Immagini della pagina
PDF
ePub

'ad quem ultro quædam de illa conjuratione detulisset,'
effecit ne præmia Curio darentur. Vettium, pignoribus
captis et direpta supellectile, male mulctatum, et pro ros-
tris in concione pæne discerptum, conjecit in carcerem :
eodem et quæstorem Novium, quod majorem apud se
potestatem compellari passus esset. Ab eodem indicio et Dio.
per Italiam multa solicitudo extitit: dum etiam qui non
erant nominati, ne essent, metuunt, aut aliorum suspicione
notarentur. Idcirco senatus, publicata Vettii tabula, se-
curitatem ceteris et quietem præstitit. At qui nominati
erant, vocati in judicium, et præsentes, absentes condem-
nati sunt.

12. Nec desinebat Ciceronem accusare Nepos, senatum oblique petens, cui negabat permissum, injussu populi civem occidere. Ceterum facto senatusconsulto, 'ne cui pestilentes et in conjuratione deprehensos necasse fraudi foret,' additoque, si quis contra hæc periculum cuiquam faxit, eum senatui pro hoste futurum ;' ista calumnia citra majorem tumultum conquievit.

Sueton.

13. Illa Metelli ejusdem rogatio maximas turbas dedit, qua Pompeius una cum exercitu ad constituendam rempublicam vocabatur. Hoc maxime modo Ciceronis se Plut. Cic. potentiam infracturos rebantur, uti salutarem reipublicæ, ita novatoribus importunam. Metello inter pertinacis- Cæs. c. 16. simos propugnatores C. Cæsar aderat : patrum seniores Dio. resistebant; et amplissimus quisque maxime. His firmis- Plut. Cic. simum præsidium in animo Catonis erat: qui jam a prin- c. 27. cipio Metelli provisis consiliis, non alia de causa, quam Cic. pro ut his occurreret, tribunatum petierat.

Plut. Cat.

Mur. c. 38.

14. Forte cum amicis quibusdam et librorum supel- Plut. lectile proficiscebatur in Lucaniam, ubi prædia non contemnenda possidebat: cum, jumentorum sarcinarumque et servorum magna multitudine obvia, Metellum Nepotem in Urbem ire didicit, tribunatus petendi causa. Idcirco cum paulisper restitisset cogitabundus, præcepit suis convertere iter. Mirantibus qui aderant, Non intelligitis,' inquit, 'stoliditatem Metelli bonis ultro formidabilem,

[ocr errors]

2 Quo pro qua legebatur ante Crev.

Cic. ad

nunc voluntate Pompeii velut amento concitatam, in rempublicam ferri? Minime vero hic cessandi locus est, sed aut reprimendus ille mihi, aut pro libertate moriendum.' Nam affinis Pompeii Metellus, omnia ex ipsius nutu Fam. v. 2. facere facturusque videbatur. Præterea moribus erat Val. Max. improbis, unde et cognomentum ei Nepotis, licet a majoribus acceptum, mire congruebat. Profectus tamen, Plut. Cat. hortantibus illis, quo intenderat, nec multo post reversus in Urbem, petiit tribunatum, et una designatus est.

IX. 14.4.

Sueton.

Plut. Cat.

[ocr errors]

15. Hic igitur Metellum in senatu compellans, non egit vehementer et illo Catoniano spiritu, sed præter morem lenis, etiam ad preces devolutus, admonuit, ne familiæ suæ decus, quæ semper optimarum partium fuisset, abjiceret.' At illi, postquam rogari sensit, crevit animus: Catonisque domitam libertatem cedere sibi et succumbere putans, eo prorupit temeritatis, ut, vel invito senatu, cœpta executurum' diceret. Tum vero mutato oris habitu, et vocem ac orationem a priori mansuetudine ad contentionem et vehementiam revocans Cato, acerrime cum illo disputavit de republica. Postremo adjecit, Pompeium armatum, se vivo, venturum in Urbem non esse.' Ambo exivisse de potestate videbantur: sed Metellus quadam infernali rabie concitari; Cato cœlitus afflatum furorem furere.

