Immagini della pagina
PDF
ePub

jurassetque apud censores, uxorem se liberum quærendorum causa habere. Eodemque anno Cn. Nævius poeta fabulas apud populum dedit; quem M. Varro, in libro de Poetis primo, stipendia fecisse ait bello pœnico primo; idque ipsum Nævium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit. Porcium autem Licinium Servius Poeticam Romæ cœpisse dicit in his versibus 2:

Pœnico bello secundo Musa pinnato gradu

Intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.

Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversus Pœnos sumptum est: atque non nimium longe M. Cato orator in civitate, et Plautus poeta in scena floruerunt. Iisdemque temporibus Diogenes Stoicus, et Carneades Academicus, et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi romani, negotii publici gratia, legati sunt. Neque magno intervallo postea Q. Ennius, et juxta Cæcilius, et Terentius, ac subinde Pacuvius, et, Pacuvio jam sene, Attius, clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

ELOGIUM AB IPSO SCRIPTUM.

A. GELL., I, 24: Epigramma Nævii plenum superbiæ Campanæ, quod testimonium esse justum potuisset, nisi ab ipso dictum esset :

Mortaleis immortaleis flere si foret fas,
Flerent divæ Camoenæ Næviom poetam.
Itaque postquam est orcino traditus thesauro 3,
Oblitei sunt Romæ loquier latina lingua.

(Cf. CICERON, Brutus, c. 15.)

(1) Ce Carvilius appartient aussi à l'histoire de la langue latine, s'il est vrai, comme le rapporte Plutarque (Questions rom., 54), qu'il ait, le premier, introduit à Rome ou du moins répandu l'usage de la lettre G. Comparez sur ce point les témoignages de nos monuments nos VII et VIII.

[ocr errors]

(2) Voy. plus haut, n° I, §. II, p. 14. (3) A. GELL., II, 10. M. Varro Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros græco nomine appellaremus, priscos latinos flavissas dixisse, quod in eas non rude æs argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur; conjectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram, et favissas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus æditui capitolini uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.

CARMEN DE BELLO PUNICO '.

E lib. 1, apud PROBUM, ad VIRG., Ecl. VI :

At posteaquam avim de templo Anchisa spexit,
Sacra ordine in mensa Penatium Deorum

Ponuntur; victimam auream polcram immolabat.

SERVIUS, ad Æn., III, 10: Amat poeta, quæ legit, immutata aliqua parte, vel personis, verbis ipsis proferre. Nævius enim inducit uxores Æneæ et Anchisæ cum lacrymis eum relinquentes his verbis :

Amborum

Uxores noctu Troade exibant capitibus
Opertis, flentes ambæ, lacrumis cum multis.
(Cf. ID., ad II, 797 et seq.)

E lib. II, apud CALPURN. PIS., l. c. :

Sic Poeni contremiscunt artibus; universim
Magnei metus tumultus pectora possidet;
Celsum funera agitant; exsequia ititant
Temulentiamque tollunt festam.

E lib. IV, apud NONIUM, S. v. Concinnare, conficere vel colligere :

Transit Melitam

Romanus exercitus, insulam integram urit, populat Et vastam rem hostium concinnat.

(1) Sur la forme primitive de ce poëme, voy. plus haut, p. 19 et la note. Ces vers sont ici reproduits d'après la division de Spangenberg, l. c. Cf. supra, n° XIV. Introd., p. 114.

COMOEDIE.

LYCURGUS.

NONIUS, s. v. Ingenio dixerunt et sua sponte vel natura. Nævius Lycurgo:

Vos, qui regalis corporis custodias

Agitis, ite actutum indu frundiferos locos,
Ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsita.

HARIOLUS.

MACROBE, Sat., II, 14: Nux hæc Avellana seu Prænestina, quæ est eadem, ex arbore est, quæ dicitur Corylos. --Est autem natio hominum juxta agrum Prænestinum, qui Carsitani vocantur ἀπὸ τῶν καρύων.

Inde scilicet Prænestinæ nuces. Est et illud apud

Nævium in fabula Hariolo :

Quis heri apud te?—Prænestini et Lanuvini hospites.
Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
Alteris inanem bulbam madidam dari,
Alteris nuces in proclivi profundere.

TRIPHALLUS.

