Immagini della pagina
PDF
ePub

pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de græco

flexum est.

FESTUS, S. v. Opima spolia.

M. Varro ait opima

spolia esse, etiam si manipularis miles detraxerit, dummodo duci hostium.... non sint. Ad ædem Jovis Feretri poni, testimonio esse libros pontificum, in quibus sit Pro primis spoliis bove, pro secundis solitaurilibus, pro tertiis agno publice fieri debere; esse etiam compelli reges (1. Pompeli vel Pompilii regis) legem opimorum spoliorum talem : Cujus auspicio classe procincta opima spolia capiuntur, Jovi Feretrio darier oporteat, et bovem cædito; qui cepit, æris cc [dato?]. Secunda spolia in Martis aram in campo, solitaurilia utra voluerit, cædito. Tertia spolia Janui Quirino agnum marem cædito, c qui ceperit ex ære, dato; cujus auspicio capta, Dis piaculum dato '.

MACROBE, Saturn., III, 11 : In Papiriano jure evidenter relatum est, aræ vicem præstare posse mensam dicatam: «< Ut in templo, inquit, Junonis Populoniæ augusta mensa est; namque in fanis alia vasorum sunt et sacræ supellectilis, alia ornamentorum ; quæ vasorum sunt, instrumenti instar habent, quibus sacrificia conficiuntur; quarum rerum principem locum obtinet mensa, in qua epulæ libationesque et stipes reponuntur. Ornamenta vero sunt clupei, coronæ et hujuscemodi donaria. Neque enim donaria dedicantur eo tempore, quo delubra sacrantur. At vero mensa arulæque eodem die, quo ædes ipsæ, dedicari solent.

(1) Servius, ad Æn., VI, 860 : Possumus et quod est melius, secundum legem Numæ hunc locum accipere, qui præcepit prima opima spolia Jovi Feretrio debere suspendi, quod jam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus.

La citation de Festus, s. v. Ratitum quadrantem, où Orsini propose de lire legibus Numæ pour legionum unam que donne le manuscrit Farnėse, nous a paru trop incertaine pour être ajoutée aux fragments des lois de Numa. Au mot Reus, Numa est une faute du manuscrit Farnèse pour nam.

Unde mensa hoc ritu dedicata in templo aræ usum et religionem obtinet pulvinaris '. »

FESTUS, s. v. « Pro censu classis juniorum, » Ser. Tullius quum dixit in Descriptione centuriarum, accipi debet in censu, ut ait M. Varro in l. vi Rerum humanarum, sicuti pro æde Castoris, pro tribunali, pro testimonio. s. v. Procum patricium, in Descriptione classium, quam fecit Ser. Tullius, significat procerum; ii enim sunt principes. Nam proci dicuntur qui poscunt aliquam in matrimonium, græce μvnoτñpes: est enim procare poscere, ut cum dicitur in judice conlocando: «Si alium procas, nive eum procas, » hoc est poscis : unde etiam meretrices procaces'.

§. II. SACRA ARGEORUM.

VARRON, de Lingua L., VII, 43: Apud Ennium : Mensas constituit idemque ancilia.

Ancilia dicta ab ambe cisa, quod ea arma ab utraque parte, ut Thracum, incisa.

Ib. 44: Libaque, fictores, Argeos et tutulatos.

Liba quod libandi causa fiunt. Fictores dicti a fingendis libis. Argei ab Argis; Argei fiunt e scirpeis simulacra hominum XXIIII; ea quotannis de ponte sublicio a sacerdotibus publice deici solent in Tiberim. Tutulati dicti ii, qui in sacris in capitibus habere solent ut metam; id tutulus appellatus ab eo quod, matres familias crines convolutos ad verticem capitis quos habent vitta velatos, dicebantur tutuli; sive ab eo quod id

(1) Voy. plus haut l'introduction, p. 79.

(2) Tels sont les seuls fragments textuels qui nous restent de cette célèbre constitution, aujourd'hui mal connue par les témoignages incomplets de Cicéron et de Denys. On peut voir le résumé des discussions les plus récentes sur ce sujet dans le tome VII de l'Histoire romaine de Niebuhr, traduction de M. de Golbery.

tuendi causa capilli fiebat; sive ab eo quod, altissimum in urbe quod est, arx, tutissimum vocatur.

FESTUS, S. v. Tutulum vocari aiunt flaminicarum capitis ornamentum, quod fiat vitta purpurea innexa crinibus, et extructum in altitudinem. Quidam pileum lanatum forma metali figuratum, quo flamines ac pontifices utantur, eodem nomine vocari. Ennius: << Libaque, etc.'»>

ID., s. v. Argea loca Romæ appellantur, quod in his sepulti essent quidam Argivorum illustres viri.