[ocr errors]

16. Cum deinde cum populo agendi dies adesset, in quem Metellus atque Cæsar vim et arma paraverant, magnusque conflictus expectaretur; domesticos anxios Cato confirmavit, cœnaque de more sumta quievit ita tranquille, ut a Q. Minucio Thermo collega, arcte dormiens, excitaretur. Cum hoc ad templum Castoris progressus, conspecta armatorum multitudine, Homines,' Sext. c. 29. inquit, timidos et nequam, qui contra unum et inermem tantum præsidium compararunt!' Hoc dicto, perrumpens per densam circumstantium turbam, Minucio comite, et Munatium amicorum intimum manu vix pertrahens, ceteris exclusis omnibus, medium se Metello et Cæsari interposuit, quo colloquium eorum dirimeret.

Cic. pro

Plut.

Cicero.

[ocr errors]

17. Ibi omnibus de vita ejus timentibus, cum Thermo Dio. Plut. collega intercessit legi. Metellus ferre perseverabat. Illi

recitare scribam vetuerunt. Tum, arrepto codice, Metellus instituit recitare: Cato ei extorsit codicem. Metellus, qui memoriter tenebat verba legis, nihilominus eam populo satagebat exponere ; cum Thermus, opposita manu, compressit os homini, farique prohibuit. Ibi Metellus, constantia virorum cognita, signo dato excivit armatos. Hoc metu cum omnes diffugerent, solus Cato resisteret ; saxis et fustibus petebatur. At consul Murena, quanquam accusatus a Catone nuper fuerat, obtenta toga pervicit, ut jacere cessarent, Catonemque secum in ædem Castoris abduxit.

18. Metellus vicisse ratus, et legem sine impedimento perferendam, discedere jussit armatos, iterumque cœpit civiliter cum populo agere. Sed adversarii subito recollecti cum magno plenoque fiduciæ clamore affuerunt: vicissimque Metelli operæ, venire illos arreptis alicunde 3 armis rati, fuga facta vacuam ad rostra viam reliquerunt. Igitur Cato populum docendo confirmandoque suam in sententiam adduxit: simul patres, eum ob tumultum subito vocati, rempublicam consulibus tuendam permiserunt, addito, ut omnes qui salvam vellent, pestiferam Dio. legem oppugnanti Catoni adessent.'

6

Plut.

19. Ergo Metellus, quanquam ipsum audacia non deseruerat, suis perterritis, imparem se factioni optimatium videns, celeriter convocata concione, multis invectus est in Catonem, ejusque se tyrannidem, et principum contra Pompeium conjurationem (cujus futurum sit ut brevi eos pœniteat) fugere' dixit, statimque contendit in Asiam; cum tribunus plebis esset, quibus ne quidem abnoctare Dio. licebat. Senatus molestissimo tribunatu, Catonis opera Plut. et virtute, excusso, decretum contra Metellum et Cæ- Sueton. sarem fecit, quo ab administratione reipublicæ ambo removebantur.

20. Cæsar primo resistens, deinde postquam sibi vim paratam sensit, domi se continuit; plebemque biduo post sponte confluentem, operamque sibi in asserenda dignitate pollicentem, compescuit. Hoc facto tam propitium

3 Pro aliunde in edd. præcc. correxit Crev. ex Plut.

Plut.

sibi senatum effecit, qui ad tumultum concurrentis populi celeriter convenerat, ut gratias ei per primarios ageret, accitumque in Curiam, et gravissimis verbis collaudatum, inducto priore decreto, in integrum restitueret. Eadem lenitas erga Metellum adhibita, non tam sponte senatus, quam Catonis precibus, qui nec insultare victo inimico cupiebat, nec utile putabat irritare Pompeium. Et MePlut. Cic. tellus, iis rebus auditis, eadem levitate, qua ad Pompeium ex Urbe cucurrerat, a Pompeio in Urbem rediit.

p. 567.

Cic. de

c. 13.

p. 550.

Appian. Mithrid.

Strabo,

p. 557.

