Immagini della pagina
PDF
ePub

Cæs. c. 18.

Civ. II.

insulasque nonnullas in oceano sitas subegit, cum in ul- Sueton. teriorem Hispaniam ex prætura venisset, M. Crassi ope profectione maturata, qui sibi Cæsarem contra Pompeii prægraves opes cupiebat adjungere. Igitur cum a cre- Plut. Cæs. ditoribus retineretur Cæsar, Crassus pro eo spopondit ducenties.d Nam per ambitionem effuso patrimonio, Appian. contractoque gravi ære alieno, multo plus debebat, quam redigi ex bonis ejus potuisset. Auditaque vox est dicentis, opus sibi esse millies, ut habeat nihil.' At tum Plut. Crassi opera onerosissimo quoque importunissimoque cre- Sueton. ditorum levatus, priusquam provinciæ ornarentur, contra morem ita celeriter profectus est, ut ambiguum relinqueret, metune judicii, an quo maturius sociis implorantibus subveniretur, festinarit.

[ocr errors]

66. Aiunt in itinere per Alpes, cum ad conspectum Plut. pauperis vici comites ejus per jocum inter se controverterent, 'an illic etiam sit ambitioni locus?' serio dixisse Cæsarem, malle se ibi primum, quam Romæ secundum esse.' Nam ingenium dominationis avidum, ne quicquam cogitare aliud posset, ominibus variis erectum in spem potiundi fuerat.

Auct. de B. Hisp. fin. Sueton.

Vell. 11. 43.

Sueton.

67. Cum adhuc quæstor in eadem Hispania conventus circumiret, jussu Veteris Antistii prætoris sui; visa Gadibus in Herculis fano Alexandri Magni imagine, inge- Cæs. c. 7. muit, nec sine lacrymis dixit ad amicos conversus, • Me Dio. Suet. miserum! qui hac ætate, qua iste terrarum orbem subegit, Plut. nihil adhuc gesserim memorabile.' Neque distulit missionem efflagitare, quo regressus in Urbem, majorum rerum captaret occasiones: maxime postquam absurdo proximæ noctis somnio, et conjectorum promissis inflatus majorem in modum animus fuit. Quod enim ille cum Plut. matre concubuisse per quietem sibi visus erat, Imperium Sueton. orbis terrarum portendi, quod omnium mater terra esset,' , Dio. interpretati sunt. Spem deinde confirmavit insolitæ figuræ ac ingenii equus, quem erat nactus, fissis prioribus ungulis, neque sessoris nisi Cæsaris patientem.

Ducenties] Marcas argenti 78125. Millies. Marcas 390625. Crev.

Plutarchus id somnium refert
ad eam noctem quæ præcessit
transitum a Cæsare Rubiconem.

← Absurdo proximæ noctis somnio] Crev.

Plut.

Dio.

68. Idcirco cum latrocinia, locis illis solennia, minore negotio compescere prætor posset, bellum maluit: novaque legione paucos intra dies supra priores duas conscripta, contendit ad Herminium montem, et habitatores, situ loci ad prædas agendas incitari causatus, in plana jussit descendere. Sic initio belli quæsito, et hos armis domuit: et vicinos populos, qui, relictis oppidis suis, trans Durium amnem cum uxoribus liberisque fugiebant, oppressit.

69. Rebellantes deinde montis Herminii incolas cum iterum subito adortus profligasset, atque illi, fuga ad oceanum facta, in quandam insulam transjecissent; partem militum ratibus impositam, quia navigia deerant, immisit. Sed ille cui commissum hoc negotium fuerat, in scopulo quodam vicino insulæ exposuit copias, pedestri deinde itinere perrecturas ad hostem : ipse, priusquam faceret exscensionem, abreptus æstu recurrente, relinquere expositos coactus est.

70. Ibi milites circumventi cæsique sunt, cum fortiter aliquamdiu se defendissent: neque, præter P. Scævam, prodigiosæ virtutis hominem, quisquam servatus est. Is cum diu magnam hostium multitudinem sustinuisset, saucius fessusque, scuto, quod jam inutile innumeri excepti ictus fecerant, relicto, se conjecit in æstuarium, et interim, ubi profundior aqua occurrebat, natando vix evasit in littus; conspectoque Cæsare, qui hæc omnia cum admiVal. Max. ratione viderat, genibus accidens veniam amissorum armorum supplex petiit. Cæsar, non modo virtute hominis, sed etiam disciplinæ reverentia probata, centurionatum ei præmii loco dedit. Sed hoc quidem alii Britannico factum bello tradiderunt: quod si ita esset, vix fuisset a Cæsare

III. 2. 23.

Plut.

