Immagini della pagina
PDF
ePub

bem et ad ostia fluminis mersit, pontem sublicium rupit. Theatrum quoque ad ludos quosdam e ligno structum corruit: omnibusque his cladibus magna hominum absumta Suet. Cæs. multitudo est. Sed prima honoris initi, antiquitatis specie decora, aut, latente adhuc Cæsaris proposito, pro innoxiis Liv. 11. 1. fuerunt: ut, quo mense fasces non haberet, accensus ante

A. Gell.

II. 15.
Sueton.

Appian.

Plut. Cæs.

et Cat. et
Pomp.
Liv. Epit.
Dio,

XXXVIII.

eum iret, lictores pone sequerentur; quod ex vetustate relatum : ut tam senatus quam populi diurna acta conficerentur et publicarentur; quod ipse instituit primus, quo per provincias et exercitus nosceretur, nihil agi Romæ, nisi ex voluntate trium principum, posse.

80. Inter hæc Bibulum, ut concorditer secum rempublicam gerere velit, in senatu rogans, ab intentione muniendi sese avocatum, ipse, clam paratis subsidiis, fallacibus blanditiis mulcebat: donec, provisis, quæ voluerat, ad majora itum, legesque promulgari a consule cœptæ, quales vix tribunus plebis paulo modestior tulisset; agrariæ ante omnes, quæ maximam contentionem, quod invito senatu ferebantur, habuerunt. Sed nimirum Cæsar ita se fore popularem semper erat professus, ut nihil esset acturus, quod non ad senatus quoque commodum pertineret. Igitur sic conceperat verba legis, ut nihil in his reprehendendum videretur; et tamen, ne sic quidem laturum testabatur, nisi senatu auctore.

81. Sed optimates non fallebat, hæc omnia non alia causa fieri, quam ut abductam a patribus plebem Cæsar hac largitione sibi auctoraret. Ideoque hoc ipsum erat dolori, quod ita scripta lex esset, ut, qui eam impedirent, non tam voluntati plebis, quam æquitati manifestissimæ utilitatique publicæ refragari viderentur. Namque multitudo illa numero et egestate Urbi intoleranda exhauriebatur; frequentabantur Italiæ regiones inopia hominum desertæ consulebatur annonæ, instaurata passim agricultura: et hæc sine impensa reipublicæ, sine incommodo principum fiebant: immo his ultro honor et emolumentum adjiciebatur, quod ex eorum numero viginti viros dividendis agris creabat Cæsar, seque nominatim excipiebat, ne scilicet suum in usum aliquid ferre existima

retur.

82. Cetera quoque ita complexus erat, ut neque prudentiam, neque æquitatem desiderares. Publicum agrum omnem dividebat, Campano, ob præstantiam regionis, ad subsidia reipublicæ reservato: privatum non nisi a volentibus emi jubebat, neque minoris plurisve, quam æstimatus in censu esset. Pecuniam autem affatim subministrabat cum triumphus Pompeii, tum recens ab eo constituta vectigalia; quæ civium usibus, quorum et periculis parta forent, non immerito dicebat impendi. Hæc utrumne placeret ferri, singulos interrogabat, correcturum si quid secus scriptum videretur, aut plane deleturum pollicitus. Illi cum nec incusare legem possent, nec ferri vellent, promisso auctorem senatum fore, quæsitis impedimentis morabantur.

IV. 10.

83. At Cato, pro libertate ingenii sui palam, quæ sentiret, præferens, legem non damnabat; ceterum negabat ex his quæ antea constituta essent moveri quicquam oportere ducebatque dicendo diem, ne perfici res ea posset. Quippe sententiam rogato senatori licebat etiam aliis de A. Gell. rebus, quoad vellet, disserere. Tum Cæsar ira commotus, Sueton. simul ut ceteris incuteret metum, Catonem extrahi curia per lictorem, ducique in carcerem jussit. Nam illum tri- Plut. Cæs. bunos appellaturum sperabat. Cato, nulla voce missa, Dio. sequebatur: neque pauci, relicto senatu, comites ei ibant: Val. Max. quorum M. Petreius, objurgatus a Cæsare, quod nondum Dio. misso senatu discederet, Malo,' inquit, ' esse cum Catone in carcere, quam tecum in curia.' Ob hanc invidiam, et Plut. quia plebem quoque gravatim hæc ferre animadvertebatur, destitit Cæsar, summissoque tribuno plebis dimittendum Catonem curavit.

6

·

et Cat.

