Immagini della pagina
PDF
ePub

ORATIO CENSORIA.

(A. 611.)

A. GELL., V, 19: Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea quæ reprehendebat, quod contra majorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivus patri adoptatori inter præmia patrum prodesset. Verba ex ea oratione hæc sunt : « In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre; filium adoptivum tam procedere, quam si ex se natum habeat; absentes censeri jubere, ut ad censum nemini necessum sit venire'. »

ORATIO PRO SE CONTRA TI. ASELLUM.

(A. 614.)

ID., VII, 11: Levitatem plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio, et nequitiam pro solertia astutiaque. Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt, leves dixerunt quos vulgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et levitatem appellaverunt perinde quasi vilitatem, et nequam hominem nulli rei neque frugis bonæ. —— P. Africanus, pro se contra Ti. Asellum, de mulcta, ad populum : «Omnia mala, probra, flagitia, quæ homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis malitiam, an nequitiam, an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; sed tu in uno scorto majorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedica

(1) Aulu-Gelle cite ailleurs (IV, 20), d'après le même discours de Scipion, mais sans en transcrire les propres paroles, deux exemples de l'antique sévérité romaine. Cf. Paulus, Epit. Festi, s. v. Millus.

visti. Ni hoc ita est, qui spondet mille nummum? Sed tu plus tertia parte pecuniæ paternæ perdidisti atque absumpsisti in flagitiis. Ni hoc ita est, qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam. Age malitiam saltem defendas. Sed tu verbis conceptis conjuravisti sciens sciente animo tuo. Ni hoc ita est, qui spondet mille nummum? » (Cf. Iv., III, 4.)

A. GELL., II, 20: Quod apud Scipionem, omnium ætatis suæ purissime locutum, legimus roboraria, aliquot Romæ doctos viros dicere audivi, id significare, quod nos vivaria dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus septa essent, quod genus septorum in Italia vidimus locis plerisque. Verba ex oratione ejus contra Claudium Asellum quinta hæc sunt : « Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo locorum murum statuere aiebat : inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam. »

ORATIO CONTRA LEGEM JUDICIARIAM.
(A. 620.)

MACROBE, Saturn., II, 10: Nobilium filios et quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem, testis est Scipio Africanus Æmilianus, qui in oratione contra legem judiciariam Ti. Gracchi sic ait:

« Docentur præstigias inhonestas, cum cinædulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum discunt cantare quæ majores nostri ingenuis probro ducier voluerunt. Eunt, inquam, in ludum saltatorium'

(1) Cornélius Népos in Præf.: In scenam vero prodire et populo esse spectaculo nemini in Græcia fuit turpitudini, quæ omnia apud nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. Cf. Cicéron, de Off. I, 42 ; pro` Murena, ch. 6. (Meyer.)

inter cinædos virgines puerique ingenui. Hæc cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quingentis; in his unum, quod me reipublicæ maxime misertum est, puerum bullatum, petitoris filium, non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset. »

ORATIO PRO EDE CASTORIS '.

FESTUS, s. v. Reque eapse Scipio Africanus, Paulli filius, cum pro æde Castoris dixit, hac compositione usus est : « Quibus de hominibus ego sæpe atque in multis locis, opera, factis, consiliis, reque eapse sæpe (?) bene meritus spem (l. siem). »

EX ORATIONE INCERTA.

ISID., Orig., II, 24, 4 : Climax est gradatio, ut est illud Africani «< Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas. » — Sic et apud Scipionem : «Vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad judicem adduxi, adductum primo coetu' damnavi, damnatum ex voluntate dimisi. >>

(1) C'est-à-dire, discours prononcé dans le temple de Castor. Voyez plus haut, page 84.

(2) Plaute, Amph., II, 2, 25 (cité par Meyer): « Eos auspicio meo atque ductu primo cœtu vicimus. »

XXVI.

C. SEMPRONIUS GRACCHUS '.

(Mort l'an de Rome 632; av. J.-C. 121.)

ORATIO DE LEGIBUS A SE PROMULGATIS.

(A. 630.)

Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor ejus dixit [se] in balneis virilibus lavari velle. Quæstori Sidicino a M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur. Uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse, et parum lautas fuisse. Idcircò palus destitutus est in foro, eoque adductus suæ civitatis nobilissimus homo, M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis cæsus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus romanus ibi esset. Ferentini ob eamdem causam prætor noster quæstores arripi jussit : alter se de muro dejecit, alter prensus et virgis cæsus est. (A. GELL., X, 3. Cf. supra, p. 159.)

Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adolescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adolescens pro le

(1) Consultez sur les Gracques en général, et sur Caius Gracchus en particulier, les excellentes recherches de M. A. Poirson, Histoire romaine, t. II, p. 535-589; Meyer, Orat. rom. fragmenta, p. 227-240, éd. Paris; p. 224-250, éd. Zurich, 1842; Orell, Onomasticon Tullianum, s. v. Ti. et C. Sempronius Gracchus.

gato. Is in lectica ferebatur; ei obviam bubulcus de plebe venusina advenit, et per jocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam jussit deponi : struppis quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari jussit, dum animam efflavit. (A. GELL., X, 3.)

Si vellem apud vos verba facere et a vobis postulare, cum genere summo ortus essem, et cum fratrem propter vos amisissem, nec quisquam de P. Africani et Tiberi Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret, et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset : haud scio an lubentibus vobis impetrassem. (SCHOLIASTA AMBROSIANUS ad CICER. orat. pro Sulla, c. 9, p. 365, éd. Orell.

ORATIO QUA LEGEM AUFEIAM DISSUASIT.

(A. 630.)

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, et, si quæritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui apud vos verba facio, uti vectigalia vostra augeatis, quo facilius vostra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo: verum peto a vobis non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent, ut accipiatis, ii quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiari suæ pretium et præmium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, ii vel acerrimi sunt: nam ab omnibus pretium accipiunt et

« IndietroContinua »