Val. Max.

f In scopulo quodam vicino in sula exposuit copias, pedestri deinde itinere perrecturas ad hostem] Hic antea legebatur vicina et perrecturus. Correximus ex Dione. Sed et in his quæ sequuntur, totum hoc membrum, priusquam faceret exscensio⚫ nem,' ab Freinshemio haud satis commode additum est, et prorsus resecandum, ut sua nar

rationi perspicuitas constet. Dux ille, quisquis fuerit, exposuerat milites eo loci, unde pedestri itinere ad hostem pergere possent. Ipse in animo habebat ibidem stare in salo cum ratibus suis, ut eos, ubi opus esset, reciperet. Sed æstu abreptus, expositos relinquere coactus est. Crev.

prætermissum. Ceterum Cæsar, classe Gadibus advehi Dio. jussa, totum trajecit exercitum; hostesque penuria rerum Plut. Dio. omnium pressos in deditionem accepit. Inde in Gallæcos transtulit bellum, qui Brigantium oppidum habebant: hominesque non ante visa classe sic exterruit, ut imperata promte facturos pollicerentur.

71. Sic pacata provincia, gentibusque aliquot novis Plut. imperio adjectis, juri dicundo conventibusque dedit operam, ut concordiam civitatum stabiliret, quæ propter æris alieni magnitudinem plerisque locis convellebatur. 's Igitur constituto, ut ex debitorum reditibus bessem creditores perciperent, donec dissolutum æs alienum esset,' cum magna gratia sociorum, se exercituque locuplete præda aucto, præterea imperatorium nomen bello adeptus, Dio. Suet. non expectato successore, ad triumphi simul consulatusque petitionem decessit.

[ocr errors]

Civ. 11.

Sueton.

72. Et quidem, quod grandem pecuniæ summam ad Appian. ærarium miserat, decretus ei triumphus est. Sed erat improba hominis et intricata ambitio: nam postulaturo Plut. et triumphum extra Urbem manendum, candidato honoris petendum in Urbe erat. Igitur ab senatu contendit, ut absentis et per amicos petentis rationem haberi liceret.' Neque deerant qui faverent, nulla id lege prohibitum, Appian. præterea et aliis concessum jactantes. Sed multi contra- Cic. in dicebant, et ante omnes Cato, qui ne decretum ea de re Appian. fieret, diem quæ postrema erat temporis intra quod profiteri candidatos oportebat, dicendo exemit.

Rull. 11. 9.

Sueton.

Plut. Cæs.

et Cat.

73. His cognitis, Cæsar, ne consulatu excluderetur, Dio. unde plus sibi virium, et ampliorem triumphi materiam Plut. Cæs. Appian. pollicebatur, dimisso triumpho, Urbem ingressus, eam Sueton. continuo 16 suscepit actionem, qua rempublicam captans Dio. invadere, præter Catonem atque Ciceronem, omnes fe- Plut.

15 Convellebantur edd. ante Crev.
16 Continue legitur in edd. ante Crev.

Nulla id lege prohibitum] Id contra morem ac leges fuisse docent Plutarchus, Appianus, Suetonins. Et frustra Ciceronis in Agraria 11. testimonium hic

advocatur, ex quo colligi tantum
potest, profiteri licuisse per
amicos, id est, denuntiare se
petiturum, non vero petere.
Crev.

Liv. Epit.

II. 10.

Cic. Phil. fellit. Namque Pompeium et Crassum æmulatione potentiæ discordes inter se et sibi conciliavit, his legibus, ' ut omnibus in rebus adjumento invicem essent; ne quid quod cuilibet horum displicuisset, in republica ageretur.'

Plut.
Appian.
Dio.
Sueton.

Liv. Epit.
Appian.

Plin.

xxxv. 14.

Vell. II. 44.

Crass.

Vell.

