Immagini della pagina
PDF
ePub

DE GRAECORUM SACRIFICULIS

QUI IEPOTTOIOI DICUNTUR.

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AB AMPLISSIMO

PHILOSOPHORUM ORDINE

ACADEMIAE WILHELMAE ARGENTINENSIS

RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

GUILELMUS DOERMER

SARAEPONTANUS.

ARGENTORATI

APUD CAROLUM I. TRUEBNER.

MDCCCLXXXIII.

Aulae Vimariensis officina typographica.

Apud omnes Graecorum gentes inde ab eo tempore quo civitatibus constitutis legibusque temperatis utuntur ad cultum deorum curandum praeter ipsos sacerdotes magistratus quoque publice instituti inveniuntur. Cum enim arte inter se cohaererent Graecorum res sacrae et publicae, sacerdotes certis deis sacra in singulis templis faciebant ex more certo et a maioribus tradito, magistratuum erat non solum publica sacra diesque festos iussu civitatis administrare, sed omnes eas res divinas procurare quae ut rite perpetrarentur rei publicae intererat. Itaque iam antiquissimis temporibus reges ipsos pro universa civitate sacrificare videmus id quod significat Aristoteles polit. ΠΙ 9, 7: Κύριοι δἦσαν (sc. οἱ βασιλεῖς) τῆς τε κατὰ πόλεμον ἡγεμονίας καὶ τῶν θυσιῶν, ὅσαι μὴ ἱερατικαί· πρὸς τούτοις τὰς δίκας ἔκρινον. Neque secus insequentibus temporibus summi rei publicae magistratus deorum cultui operam navant, de qua re idem Aristoteles polit. IV 5, 11: Εχομένη δὲ ταύτης (sc. τῆς ἐπιμελείας) ἡ πρὸς τὰς θυσίας ἀφωρισμένη τὰς κοινὰς πάσας, ὅσας μὴ τοῖς ἱερεῦσιν ἀποδίδωσιν ὁ νόμος, ἀλλ' ἀπὸ τῆς κοινῆς ἑστίας ἔχουσι τὴν τιμήν· καλοῦσι δ' οἱ μὲν ἄρχοντας τούτους, οἱ δὲ βασιλεῖς, οἱ δὲ πρυτάνεις.

απ

Postea vero quam magis magisque amplitudine et magnificentia auctae sunt Graecorum res sacrae ita ut ordinarii magistratus summi non sufficerent, certi ad id ipsum instituti sunt magistratus qui omnia quaecunque ad cultum publicum pertinerent administrarent. Hoc quoque idem Aristoteles exponit ibid.: "Αλλο δ' εἶδος ἐπιμελείας ἡ περὶ τοὺς θεοὺς οἷον ἱερεῖς τε καὶ ἐπιμεληταὶ τῶν περὶ τὰ ἱερὰ τοῦ σώζεσθαί τε τὰ ὑπάρχοντα καὶ ἀνορθοῦσθαι τὰ πίπτοντα τῶν οἰκοδομημάτων καὶ τῶν ἄλλων ὅσα τέτακται πρὸς τοὺς θεούς.

Συμβαίνει δὲ τὴν ἐπιμέλειαν ταύτην ἐνιαχοῦ μὲν εἶναι μίαν, οἷον ἐν ταῖς μικραῖς πόλεσιν, ἐνιαχοῦ δὲ πολλὰς καὶ κεχωρισμένας τῆς ἱερωσύνης, οἷον ἱεροποιοὺς καὶ ναοφύλακας καὶ ταμίας τῶν ἱερῶν χρημάτων.

Eiusmodi magistratuum in inscriptionibus Graecis, uberrimo antiquitatum rerum divinarum fonte, cum permultae notiones afferuntur, tum saepissime inveniuntur quos primo loco Aristoteles enumerat iɛoorоtoi. De quibus quaecunque et in titulis et apud scriptores leguntur colligere et disponere, disposita explicare mihi proposui, ut, quaenam qualiaque fuerint eorum apud Graecos munera, accuratius cognoscatur. Atque de ieqorоLołę nonnulla iam composuerunt viri

docti hi:

K. Fr. Hermann, antiquit. Gr. I § 150; II § 11 adn. 10. 12. sqq.

A. Boeckh, oec. publ. Athen. I p. 302d al.

A. Mommsen, Heortologie p. 242. 314. 453 etc.
Gilbert, antiquit. Gr. publ. I p. 249 n. 1.
Ussing, inscr. Gr. ined. p. 47-48.

Rangabé, antiq. hell. ad tit. n. 814.

Jebb, Journal of hellenic studies 1880 vol. I p. 30 sqq. Homolle, Bulletin de correspondance hellénique VI p. 57 sqq.

Attigerunt etiam alii viri docti, si qui inscriptiones in quibus iεgorrotoi memorantur tractaverunt. Hi tamen omnes ex paucis tantum locis iudicium fecerunt, non paucas inscriptiones recentiore tempore inventas ignorabant: rem omnem testimoniis in unum congestis explicare nemo conatus est.

Ita vero disquisitionem instituere consilio optime convenit, ut in parte priore de sacrificulorum munere in universum, in altera de singulis eorum officis verba faciam.

Priusquam autem rem ipsam aggrediar, Rudolfo Schoellio, praeceptori carissimo, me hoc in opusculo conficiendo multum debere quin grato animo profitear praetermittere non possum.

« IndietroContinua »