Immagini della pagina
PDF
ePub

12 placuit naves reddi et homines utique inquiri, cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti, atque ita 13 pecunia luere Carthaginienses. sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant postulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal sibi traderetur, responsum esse, Hannibalem in Africa non esse.

1

XXXVIII. Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata profiteri domini iussi; 2 pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta, indutiaeque Carthaginiensibus 3 datae in tres menses. additum, ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos, et quicumque legati Carthaginem venissent, ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem, quid petentes 4 venissent, certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius 5 Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae fecerunt, ut pro vectura frumentum nautis mercator relinqueret.

6 Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat, iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere et alter consul M. Servilius ad urbem morari, 7 donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant, quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse, quibus legibus daretur, quam consulis 8 censuerant. prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis terrorem attulerant: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit arboresque in profundum 9 haustae, Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio novemdiali sacro, 10 cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa, nam ita

abundavit Tiberis, ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erucinae Veneris parati sint. ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta 11 pompa duci coepta ad portam Collinam revocata ductaque in circum est, cum cessisse inde aquam nuntiatum esset, laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit 12 sedes sua sollemni spectaculo reddita.

XXXVIIII. Claudium consulem, profectum tandem 1 ab urbe, inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Popu- 2 lonium inde cum pervenisset stetissetque ibi, dum reliquum tempestatis exsaeviret, in Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montis multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem; multae quassatae ar- 3 mamentisque spoliatae naves, quaedam fractae. ita vexata ac lacerata classis Caralis tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naves, hiems oppressit, circumactumque anni tempus et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Servilius, ne comitio- 4 rum causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C. Servilio Gemino in provinciam est profectus. dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. saepe comitia 5 indicta perfici tempestates prohibuerunt. itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.

T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in 6 locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex aerario scribae viatoresque 7 aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. 8 Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.

XXXX. Legati ex Africa Romani simul Cartha- 1

giniensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem 2 Bellonae habitus est. ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia 3 patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. in contionem prodire iussus gaudiumque id po4 pulo inpertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa, supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis nam ii quoque venerant petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu patrum ab dictatore est, consules novos iis sena5 tum daturos esse. comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus; praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero 6 Siciliam est sortitus. de provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius princi7 pium prospiciebant animis. Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae, Africae: seu bellum foret, facilem victoriam fore, seu iam finiretur, finiti tanti belli 8 se consule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. 9 Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule 10 Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent imperium in Africa esse, omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id im11 perium decresse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut senatui 12 permitterent. patres igitur iurati - ita enim conveneratcensuerunt, uti consules provincias inter se compararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium quin13 quaginta haberet: cui classis obvenisset, in Siciliam navigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset,

in Africam traiceret, consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones con- 14 venirent pacis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare; si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem 15 exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.

XXXXI. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet 1 in provincia Africa prorogatum imperium. praetori M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttis, quibus C. Livius priore anno praefuerat, decretae: P. Aelius praetor duas 2 legiones in Sicilia ab Cn. Tremellio acciperet. legio una M. Fabio in Sardiniam, quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur. M. Servilio prioris anni consuli 3 cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est: quod ad Hispanias attineret, aliquot annos 4 iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent, ut, si îs videretur, plebem rogarent, cui iuberent in Hispania imperium esse: is ex duobus exercitibus in unam legionem con- 5 scriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, 6 Cn. Octavi, quae in Africa esset, et P. Villi, quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret: P. Scipio quadraginta naves longas, quas habuis- 7 set, haberet. quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset; si Laelium praeficeret, Octavius Romam 8 decederet reduceretque naves, quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves decretae. et consules duas urbanas legiones scribere 9 iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.

XXXXII. Tum de legatis Philippi et Carthaginien- 1 sium actum. priores Macedonas introduci placuit, quo- 2

rum varia oratio fuit, partim purgantium, quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios po3 puli Romani, sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis 4 suis signis conlatis pugnasse, partim postulantium, ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi re5 stituerentur. adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit, Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque in6 iuria ad regem deficerent: finibus sociorum non excessisse, dedisse operam, ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et 7 Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, neque ipsi mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et, si pergat, 8 propediem inventurum. dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostis auxiliis et pecunia 9 iuverit. et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos, qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint, hostium numero in vinclis habeat, 10 et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse, quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur. 11 Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati Carthaginienses vocati; quorum aetatibus dignitatibusque conspectis nam longe primi civitatis erant – 12 tum pro se quisque dicere vere de pace agi. insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat Haedum populares cognomine appellabant - pacis semper auctor adversus13 que factioni Barcinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit

belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica trans14 ferenti. qui cum varia oratione usus esset nunc pur

gando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter

« IndietroContinua »