74. Hæc libertatem Urbis deglutiit triceps conspiratio: quam exinde velut infernale monstrum Cerbereo rictu absorbentem omnia, M. Varronis satira, sub titulo Tricareni, perstrinxit; qui, sub id temporis ædilis cum C. Murena, Lacedæmone excisum lateritiis parietibus opus tectorium, propter excellentiam picturæ, formis inclusum, ad Comitium exornandum deportayit. Quod opus per se mirum hominibus; sed magis admirationi fuit, transferri potuisse.

75. Ceterum tres illi principes suis quisque causis societatem inierant: Pompeius, ut tandem acta sua confirmarentur: Cæsar nondum adultum robur committere cum Dio. Plut. viro tantis radicibus immaturum ratus, ipsius illius opiPomp. et bus ut se muniret abutebatur, omni interim illi delegata Cæs. et invidia simul Crassi retinebat studia, graviter adversaturi, si Pompeium sibi antepositum a Cæsare vidisset. M. Crassus cupidus primi loci, sed retinendo impar, ad rem pertinere credebat, si duorum potentissimorum viribus fulciretur; sperabatque Cæsaris crescentem potentiam cum matura Pompeii auctoritate ita commissurum, ut, his mutuo se atterentibus, majores ipse opes consequeretur. Nam huc omnia sua consilia olim retulerat ; neque optimatibus prorsus addictus, neque vicissim ita popularis, ut oblitus curiæ videretur. Tantum hoc agebat, ut quicquid utrislibet gratum accidisset, id se auctore; quæ contra essent, invito aut ignaro facta censerentur.

Dio.

76. Atqui reliquorum etiam principum nemo sincerum ad rempublicam studium, nullis admixtis ambitionis avaritiæve sordibus, afferebat; uno excepto Catone, cujus invicta ad extremum constantia, quanquam nudata præsidiis omnibus, in tuenda republica perstitit. Ceterum, quo majores acquireret vires tardius animadversa conspi

h Cum viro tantis radicibus] Videtur excidisse vox nixo, vel alia aliqua similis. Crev.

ratio, dederunt diligentem operam, ut tegerent eam dissimularentque neque eo secius communicabant consilia, et quicquid conducere suis rationibus visum erat, conjunctis opibus exequebantur.

6

Att. 1. 17.

Civ. II.

77. Jam primum in petitione consulatus, cum haberet Sueton. competitores duos Cæsar, L. Lucceium historiarum scriptorem, et M. Bibulum, per Arrium cum Lucceio coivit, Cic. ad pactus, ut is, quia gratiæ quam Cæsar minus, pecuniæ Sueton. Appian. plus habebat, nummos de suo, communi nomine, per centurias pronuntiaret.' Contra optimates, nihil non in con- Sueton. sulatu Cæsaris timentes, si concordem collegam nactus esset, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi: ac plerique contulerunt pecunias, ne Catone quidem inficiante, esse e republica, largitionem eam fieri. Hæc tum erant tempora. Cæsar cum Bibulo designatur. Igitur optimates dederunt operam, ut provinciæ futuris consulibus minimi negotii, id est, sylvæ callesque, decerne

rentur.

Cic. ad Q. Fratr. 1. 1.7.

Sueton. Aug. c. 3. Dio,

78. Interim C. Octavius ex prætura summa cum laude gesta, Macedoniam sortitus, (quod C. Antonio male provinciam administranti successorem mitti placuerat,) negotio sibi ab senatu extra ordinem dato, agrum Thurinum purgavit, jam olim infamem latrociniis, residuamque ex Spar- xxxvIII. taci et Catilinæ copiis fugitivorum manum delevit.

Sueton.

79. Sequitur jam non 17 consulatus C. Cæsaris, sed regnum: quo tempore collegam potestatis M. Calpurnium Bibulum nomine, re et opere Cn. Magnum, M. Crassum habuit. Idcirco, nullo jam veteris et probi moris respectu, tantum ea quæ ad fundandas conjurationis opes pertinebant, ingenio Cæsaris, auctoritate Pompeii, divitiis Crassi perficiebantur: neque Romanis fiebat injuria libertatem amittentibus, quam ingratus stolidusque populus accepta mercede vendiderat. Prodigia tum multa, Dio. non sine minis et horrore malorum imminentium, nuntiata aut visa sunt. Procella repens in Urbe et circum arbores extirpavit, ædificia scidit, naves in Tiberi juxta Ur17 Non jam legebatur ante Crev.

A. U. C. 693. A. C. 59.

« IndietroContinua »