Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

881
ть

1877

Vil

PRAEFATIO.

Thucydidis textus post tres et viginti annos nunc iterum a me recognitus quod non paucis locis differt a priore illa editione, non mirabuntur qui meminerint quantum tot annis a multis eisque et doctis et ingeniosis hominibus elaboratum sit in emendando scriptore praeclarissimo eodemque difficillimo. Quibus studiis, si summam rei quaeras, hoc omnino effectum est, ut quo diligentius singula quaeque perquirerentur, eo magis codicum Thucydideorum reverentia imminueretur eoque certius intellegeretur eos, quippe ex uno omnes fonte derivatos, ultra mediocritatem non adsurgere et ne consentientes quidem eam habere auctoritatem quam plerique priorum editorum eis tribuissent. Itaque qui hac aetate Thucydidi operam navarunt plerique spretis operosae interpretationis artificiis ad coniecturarum conamina confugerunt. Quo in negotio ut non nego multa feliciter inventa, ita multo etiam plura aut inutiliter aut perverse temptata esse queror. Nam cum Classenius, Madvigius, Meinekius, plerumque Stahlius quoque non sine aliqua modestia in emendando versentur, alii, ut Cobetus maximeque Herwerdenus omnes sanae artis terminos ita excedunt ut ne a sanissimis quidem coniectandi libidinem abstineant. Atque hoc maxime in innumerabiles illas avernous dictum velim, quas cum iam Kruegerus iusto saepius adhibuisset, isti Batavi tanta licentia comminiscuntur arripiuntque (eaque labe etiam Stahlium nostratem, ceteroquin sani iudicii virum, aliquantum infecerunt), ut mihi quidem interdum bilem moveant omnemque suam crisin levitatis suspectam reddant.

At si in codicum contemptu non possum eo promgredi, quo quosdam video progressos, duo tamen sunt in quibus librorum auctoritatem quasi nullam esse magis magisque mihi persuasi; dico res orthographicas et usum infinitivorum a verbis dicendi, putandi, sperandi aptorum.

a

Et in orthographicis quidem cum Dindorfii, maximeque Ludovicus in Stephani thesauro et in variis Graecorum scriptorum praefationibus, dudum veriora praecepissent, tum Cobetus in variis et novis lectt. ac nuper admodum Herwerdenus in studiis Thuc., Weckleinius in curis epigr., post eos Stahlius in quaestionibus grammat. omnem hunc locum sic pertractarunt, ut in multis me habeant adsentientem. Itaque quo iure nunc, quidquid obloquuntur codices, apud Thuc. ubique scribimus γίγνομαι, γιγνώσκω, θαρσώ, τάσσω ἱππῆς, ξύν, ἐς, nunquam γίνομαι, γινώσκω, θαρρώ, τάττω, ἱπ· πεῖς, σύν, εἰς, eodem iure iam utemurin verbis ab evincipien tibus et αναλίσκειν et εἰκάζειν omnibusque plusquamperfectis ubique augmento donandis, in legitimo augmento reddendo formis παρενόμησαν, ἐκκλησίασαν, ἡλληνίσθησαν, in probando solo augmento ἐ verbi δύναμαι, in abiciendis ubique formis non atticis optativorum - oi pro -οίη, - αι pro -ειε, - αιεν pro -ειαν, - είημεν pro - είμεν, - είητε pro -εῖτε, -είησαν pro -εῖεν, item indicativi -ῇ pro -εῖ, imperativorum -έτωσαν pro -όντων, -ήτωσαν pro -έντων, -σθωσαν et -στωσαν μιο - σθων et -στων, in scribendo ἦσαν pro ᾔεσαν, ἐδέδισαν pro ἐδεδίεσαν, διεζωμένοι, ἀληλεμένον, δεδρα μένων pro formis & oneratis, in admittenda una terminatione η accusativi nominum tertiae decl. (ut Δημοσθένη, non -νην), in expellendis πρεσβευταί pro πρέσβεις, ενωμοτάρχοις pro -χαις, άστεος pro ἄστεως, ὑποτοπεύω pro ὑποτοπέω vel ὑποπτεύω, παιωνίζειν et παιωνισμός pro παιανίζ. et παιανισμ., καίεσθαι pro κάεσθαι, ὑπονείφειν pro ὑπονίφειν, τάμω μεν pro τέμωμεν, προειδόμενος pro προϊδόμενος, εἴσω pro ἔσω, in subscribendo iota, non adscribendo verbis λῄζεσθαι, πλώζειν et adverbio πρώτερον, πρώτατα eodemque iota ineftabili addendo nominibus Μινώα et πρώρα quaeque inde ducta sunt, et verbis σώζω, θνήσκω, μιμνήσκω, et adverbio λάθρα, in contractione, non crasi statuenda formarum προέχειν, προυχώρει similiumque. Cetera quae Stahlius in quaest. gramm. a communi orthographia abhorrentia contra codicum auctoritatem cum aliis probavit et in editionem suam recepit, quod minus certa mihi videntur, consulto non admisi (nedum ut Herwerdeni licentiam mutandi,

