Immagini della pagina
PDF
ePub

38. Moderation and Contentment are rare.

Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic,
Ut Nomentanus? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere. Non ego, avarum
Quum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo. Nemon' ut avarus
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes,
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se maiori pauperiorum

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret?
Sic festinanti semper locupletior obstat:

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.

Hor., S., I. i. 101-119.

39. A Prudent Man should know his own Calibre.

Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego iure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
Omnibus in Libya sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantum ferrata distet ab arca
Sacculus. E coelo descendit гu

[ocr errors]

Figendum et memori tractandum pectore, sive
Coniugium quaeras, vel sacri in parte Senatus
Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Ulixes.
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas, te consule; dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho buccae.
Noscenda est mensura sui spectandaque rebus
In summis minimisque, etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantum
In loculis. Quis enim te, deficiente crumena
Et crescente gula, manet exitus, aere paterno

Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque
Argenti gravis et pecorum agrorumque capacem
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.

?

Juv., xi. 21-43.

40. Justice is to be practised for its own Sake.

Doceas me, quam sacra res sit iustitia, alienum bonum spectans, nihil ex se petens, nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque sibi placeat. Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat, Me iustum esse gratis oportet. Parum est: adhuc illud persuadet sibi, Me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam impendere iuvet: ut tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit instae rei praemium maius, quam iustum esse. Illud adhuc tibi affige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinet, quam multi aequitatem tuam noverint. Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria ? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectat. Sen., Ep., xix. iv. (113) 31, 32.

41. Fortitude comes by Habit.

Sed de consuetudine adhuc exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. Aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt. Subduc cibum unum diem athletae: Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, implorabit: ferre non posse se clamabit. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant venatores in nive: in montibus uri se patiuntur. Inde pugiles caestibus contusi ne ingemiscunt quidem. Sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? gladiatores aut perditi homines aut barbari quas plagas perferunt? quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt, quam turpiter vitare? quam saepe apparet, nihil eos malle, quam vel domino satisfacere vel populo? mittunt etiam vulneribus confecti ad dominos, qui quaerant, quid velint: si satis his factum non sit, se velle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit? quis vultum mutavit umquam? quis, non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, quum decubuisset, ferrum recipere iussus, collum contraxit? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet. Ergo hoc poterit "Samnis, spurcus homo, vita illa dignu' locoque:" vir natus ad gloriam

:

ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione corroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum nonnullis videri solet et haud scio an ita sit, ut nunc fit. Quum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina. Cic., Tusc., II. xvii. 40, 41.

42. A Brave Man never yields to Adversity.

Et hoc decebat roboris tanti virum,
Non esse sub dolore, nec victum malis
Dare terga. Non est, ut putas, virtus, pater,
Timere vitam, sed malis ingentibus
Obstare, nec se vertere ac retro dare.
Qui fata proculcavit, ac vitae bona
Proiecit atque abscidit, et casus suos
Oneravit ipse, cui deo nullo est opus,
Quare ille mortem cupiat, aut quare petat?
Utrumque timidi est. Nemo contemsit mori,
Qui concupivit; cuius haud ultra mala
Exire possunt, in loco tuto est situs.

Quis iam deorum (velle fac) quidquam potest
Malis tuis adiicere? Iam nec tu potes.
Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece.

Sen., Phoen, 188-202.

43. Nature calls on us to endure Hardship.

Tune, quum pueros Lacedaemone, adolescentes Olympiae, barbaros in arena videris excipientes gravissimas plagas et ferentes silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis, ut mulier? non constanter et sedate feres ?--Ferri non potest: natura non patitur.-Audio. Pueri ferunt, gloria ducti: ferunt pudore alii, multi metu: et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa vero non modo patitur, verum etiam postulat. Nihil enim habet praestantius, nihil, quod magis expetat, quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. Volo autem dicere, illud homini longe optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum, vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile: quod quidem citius dixerim solum, quam non summum bonum.

Atque, ut haec de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius. Cic., Tusc., II. xx. 46.

44. It is a Consolation in Misery to see Others as
Miserable as Ourselves.

Semper, ah, semper dolor est malignus:
Gaudet in multos sua fata mitti,
Seque non solum placuisse poenae.
Ferre, quam sortem patiuntur omnes,
Nemo recusat;

Nemo se credit miserum, licet sit.
Tolle felices; removeto multo
Divites auro; removeto centum
Rura qui scindunt opulenta bubus:
Pauperi surgent animi iacentes.
Est miser nemo, nisi comparatus.
Dulce in immensis posito ruinis,
Neminem laetos habuisse vultus.
Ille deplorat queriturque fatum,
Qui secans fluctum rate singulari
Nudus in portus cecidit petitos;
Aequior casum tulit et procellas,
Mille qui ponto pariter carinas
Obrui vidit, tabulaque littus
Naufraga spargi, mare cum coacti
Fluctibus Corus prohibet reverti.
Questus est Hellen cecidisse Phryxus
Cum gregis ductor radiante villo
Aureo fratrem simul et sororem
Sustulit tergo, medioque iactum
Fecit in ponto; tenuit querelas
Et vir et Pyrrhe, mare cum viderent,
Et nihil praeter mare cum viderent,
Unici terris homines relicti.

Sen., Troad., 1017-1045.

45. Revenge is a Sign of Weakness and Folly.

Nullane periuri capitis fraudisque nefandae
Poena erit? Abreptum crede hunc graviore catena
Protenus, et nostro (quid plus velit ira?) necari
Arbitrio manet illa tamen iactura, nec umquam

Depositum tibi sospes erit. Sed corpore trunco
Invidiosa dabit minimus solatia sanguis.
At vindicta bonum vita iucundius ipsa.
Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis.
Quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.
Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis
Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paulatim vitia atque errores exuit omnes,
Prima docens rectum Sapientia: quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio. Continuo sic collige, quod vindicta

Nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu
Evasisse putes, quos diri conscia facti

Mens habet attonitos et surdo verbere caedit
Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Poena autem vehemens ac multo saevior illis,
Quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.

Juv., xiii. 174-198.

46. The Good Man will do all in his Power to

palliate Faults.

Quorundam ipsi testes sumus. In his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est? aetati donetur: nescit, an peccet. Pater est? aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit aut fortassis ipsum hoc meritum eius est, quo offendimur. Mulier est errat. Iussus est? necessitati quis, nisi iniquus, succenset? Laesus est? non est iniuria, pati quod prior feceris. Iudex est? plus illius credas sententiae, quam tuae. Rex est ? si nocentem punit, cede iustitiae: si innocentem, cede fortunae. Mutum animal est, aut simile muto? imitaris illud, si irasceris. Morbus est, aut calamitas? levius transiliet sustinentem. Deus est? tam perdis operam quum illi irasceris, quam quum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est, qui iniuriam fecit? noli credere. Malus? noli mirari; dabit poenas alteri, quas debet tibi: et iam sibi dedit, qui peccavit. Sen., De Ira, II. xxx.

47. No Quality begets Confidence so much as Justice. Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest: si exisimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam

« IndietroContinua »