Immagini della pagina
PDF
ePub

Plut.

tum atque quadragesimum explevisset: felix opinione Liv. Ix.17. hominum futurus, si quem gloriæ, eundem et vitæ finem habuisset, neque vertentem fortunam esset, jam ætate provectior, expertus.

Cic. ad Att. 1. 17.

I. 1.

[ocr errors]

52. Mense Decembri cœpit agitari in senatu causa et 18. et publicanorum, qui, redemtis Asiæ vectigalibus, ut induceretur locatio postulabant. Erat res invidiosa, et turpis confessio temeritatis. Tamen Crassus ut peterent fuit auctor: Cicero adjuvit petentes, ut concordiam ordinum retineret, quam in consulatu stabiliverat. Sed Cato semper adversus iniqua, flagitantibus, summopere resistebat. Idemque præterea, quod alterum ab senatu valde abalienavit equites, censuit assentiente senatu, ut de iis qui ob judicandum pecuniam accepissent quæreretur.'

Cic. pro

56.

[ocr errors]
[ocr errors]

53. Ea de re certatum et olim fuerat; honestissimis Cluent. c. equitum hanc conditionem recusantibus, ut in dispari fortuna, dignitate, honoribusque ac præmiis, paria ipsis atque senatoribus pericula proponerentur: cum præsertim ita lex Sempronia primum, dein Cornelia, conceptæ essent, ut senatores complexæ de ceteris non cogitasse viderentur.' Sed tum hoc agebatur, ut etiam equites nova Att. 1. 17. lege illigarentur. Placebant hæc et Metello, qui designatus tum consul, cum potestate nondum uteretur, auctoritate permultum poterat: adeo quidem, ut sub finem hujus anni, Compitalitios ludos, quos, auctore tribuno quodam plebis, magistri vicorum facturi erant, privatus adhuc fieri prohiberet.

Cic. ad

Cic. in

Pis. c. 4. et ibi Asc.

Joseph.

Antiq. xiv.

Jud. 1. 6.

54. Eodem anno M. Æmilius Scaurus, qui relictus a 9. et de B. Pompeio cum legionibus in Syria fuerat, Petram, Arabum Nabatæorum metropolim, aggressus, cum famem exercitus pateretur locis difficilibus, Antipatrum ad Aretam misit, qui 14 deditionem suaderet. Hoc internuntio pactum, ut trecenta talenta Romano darentur.' Bellum,

Heges. 1.

18.

Joseph.

[ocr errors]

14 Quo edd. ante Crev.

y Qui deditionem suaderet] Josephus nullam deditionis mentionem facit, sed componendæ pacto et pecunia pacis, ut reve

ra factum est. Crev.

2 Trecenta talenta] Marcæ argenti 28125. Crev.

Att. 1. 16.

Areta Scauroque volentibus, diremtum est; idque adju- Cic. ad mento fuit Scauro, ut destinatam M. Pisoni provinciam, in alterum annum, annitente Cicerone, retineret.

XXXVII.

XXXVI. fin. et XXXVII.

55. L. deinde Afranius, A. F. Q. Cæcilius, Q. F. Metellus Celer consules inierunt:* pro quibus, uti desig- Dio, narentur, maximis largitionibus pugnavisse Pompeium narravimus. Sed illi plus molestiæ et impedimenti, quam quod speraverat auxilii, tantis impensis quæsitum est. Nam horum opera, tum alia quæ vellet assecuturum Dio, rebatur, tum uti acta sua confirmarentur : eo magis quod legati sui ad exercitum operum summorum præ- versus init. cipui ministri iidem illi fuerant. Ceterum Afranius sal- Dio, tandi quam negotiorum peritior, nihil ei profuit. Metellus etiam obfuit ab ira dimissæ Muciæ, quam sororem Metelli, cum haberet ex ea liberos, Pompeius repudiaverat. Accedebat excellentis gloriæ perpetua Vell. 11.40. comes invidia: præterea simultates cum maximis viris Flor. iv. 2. Lucullo Metelloque, graves potius quam iniquæ, prior et sine causa offenderat.

quos

ac

XXXVII.

Plut. Luc. et Pomp.

56. Igitur Lucullus, qui de cetero se penitus otio voluptatibus tradiderat, præter pristini doloris stimulos, ab optimatibus nonnullis incitatus, in senatum venit, Pompeioque rata haberi acta sua postulanti acerrime restitit; æquum esse prius ut senatus cognoscat de singu- Dib. lis' dictitans: 'nam ut promiscue omnia ignaris, qualia quæque sint, patribus confirmanda objiciantur, id vero incivile prorsus, et dominationi proximum. Præterea, quod a se constituta pleraque Pompeius labefactaverat, arbitrari' jubebat senatum, utrius potiora esse decreta deberent.'