84. Eo tempore, cum senatum mitteret, lætus conti- Dio. gisse quem optaverat ad plebem se applicandi colorem, hoc tantum adjecit: Equidem vos et judices legis et auctores esse volui, priusquam cum populo agerem, patres conscripti: sed quoniam vobis tam bona conditio displicet, et pro honore quem vobis habebam, tantum injurias rependitis, age, jubebit populus quod ei videbitur.' Exinde, senatu prorsus neglecto, ferre ad populum cœpit. Quo tamen honestiores haberet auctores, in concione in

[blocks in formation]

.

[ocr errors]

terrogavit collegam, ecquid ei in lege displiceret?' Ille nihil, nisi non permissurum, ut aliquid novetur se consule.' Tum Cæsar rogare illum cœpit, idemque faciendi auctor populo fuit. Nec mollior inde Bibulus, sublata voce, Ne si omnes quidem volueritis, legem habebitis :' • et cum dicto discessit.

6

85. Cæsar, reliquos magistratus interrogare intutum putans, cum hujus esset contra spem expertus constantiam, Pompeium Crassumque produxit, privatos quidem, sed opibus et auctoritate principes. Ibi Pompeius, Ego vero, Quirites, omnia hæc summopere probo: nec ego solum, sed jam tum universus probavit senatus, cum et meis et Metelli militibus agrum decerneret. Sed eo quidem tempore propter inopiam reipublicæ ea largitio dilata est. Eadem nunc, beneficio Deorum et opera mea locupletior, et illis præstare promissa, et reliquis reddere fructus communium laborum potest.' Hæc locutus, singula legis capita recensens dilaudabat.

[ocr errors]

86. Id cum cupientissimo populo fieret, adjecit Cæsar; Quæro igitur ex te, Magne Pompei, quoniam legem probas, an ei defensor sis futurus, si quam adversarii vim fecerint?' Simul versus ad plebem, orare Magnum hortabatur. Pompeius hoc honore valde elatus, quod consul populi Romani, atque ipse populus ad auctoritatem privati confugeret; multa de rebus suis magnifice locutus, Plut. Cæs. postremo dixit, si quis sumere gladium ausus esset, se et Pomp. cum scuto et gladio affuturum.' Quo uno dicto nihil unquam exciderat Pompeio immodestius. Et offendebantur quidem haud perfunctorie optimates. Sed cum hæc omnia M. Crasso probarentur, alii quoque minus tetenderunt in re populo gratissima, hisque duobus accesserunt, qui et boni viri, et Cæsari non amicissimi putabantur : adhuc enim conspirationem suam occultabant.

Dio.

Cic. ad

Plut, Dio.

87. Sed eruperunt paulo post ejus rei manifesta indicia, Att. 11. 17. cum Cæsar filiam Cæpioni Servilio, cui desponsa fuerat, Sueton. cujusque præcipua opera Bibulum impugnaverat, ademCæs. c. 20. tam, Pompeio collocavit; Pompeii filiam Cæpioni polliPlut. Cas. citus, quanquam et illa sponsum haberet Faustum Syllam.

Vell. 11. 44.

Hæc faciebat provinciam cogitans; simul, ne, se absente,

Plut. Cat.

Pompeius aliquid novaret per Gabinium, fœdissimum Dio. adulatorem suum, qui consul in sequentem annum desti- Appian. nabatur. Ipse Calpurniam duxit, ut patrem ejus L. Pi- et Pomp. Appian. sonem, quem alterum facturi consulem erant, hac affini- Dio. tate pignoratum haberet: non dissimulante Catone, tali- Plut. bus nuptiis dotem a republica imperium et exercitus dari. Post hanc affinitatem Cæsar in senatu Pompeium primum Sueton. sententiam rogare cœpit, cum M. Crassum soleret: cujus rei rationem senatui reddendam putavit, quia moris erat, Sueton. ut quem quis rogandi sententias Kalendis Januariis instituisset ordinem, eum toto anno servaret: id quoque novo more, cum olim qui princeps in senatum esset lectus, etiam A. Gell. sententiæ dicendæ esset princeps.

A. Gell.

IV. 10.

IV. 10. et
XIV. 7.

Cic. pro

88. Ne sic quidem mutavit sententiam Bibulus, quin Dio. ope trium tribunorum plebis, Cn. Domitii, Q. Ancharii, C. Fannii, suffultus, legem impediret tanta pervicacia, ut Dio. consumtis omnibus moræ causis, ad extremum in singulos consulatus sui reliquos dies ferias indiceret: ne enim feriis coiret populus, legibus vetabatur. Sed Cæsar, spreto Bibulo, nihilominus prædixit comitiis legis ferendæ causa diem: inque idem tempus Pompeius, jam ducta Julia Cæsaris gener, armatis Urbem compleverat.