iam a Stahlio in quibusdam improbatam, imitarer). Quae ne in adn. crit. singillatim indicanda essent, hic unum in locum congessi. Stahlius ubique dedit φιλόνικος (-κία, -κεῖν) pro φιλόνεικος, ἀνοκωχή (et διοκωχή) pro ανακωχή, πλόιμος pro πλώιμος (hoc quidem cum aliquot bonis codd.), δεκέτης et reliqua eius generis pro δεκαέτης, τριακοντούτεις rel. pro - αέτεις, ἐπιμέλεσθαι pro ἐπιμελεῖσθαι, Ποτείδαια et Διειτρέφης pro Ποτίδαια et Διατρέφης νel Διοτρ., Αθηναία ριο Αθηνά, ̓Αλκμέων pro 'Αλκμαίων, idem scripsit λιποστρατία, λιποστράτιον, ἐλιποψύχησε pro λειποστρατία rel., παροκωχή pro παροχή, ἔπηλυν pro ἐπηλύτην, ἀφεῖσαν et παρεῖσαν pro ἀφῆκαν et παρῆκαν, ἑοράκεσαν pro ἑωράκεσαν, ἀνωτάτω pro ἀνώτατα. In his igitur volgatam scripturam non mutavi.

pro

Alterum, in quo codicibus nihil tribuendum esse dixi, est confusio infinitivorum vel frequens omissio par ticulae av post verba dicendi, putandi, sperandi. Quam quaestionem cum primus Madvigius in,,Bemerkungen über einige Punkte der griechischen Wortfügungslehre" uberius tractavisset, paulo post Cobetus, ignarus, ut videtur, Danici collegae, in lectionibus suis utrisque multa in eundem sensum, sed minus diligenter et considerate, disputavit et non pauca recte emendavit, alia depravavit. Cui etsi acerrimus adversarius extitit L. Herbstius, tamen et Herwerdenus in studiis Thuc. eandem quam Cobetus rationem secutus est et eodem fere tempore Madvigius totam rem iterum acutissima disputatione peregit in adversariis criticis. Cui successit Stahlius in quaestionibus gramm. eundemque locum et ipse subtili diligentia et probabili iudicio pertractavit. Ego quamquam haud ignoro etiamnunc multos esse contrariae sententiae propugnatores nam ipse diu in dubitantium numero fui tamen iterum iterumque perpensis, quae in utramque partem vel dicta sunt vel dici possunt, tandem argumentorum rationumque pondere ita convictus sum, ut amplius reluctari nefas duxerim omnique scrupulo abiecto in hac quidem re codices, quantumvis saepe, deserere non veritus sim. In his igitur rebus mea cum Stahlii editione

« IndietroContinua »