[ocr errors]

Dio. Vell.

57. Hæc cum per se non iniqua principes senatus M. Appian. Crassus, duoque Q. Metelli, Creticus et consul, sed et M. Civ. II. Cato, enixe defenderent, inferior in curia Pompeius, ad Plut. Cat. tribunos plebis confugit, ut, quod per senatum nequiverat, Plut.Pomp. populi favore consequeretur. Idcirco quo infimi vulgi Dio. promtiora et plura suffragia quærerentur, L. Flavius tribunus plebis promulgavit rogationem, uti Pompeianis

[ocr errors]

* A. U. C. 692. A. C. 60.

Cic. ad Att. 1. 18. et 19.

Cæs. de

Cic. ad Att. 1. 19.

militibus certus agri modus daretur: utque quibus civitatis, iisdem et suffragii jus omnibus esset.'* Ea tota ratio senatui displicebat. Cicero ut populo simul Pompeioque et possessoribus satisfaceret, secunda concionis voluntate tollebat ex lege, quæ ad incommodum pertinebant privatorum, ne quid mutaretur de agro qui P. Mucio L. Calpurnio consulibus publicus fuisset,' quo anno Ti. Gracchus agrarias leges tulerat: 'neve Syllanorum hominum possessiones moverentur.' Volaterranos etiam et Arretinos, quorum agrum publicarat Sylla, neque diviserat, defendebat: id solum concedens, ut ex ea pecunia quæ ex novis vectigalibus per quinquennium redigeretur, agrorum emtiones fierent.

58. Sed hæc contentio cum maxime ferveret, Gallici belli metu paulisper remissa fuit. Nam Helvetii in B. Gall. I. armis esse, atque excursiones in provinciam facere nuntiabantur. Idcirco senatus decrevit, ut consules duas Gallias sortirentur: delectus haberetur: vacationes ne valerent legati cum auctoritate mitterentur, qui adirent Galliæ civitates, darentque operam, ne se cum Helvetiis jungerent.' Cum in sortitione legatorum, prima de consularibus sors Ciceronis, deinde Pompeii exisset; senatus una voce retinendos hos in Urbe' censuit. Legati sunt

[ocr errors]

a Utque quibus civitatis, iisdem et suffragii jus omnibus esset] Sequitur interpretem Dionis, et Pighium, sive Schottum, Freinshemius. Sed longe alia mens est Dionis ipsius, cujus integram periodum hic repræsentabimus, ut clarius eluceat, quid ille voluerit. Τοῦ γοῦν δημάρχου τοῦ τὴν γῆν τοῖς τῷ Πομπηΐῳ συνεξητασμένοις κατανείμαι ἐσηγουμένου, προσγράψαντος τῇ γνώμῃ, τὸ καὶ πᾶσι τοῖς πολίταις, ὅπως τοῦτο τε αὐτὸ ῥᾷον ψηφίσωνται, καὶ τὰ πραχθέντα αὐτῷ βεβαιώσωσι, κλήρους τινὰς Soonval. Sensus est, Cum is tribunus plebis qui de agro militibus Pompeianis dividendo rogationem tulerat, etiam hoc addidisset, ut prædia quædam omnibus darentur civibus, quo nimirum illi facilius et de Pompeianorùm militum agris

juberent, et Pompeii acta confirmarent. Metuebat scilicet tribunus, ne, si solis Pompeii militibus agri lege sua darentur, ceteri cives, qui longe longeque plures erant, cum nihil ipsi ex ea commodi caperent, rem totam aspernarentur. Vox κλήρους male intellecta, et in alienum detorta sensum, fraudi fuit Freinshemio, iisque quos secutus est duces. Illi interpretati sunt suffragia, cum evidens sit intelligi debere pradia, agros. Crev.

b Ne quid mutaretur de agro qui P. Mucio L. Calpurnio consulibus publicus fuisset] Quique tum fuisset concessus privatis. Volebat nempe Cicero hujus agri possessionem iis qui haberent certam et immotam relinqui. Crev.

Cic. de

Q. Metellus Creticus, L. Flaccus, et Lentulus Clodiani Dio. filius. Pacata tamen provincia mansit, cum victoria C. Prov. Cons. Pontinii facilem ad reliquias pacandas viam paravisset: c. 13. atque ille, contentus domuisse qui rebellaverant, non lacessivit quietos.

c

Att. 1. 20.

Dio.

59. Igitur cum motuum Gallicorum vanus rumor fu- Cic. ad isset, et otium e Gallia nuntiaretur, ad civiles contentiones acrius reditum, tam vehementi concertatione, ut Q. Metellus consul lapidibus appetitus percuteretur a se- Id. ib. 1.1. ditiosis; deinde a tribuno in carcerem duceretur. Sed neque consul eo terrore flecti potuit; neque tanti viri causam deseruit senatus, quin apud illum in carcere convenire cuperet.