Plut. Cæs.

et Pomp.

Appian. Civ. 11.

89. Affuit et Bibulus, instigantibus patribus, qui domum consulis venerant, quod, altero impediente consule, convocari senatus nequibat ; ut potius aliena improbitate victus esse, quam sua sponte cessasse videretur: et per densam multitudinem, quæ sicas sub vestibus ferens forum Dio. de nocte occupaverat, ad ædem Castoris, Lucullo et Ca- Appian. tone comitantibus, contendit; aliis reverentia potestatis, Plut.Pomp. multis, quia sententiam mutasse crediderant, viam dantibus. Sed ubi ex superiore loco impugnare legem cœpit, Suet. Dio. tanta est commota seditio, ut ipse de gradibus deturbare- Appian. tur, cophinus stercore repletus in caput consulis effunde- Pomp. et retur, fasces frangerentur, multi comitum atque inter alios Cat. duo tribuni verberibus vulneribusque afficerentur.

Dio.

Plut.

90. Inter hæc Bibulus insigni constantia nudabat ju- Appian. gulum, offerebat, ad cædem magna voce invitabat Cæsa

[ocr errors]
[ocr errors]

ris satellites, Ego vero,' inquiens, si Cæsarem, ut juste agat, movere nequeo, id saltem efficiam ut mea mors sce

Delph. et Var. Clas,

Livius.

14 S

lestiorem invisioremque omnibus reddat.' Hæc vociferantem in vicinam Jovis Statoris ædem amici rapuerunt. Tum in Catonem versus impetus, qui ut erat juvenis et robusto corpore, per medium agmen via facta, cum verba cœpisset facere, sublimis a factione Cæsaris est elatus. At ille, diversa fori parte recurrens, convicia Cæsari ingerebat: donec iterum priorem ad modum est elatus. Ita per Plut. Cat. vim perlata lege, jurare populum jussit Cæsar, perpetuo ratam fore. Idem deinde jusjurandum a senatu exegit.

Dio.
Sueton.
Dio.

Sueton.

Plut.Pomp.
Appian.

Vell.

Dio.
Cic. in

Vat. c. 9.

91. Bibulus, ægre vitato exitio, postridie in curia conqueritur, rescindere acta parat; Pompeio Crassoque rèsistentibus, plerisque metu aut errore quietis, nihil promovetur. Igitur Bibulus, in reliquum anni tempus (menses autem octo supererant) domi se continens, tantum agenti aliquid Cæsari ferias esse' obnuntiabat per edicta. Sed P. Vatinius, tribunus plebis levissimus, qui et nuper consulem in vincula ducere conatus erat, viatorem misit, qui eum domo vi extraheret. Nam hic se ad omnia Cæsaris cupita signiferum præstabat, unde Cicero occultius ad Att. 11. 12. Atticum de his temporibus scribens Athenionem vocat, cum illo servorum in Sicilia duce, vilissimæ plebis concitorem Vatinium comparans. Nec ex toto illo collegio quisquam illo anno legem tulit, cum nemo non haberet promulgatas, præter Vatinium, qui nec auspicia, nec Eliam Fusiamque leges curabat. Ceterum, collegis Vatinii intercedentibus, Bibulus, omissus in præsentia, nihil postea neque ipse, neque tribuni qui cum eo senserant, publicæ rei egerunt.

Cic. ad

Cic. in Vat. c. 7.

Dio.

6

92. Adhuc in legem aliqui senatorum non juraverant, Q. Metellus Celer, exemplum Numidici referens, M. Cato, et hujus imitationem affectans M. Favonius. Idcirco Cæsar legem tulit, ut qui certam ante diem non Appian. jurasset, capitalem fraudem frausus esset.' Hic metus, an quia lege jam perlata nihil ex sua calamitate commodi Sext. c. 28. perventurum ad rempublicam erat, et illos, et tribunos plebis ad jurandum adegit.

Plut. Cat.

Cic. pro

Dio.
Appian.

Plut. Cat.
Dio.
Sueton.

93. Sic ille non modo agrum de quo pugnatum erat, divisit; sed etiam, qui exceptus antea fuerat, Campanum Stellatemque extra sortem dedit patribus familias quibus

« IndietroContinua »