Tite Livi Ab urbe condita libri, Volume 4,Parti 1-2

Copertina anteriore
Weidmannsche buchhandlung, 1877

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 10 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat ; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat ; caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali non voluptate modus finitus ; 15 vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora ; id ° quod gerendis rebus superesset quieti datum ; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum...
Pagina 81 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
Pagina 146 - Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas ; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
Pagina 8 - Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit campus; inde colles 3 adsurgunt.
Pagina 131 - Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
Pagina 15 - Matronae vagae per vias, quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. Et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem baud multo ante sous occasum M. Pomponius praetor
Pagina 58 - Minucius, convocatis militibus, " saepe ego," inquit " audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, 35 qui bene monenti obediat : qui nee ipse consulere nee alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pagina 11 - ... et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat ; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
Pagina 26 - ... sed, si nemo deposcit, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nee ad nos nomen famaque ejus accedere neque ille sollicitare quietœ civitatis statum possit.

Informazioni bibliografiche