60. Ibi Flavius, sella tribunitia ad fores collocata, jure inviolabilis potestatis clausit aditum, per murum intrare jubens senatum, si vellet; tam pertinaciter obluctans ut eodem loco pernoctaturus videretur. Tum vero Pompeius pudore ductus, et quia res perquam invidiosa etiam ad populum erat, disced ere Flavium jussit, id a se petiisse Metellum mentitus. Sed notam animi magnitudinem Metellus effecerat, cum eum reliqui tribuni eximere vellent e carcere, id beneficium recusando. Postea quoque cum Flavius denuntiasset non passurum ut in provinciam iret, nisi legi consensisset, quanquam cupidior triumphi haberetur, manere potius in Urbe quam de sen- Cic. ad tentia dimoveri sustinuit. Pompeius igitur principum invidia potentiam suam urgeri videns, interdum pœnitentia ducebatur, quod exercitum dimisisset: postremo quam- Plut.Pomp. libet rationem inimicos reprimendi honestam arbitratus, plane descivit ab optimatibus, stulto consilio, ut dignitatem tueretur, stolidis turbulentisque adolescentulis indigne se summittens: quæ potissima ipsi seque et rempublicam perdendi causa extitit.

e Ut Q. Metellus consul lapidibus appetitus] Hic requirimus Freinshemii diligentiam, qui in Metellum Celerem id transfert, quod ejus fratri Metello Nepoti quarto post hunc anno accidisse Cicero memoravit in Orat. pro

Domo, c. 5. Allegabatur hic
Ciceronis locus in margine: nos
sustulimus, et exiguum, quod
huic capiti præfigebatur, brevi.
arium immutavimus, cum scrip-
tum esset consul lapidibus petitur.
Crev.

Att. 1. 20.

Dio.

Cic. ad

Att. 11. 1.
Pigh. Ann.
Dio.
Cic. ad
Att. 1. 18.
et 19.

Cic. ad

Att. 11. 1.
Sueton.

61. Commodum sub ea tempora P. Clodius ab Siciliquæstura reversus, conceptum ex judicio suo adversus optimates odium, tribunatus viribus exequi gestiebat. Et ne, propterea quod erat patricius, impediretur petere, per C. Herennium tribunum plebis legem promulgandam curaverat, ut universus populus in campo Martio suffragium ferret, quo P. Clodius, ejurato patriciatu, plebeius esset.'

[ocr errors]

62. Hoc perfecto, jam pro plebeio se gerens, cum omnes semper Claudii patriciæ gentis acerrimi propugnaTiber. c. 2. tores assertoresque juris optimatium fuissent, tribunatum Cic. ib. cœpit petere. Sed Q. Metellus consul, vir egregius, et Cic. pro Col. c. 24. patriæ amans, impediebat, tanta contentione animi, ut eum sua se manu interfecturum' diceret, quanquam frater ejus patruelis erat. Sed maximum ei contra Herennii rogationem argumentum erat, quod negabat, nisi Curiata lege, recte de illa causa ferri potuisse.' Igitur, tribunis aliis intercedentibus, tum quidem irrita P. Clodii astutia fuit.

Dio.

Cic. ad Att. 1. 19.

Dio.
Cic. ad

Att. 11. 16.
Cic. ad

1. 11.

[ocr errors]

63. Lex deinde, auctore Q. Metello Nepote, qui præturam gerebat, de abrogandis Urbis et Italiæ portoriis perlata est. Cum grata lex esset omnibus, non tam ob Q. Fratr. I. portorium, quam nonnullas injurias portitorum, tamen Dio. auctor displiceret; eo senatus inclinabat, ut, exemplo Eschin. Lacedæmoniorum, qui commodam sententiam, ab imPlut.Præc. probo viro dictam, repeti a probato, atque huic ascribi Polit. jusserunt, alterius quam Nepotis nomen legi præscriberetur. Sed id quidem omissum: voluntas tamen spectata

in Timarch.

Dio.

Cic.in Vat.

c. 13. Plin.xix.1.

senatus est.

64. Eodem anno Faustus, Syllæ dictatoris filius, munere gladiatorio, quod in patris honorem edebat, populo magnificentissimum epulum, balneumque et oleum dedit. Apollinares quoque ludi magnifice facti: primusque tum P. Spinther theatralia vela ex carbaso duxit. Ostendit Plin. et amphoras ex onyche, Chiorum magnitudine cadorum : XXXVI.7. quod magnæ tum admirationi, nec diuturnæ fuit; cum intra quintum deinde annum, columnæ triginta duorum pedum magnitudine ex eodem lapide monstrarentur.

Dio.

65. Dum hæc in Urbe gerebantur, Cæsar Lusitanos

« IndietroContinua »