaque desciscimus: ut nobis. optimam magistram invidisse videantur, qui nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, imperiis, populari gloria iudicaverunt. Ad quam fertur optimus quisque; veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime inquirit, in summa inanitate versatur, consectaturque nullam eminentem effigiem [virtutis], sed adumbratam imaginem gloriae. Est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata : ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene iudicantium de excellente virtute: ea virtuti resonat tamquam imago. Quae quia recte factorum plerumque comes est, non est bonis viris repudianda. Illa autem, quae se eius imitatricem esse vult, temeraria atque inconsiderata, et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit. Qua caecitate homines, quum quaedam etiam praeclara cuperent, eaque nescirent nec ubi, nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. Atque hi quidem, optima petentes, non tam voluntate, quam cursus errore falluntur. Cic., Tusc. Disp., III. i., ii. 2-4.

30. False Opinion is the Parent of Violent or Diseased Emotion.

Quis enim dubitarit, quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni aestimetur ea res, ex qua animus aegrotat, oriantur? Unde intelligi debet, perturbationem quoque omnem esse in opinione. Et, si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio

« IndietroContinua »