A. GELL., II, 19: Scire de omnibus communiter rebus dicitur, vel adversis vel prosperis, vel insperatis, vel exspectatis. Nævius in Triphallo ita scripsit:

Si

unquam quicquam filium rescivero

Argentum, amoris causa, sumse mutuum :
Extemplo illo te ducam, ubi non despuas.

XV.

SÉNATUSCONSULTE

SUR LES BACCHANALES.

(An de Rome 568; av. J.-C. 185.)

Ce sénatusconsulte a été trouvé, en 1640, dans le Brutium, sur une table d'airain que l'on voit aujourd'hui au Musée de Vienne. Outre plusieurs réimpressions', deux fac-simile en ont été publiés : l'un, par Mateo Egizio, en 1729, avec un ample commentaire, reproduit dans le supplément du recueil de Grævius, tome I, et abrégé dans le tome VII du Tite-Live de Drakenborch; l'autre, par M. Endlicher, dans son Catalogue des manuscrits de la bibliothèque de Vienne. (T. I, Vienne, 1836, in-4°.) Tite-Live raconte longuement dans son livre trente-neuvième (chap. 9 et suiv.) l'histoire de cette introduction des Bacchanales en Italie et de la sévère répression décrétée par le sénat contre les coupables. Nous transcrirons de ce récit seulement quelques lignes, qui donneront une idée de la manière dont les annalistes latins abrégent trop souvent les documents authentiques les plus précieux :

<«< Datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romæ primum, deinde per totam Italiam diruerent; extra quam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset. In reliquum deinde senatusconsulto cautum est ne qua Bacchanalia Romæ neve in Italia essent. Si quis tale sacrum sollenne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud prætorem urbanum profiteretur ; prætor senatum consuleret ; si ei permissum esset, quum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne

(1) Haubold, Antiq. rom. monum. leg., no 3; G. F. Grotefend, Lateinische Grammatik für Schulen, t. II, p. 297-302, etc.

plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis, neu quis magister sacrorum, aut sacerdos esset '. »

C'est probablement à la même affaire que se rapportait un discours de Caton le censeur, cité par Festus au mot Precem 2.

Nous suivons, dans le texte qu'on va lire, l'édition de M. Endlicher.

[Q.] Marcius L. f. S. Postumius L. f. cos. senatum consoluerunt, IV.3 octob., apud ædem Duelonai. Sc. arf. M. Claudi. M. f. L. Valeri. P. f. Q. Minuci. C. f. De Bacanalibus quei foideratei esent, ita exdeicendum censuere nei quis eorum' sacanal (7. bacanal) habuise velet. Sei ques esent, quei sibei deicerent necesus ese bacanal habere, eeis utei ad pr. urbanum Romam venirent, de que eeis rebus, ubei eorum utra (l. verba) audita esent, utei senatus noster decerneret, dum ne minus senatorbus (sic) C adesent, [quom e]a res cosoleretur. Bacas vir nequis adiese velet ceivis romanus, neve nominus latin[i], neve socium quisquam, nisei pr. urbanum adiesent, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousisent4, censuere; sacerdos nequis vir eset, magister neque vir neque mulier quisquam eset; neve pecuniam quisquam eorum comoinem [h]abuise velet, neve magistratum; neve pro magistratuo neove (7. neque) virum neque mulierem quiquam fecise velet; neve posthac inter sed coniourase, neve comvovise, neve conspondise, neve compromesise velet, neve quisquam fidem inter sed dedise velet, sacra in dqvoltod

(1) Voy. de semblables analyses dans Tite-Live, XXIV, 11; XLI, 9 et passim. (2) Fræcem (1. Precem) singulariter Cato in ea, quæ est de Conjuratione. Cf. Meyer, Oratt. rom. fragm., p. 54, édit. 1842.

(3) Faute de copiste, pour N, c'est-à-dire N[onis]. Le premier trait à gauche I est séparé à tort des deux suivants V. Quelques autres difficultés de ce genre ne sont appréciables que sur l'inspection d'un fac-simile.

(4) Il faut sans doute lire ici et plus bas, page 128, ligne 5, iousiset, c'est-à-dire jussisset. Outre les fautes du copiste, on ne peut d'ailleurs s'empêcher de remarquer une singulière négligence dans la rédaction de ce décret.

« IndietroContinua »