21. Pompeius interea, constitutis Asiæ rebus, præter Strabo XII. alia quæ dederat amicis præmia, Mithridatium, quod Pontici juris fuerat, Brogodiatoro, Galatarum TrocmoHar. Resp. rum tetrarchæ dedit, qui Dejotari filiam in matrimonio Strabo XII. habebat. Eupatoriam, non eam quæ conjuncta fuit Amiso, sed ubi Lycus et Iris fluvii miscentur, dirui a Mithridate cœptam quod Romanos recepisset, refecit, appellavitque ex suo cognomento Magnopolin. Cabira quoque in urbis formam adornata, Diospolin postea voPlin. vi. 2. cari voluit. Sed et aliam Eupatoriam, quæ fuit Amiso juncta, simul cum eadem Amiso vocari Pompeiopolin jussit. Per eundem Phazemon vicus urbs effecta, cognomento Neapolis. Castella circum dejecta, præsertim quæ sita in editis jugis erant, ne prædonum receptacula fierent. Putei quoque qui inerant, obturati. Ad AmId. p. 562. niam itidem fluvium, ubi victi a Mithridatis ducibus Bithyni fuerant, Pompeiopolin condidit. Interim ut otio liberaliter uteretur Rhodum navigavit Posidonii causa, quem sapientiæ professorem etiam proficiscens ad piraticum bellum audiverat: tantumque studiis honorem detulit orientis occidentisque victor, ut intraturus domum ejus percuti ex more fores a lictore vetaret.

Strabo, p. 560.

Plut. Pomp.

Supra

XCIX. 34.

Plin. VII.

30.

Appian. Mithrid.

Plut.

Appian.

22. His per hyemem gestis, decessurus ex Asia, viritim militibus distribuit denarios millenos quingenos, et pro portione centurionibus et equiti. Sedecim millia talentorum ea largitione expensa dicuntur. Inde descendit

• Denarios millenos quingenos] Marcas argenti nostrates 23. uncias 3. semunciam 1. Sedecim

millia talentorum, Marcæ argenti 1500000, Crev.

[ocr errors]

Cat.

Ephesum, et mox, exercitu in classem imposito, petiit Dio. Italiam. Sub idem tempus præmissus ab eo M. Piso Plut. consulatum petebat. Idcirco Pompeius literas misit ad Pomp. et senatum, ut dies comitiorum proferretur, quo ipse præsens commendare amicum posset:' nam hactenus eo legato erat usus. Tantis rebus gestis nihil sibi denegatum iri putabat: eratque plerisque formidabilis, quod adhuc exercitum habebat, neque dimissurus credebatur. At Cato, ne hoc initio ad majora progrederetur, obstitit, persuasitque senatui ut negaret. Ne tamen queri Pompeius posset, M. Piso consensu omnium comitiis est designatus. 23. Eodem tempore Pompeius uxori Tertiæ, Mucii Ascon. in Scaur. Cic. Scævolæ filiæ, quanquam soror Metellorum erat, corad Fam.v.2. ruptam a Cæsare suspicatus, libellum repudii misit ex itinere, quod jam erat ingressus; cum, quo propius Ita- Cæs. c. 60. liam accedebat, eo plures et graviores de ea rumores ex- Cic. ad ciperet. Id divortium a plerisque vehementer probabatur. Att. 1. 12. Quo iniquiore postea animo Pompeius tulit, M. Scaurum, Ascon. ducta Mucia, judicium suum traducere.

Dio.

Sueton.

Plut.Pomp.

et 16.

Liv. Epit.

Dio. Plut.
Cæs. et Cic.

24. Sed, quasi gentilis sui suamque vindicatura inju- Sueton. riam, Pompeia Quinti filia, L. Syllæ neptis, adulteran- Cæs. c. 4. dam se P. Clodio tradidit, simul publicis violatis cæri- Cic. ad moniis. Cum enim, exeunte anno, domi prætoris Cæsaris Att. 1. 12. pro populo fieret, P. Clodius App. F. perditissimus adolescens, psaltriæ vestitu in sacrarium (opertum vocabant) accessit: neque enim virum, interea dum Vestales ibi Plut. sacrum Bonæ Deæ facerent, fas erat interesse, aut omnino sub eodem tecto versari; in tantum ut picturas Sen. Ep.97. quoque masculorum animantium contegi mos esset. ter hæc tam horribilia arcana, mater Cæsaris Aurelia, sororque Julia, cum ceteris matronis, P. Clodium an- Plut. cillam Pompeiæ opperientem deprehenderant; velatisque Cæs. et Cic.

continuo sacris, a mulieribus domo exactus est.

In

25. Eam rem eadem statim nocte viro quaque suo in

Sororque Julia] Suetonius Cæs. c. 74. memorat sororem Cæsaris Juliam in judicio Clodii omnia ex fide pro testimonio

retulisse. Hanc solam hujus
fœminæ mentionem in hoc nego-
tio reperimus. Crev.

Quæst.

Rom.

Juv. Sat. VI. 338.

« IndietroContinua »