Immagini della pagina
PDF
ePub

XVII.

M. ATTIUS PLAUTUS.

(Mort l'an de Rome 570; av. J.-C. 183.)

A. GELL., I, 24: Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro de Poetis primo:

Postquam morte datu' st Plautus, Comoedia luget; Scena est deserta; dein Risus, Ludu', Jocusque, Et numeri innumeri simul omnes collacrumarunt.

VERSUS PLAUTINISSIMI E BOEOTIA COMOEDIA'.

Parasitus ibi esuriens hæc dicit :

Ut illum Di perdant, primus qui horas repperit
Quique adeo primus statuit hic solarium;
Qui mihi comminuit misero articulatim diem.
Nam, me puero, uterus erat solarium

Multo omnium istorum optimum et verissimum,
Ubi iste monebat esse, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non est, nisi soli lubet.
Itaque adeo jam oppletum est oppidum solariis.
Major pars populi aridi reptant fame.

(1) A. Gell., III, 3. Nous avons voulu seulement marquer une date et consacrer un souvenir en insérant ici cet unique fragment du poëte de Sarsine, dont il nous reste environ vingt pièces complètes, souvent commentées et réimprimées.

[blocks in formation]

Virtutes generis mieis moribus accumulavi

Progeniem genui facta patris petiei Majorum optenui laudem ut sibei me esse creatum Lætentur. Stirpem nobilitavit honor.

S. II. QUATRIÈME INSCRIPTION DU TOMBEAU

DES SCIPIONS 4.

L. Cornelius Cn. f. Cn. n. Scipio. magna. sapientia. multasque. virtutes. ætate quom parva

posidet hoc saxsum. (sic) quo ei vita defecit. non honos. honoreis 6. hic. situs. quei. nunquam. victus est virtutei. annos gnatus xx. is L...is (?) [man]datus. ne. quairatis honore quei minus sit mand....

(1) Orell, no 554; Piranesi, Tav. V. c.; Lanzi, I, p. 156.

(2) Fils de Cn. Cornelius Scipion Hispallus, mort pendant son consulat, en 577.

(3) L. Cur[ulis,] q[uæstor]; et plus loin: sl[itibus] jud[i]k[andis.]

(4) Piranesi, Tab. V, D; Orell, no 555; Lanzi, I, p. 154.

(5) Fils du même que le précédent.

(6) L. honore, i. e., cum honore is?

XIX.

QUINTUS CÆCILIUS STATIUS '.

(Mort l'an de Rome 582; av. J.-C. 171.)

PLOCIUM Comœdia.

Sen. Is demum miser est, qui ærumnam suam nequit
Occultare.Ma. Fere ita me uxor forma et factis facit.
Si taceam, tamen indicium [est]. Quæ nisi dotem, omnia
Quæ nolis, habet. Qui sapit, de me discet; qui, quasi
Ad hostis captus, liber[e] servio, salva urbe atque arce.
Quæ mihi quidquid placet, eo privatu' vin' me servatum?
Dum ejus mortem inhio, egomet vivo mortuus
Inter vivos. Ea me, clam se, cum mea ancilla ait
Consuetum. Id me arguit. Ita plorando, orando,
Instando atque objurgando me obtudit, uti eam
Venumdarem. Nunc credo inter suas æqualis
Et cognatas sermonem serit : Quis vestrarum fuit
Integra ætatula, quæ hoc itidem a viro
Impetrarit suo, quod ego anus modo

Effeci, pellice ut meum privarem virum?

Hæc erunt concilia hodie. Differor sermone miser.

(A. GELL., II, 23.)

(1) Voy. Bothe, Poeta scenici Latin., t. V, p. 125 et sq.

SYNEPHEBI Comœdia.

In amore summo suave est summaque inopia,
Parentem habere avarum, inlepidum, in liberos
Difficilem, qui te nec amet, nec studeat tui.
Aut tu illum fructu fallas, aut per litteras
Avortas aliquod nomen, aut per servolum
Percutias pavidum; postremo a parco patre
Quod sumas, quanto dissipas libentius?
Incommodus mi amanti est tam facilis pater,
Quem neque, quo pacto fallam, neque, quid auferam,
Nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar,
Scio quidquam ita omnes meos dolos, fallacias,
Præstigias præstrinxit commoditas patris.

(CICERON, de Nat. D., III, 39.)

E FABULA INCERTA.

(Amorem) Deum qui non summum putet,
Aut stultum aut rerum esse imperitum existima,
Cui in manu sit, quem esse dementem velit,
Quem sapere; quem sanare, quem in morbum injici;
Quem contra amari, quem arcessiri, quem expeti.

(CICERON, Tusc. Quæst., IV, 32.)

XX.

QUINTUS ENNIUS1.

(Mort l'an de Rome 584; av. J.-C. 169.)

ELOGIUM AB IPSO SCRIPTUM.

Adspicite, o ceiveis, senis Ennii imagini' formam :
Heic vostrum panxit maxuma facta patrum.
Nemo me lacrumeis decoret, nec funera fletu
Faxit. Quur? volito vivo' per ora virum.
(CICERON, Tusc. Q. I, 15; de Senect., 20.)

ANNALES.

Curanteis magna cum cura, concupienteis
Regnei, dant operam simul auspicio, augurioque.
Hinc Remus auspicio se devovet, atque secundam
Solus avem servat: at Romulu' polcer in alto
Quærit Aventino, servans genus altivolantum.
Certabant, urbem Romamne Remamne vocarent.
Omnis cura vireis, uter esset endoperator.

Exspectant, veluti consol, quom mittere signum

(1) Principales collections des fragments d'Ennius: Naples, 1590, in-4°, par Hier. Columna, réimprimée à Amsterdam, en 1707, par F. Hessel; Annales, Leyde, 1595, in-4°, par P. Merula. (Voy. supra, p. 119, note); Annales, Leipzig, 1825, in-8°, par E. S. (Voy. supra, p. 122, note); Fragments de la Médée, Göttingue, 1806, in-4°, par H. Planck; Fragments dramatiques, Leipzig, 1824, in-8°, par H. Bothe (Poetæ scenici Latinorum, t. V). L'édition de 1825 contient, p. 39 et sq., une bibliographie critique des travaux antérieurs, à laquelle nous ne pouvons guère ajouter que l'indication de deux mémoires de M. F. Ritter, dans le Journal philologique de Darmstadt ( 1840, n° 45-48; 1841, n° 151-152), et d'un travail spécial de M. Gerlach sur Evhemère, Histor. Studien (Hamburg et Gotha, 1841), p. 154-158.

« IndietroContinua »