VARRON, de Lingua L., V, 45 : Reliqua urbis loca olim discreta, quum Argeorum sacraria in septem et xx partis urbis sunt disposita. Argeos dictos putant a principibus, qui cum Hercule Argivo venere Romam et in Saturnia subsederunt. 47. Huic (Suburanæ regioni) junctæ Carinæ, et inter eas quem locum Ceroliensem appellatum esse apparet, quod primæ regionis quartum sacrarium scriptum sic est :

«< Ceroliensis, quarticeps circa Minervium, qua e Cælio monte iter in Tabernola est. >>

ID., Ib., 50 sq.: In sacris Argeorum scriptum est sic: « Oppius mons, princeps Exquilis ouls' lucum Facutalem; sinistra via secundum morum est.

Oppius mons, terticeps cis lucum Exquilinum, dexterior via in Tabernola est.

«< Oppius mons, quarticeps cis lucum Exquilinum, via dexterior in Figulinis est.

« Cespius mons, quinticeps cis lucum Poetelium.... Exquilinis est.

(1) Fulgentius Planciades, s. v. Tutuli: « Varro in Pontificalibus ait Tutulos sacerdotes dici brevium deorum. Numa vero Pompilius, et ipse de Pontificalibus scribens, Tutulum dici ait pallium, quo sacerdotes caput tectabant, cum ad sacrificium accessissent. » Encore une citation des prétendus livres écrits par Numa. Voy. plus haut, p. 79. Tite-Live, I, 21: Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argæos pontifices vocant, dedicavit,(Numa).

(2) Paulus, Epit. Festi, s. v. Uls Cato ultra posuit.

((

« Cespius mons, sexticeps apud ædem Junonis Lucinæ, ubi æditumus habere solet. »

Tertiæ regionis colles quinque ab deorum fanis appellati, e quis nobiles duo colles Viminalis a Jove Vimino, quoi ibi aræ ; sunt qui, quod ibi vimineta fuerint. Collis Quirinalis ob Quirini fanum; sunt qui a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus venerunt Romam, quod ibi habuerint castra. Quod vocabulum conjunctarum regionum nomina obliteravit dictos enim collis plureis apparet ex Argeorum sacrificiis, in quibus scriptum sic est :

<< Collis Quirinalis, terticeps cis ædem Quirini.

«< Collis Salutaris, quarticeps advorsum est Apollinar, cis ædem Salutis.

« Collis Martialis, quinticeps apud ædem Dei Fidi, in delubro ubi æditumus habere solet.

« Collis Latiaris, sexticeps in vico Instelano summo, apud auraculum (?): ædificium solum est. »

Horum deorum aræ, a quibus cognomina habent, in ejus regionis partibus sunt.

VARRON, de Lingua L., V, cap. 54: Huic (Palatio) Germalum et Velias conjunxerunt, quod in hac regione scriptum est:

<«< Germalense quinticeps apud ædem Romuli; » et « Veliense sexticeps in Velia apud ædem deum Pena

tium. >>

Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum ruminalem ibi inventi, quo aqua iberna Tiberis eos detulerat in alveolo expositos. Veliæ unde essent, plures accepi causas, in quis, quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti, a quo vellera dicuntur.

FESTUS, S. v. Sexagenarios [de ponte olim dejiciebant], cujus causam Mani[lius hanc refert, quod Ro

mam] qui incoluerint [primi Aborigenes, aliquem hlominem, sexaginta [annorum qui esset, immolare] Diti patri quot[annis soliti fuerint]. Quod facere eos de[stitisse adventu Her]culis. Sed religio[sa veteris ritus observatione sc]irpeas hominum effigies de ponte in Tiberim antiquo] modo mittere [instituisse. Alii dicun]t, morante in Italia [Hercule, quod quidam ejjus comitum habitave[rint secundum rip]am Tiberis, atque Arga[eos se a patria voca]verint Argis, quorum pro[pagatam memori]am redintegrari eo ge[nere sacri. Alii, e Græcija legatum quondam Arga[eum temporibus antiquis Romæ moratum esse. Is ut[diem obieri]t, institutum esse a sacerdotibus, ut [effigies s[cirpea ex omnibus, cumque publicæ.... [nu]ntiavisset, per flumen ac mare in patriam remitteretur. (Vide supra, I, §. xv, p. 67. Cf. NONIUS, S. v. Sexagenarios; CORNELIUS EPICADIUS ap. MACROB., Saturn., I, 11.)

PAULUS, Epit. Festi, s. v. Argeos vocabant scirpeas effigies, quæ per virgines Vestales annis singulis jaciebantur in Tiberim. (Cf, DENYS d'Halic., I, 38, OVIDE, Fast., III, 791; V, 624. Plutarque, Quæst. Rom., 32.)

VARRON, de Lingua L., VII, 45: Eundem Pompilium ait (Ennius) fecisse flamines, qui quom omnes sint a singulis deis cognominati, in quibusdam apparent ruua, ut quor sit Martialis et Quirinalis; sunt in quibus flaminum cognominibus latent origines, ut in his qui sunt versibus plerique :

Volturnalem, Palatualem, Furrinalem
Floralemque Falacrem et Pomonalem fecit

Hic idem.

Quæ obscura sunt, eorum origo Volturnus, Diva Palatua, Furrina, Flora, Falacer pater, Pomona.

« IndietroContinua »