Immagini della pagina
PDF
ePub

Att. 11. 16.

Dio.

terni, aut eo plures liberi essent. Horum ad viginti mil- Cic. ad lia reperti: et ab eo primum tempore coloniis Romanis et 17. connumerata Capua est, cum circiter annos centum quin- Appian. quaginta præfecturæ formam nomenque habuisset. His Sueton. legibus ingenti ad populum quæsita gratia, quo equestrem Vell. 11.44. ordinem adjungeret, publicanis (erant enim ex eo ordine) Appian. trientem plebiscito remisit: hactenus enim resistentibus Sueton. quibusdam, et præcipue Catone, nihil ab senatu impe

traverant.

Dio.

Dio.

Cæs. de

Fam. 1. 9.

94. Sic in ordinem redactis patribus, reliqua civitate devincta, quicquid voluit, cui voluit, dedit. Acta Pompeii, ne ipso quidem ultra renitente Lucullo, quem ita Sueton. calumniarum metu exterruerat ut ad genua sua accideret, nedum aliis, confirmavit: provincias, ut Spintheri Hispa- B. Civ. I. niam, dandas quibus ipse cuperet curavit : de variis rebus, et Cic. ad ex suo conjuratorumque arbitratu leges tulit, de majestate, Dio. de sacerdotiis, de provinciis, de repetundis; paratis in Pigh. Ann. Appian. quodlibet populi suffragiis, quæ præter cetera ludorum et venationum mercede quæsiverat. Totam denique rem- Dio. publicam, latente collega, solus administravit. Unde homines urbani, quæ gesta eo anno essent, non, ut solitum, duobus consulibus, sed ejusdem nomine ac cognomento signabant, Julio et Cæsare consulibus.'

Sueton. et

95. Hunc rerum statum cum multi gravarentur, et ali- Plut. Cæs. quando Cæsar in senatu de infrequentia quereretur; Q. Considius, arma nimirum et milites timeri,' respondit. 'Quin igitur te,' inquit Cæsar, eadem formido 18 continuit domi?" Tum ille: Hoc metu senectus me liberat ; quæ gladiis tuis parvam reliquit vitæ, nec dignam cautione, particulam.' Inter quæ Q. Fufius Calenus prætor, Dio. animadverso, in suffragiis promiscue latis, bene consulta sibi quemque ascribere, deteriorum 19 culpam transferre in alios, legem tulit, uti singulorum corporum suffragia seorsim colligerentur,' quo intelligi possit, si non quid viritim unicuique, nam id ad leges solvendas tabellarias pertinebat, certe quid cuilibet ordini placuisset.

[ocr errors]

96. Nihil id Cæsaris intererat, qui, se præsentibus abunde

18 Inserebatur ante Crev. partic, neg. non.

19 Deteriorem edd. ante Crev.

Sueton.

Dio. Appian. Plut. Vell.

Sueton.

contentum ferens, quicquid cupiebat aliorum opera, nec a plebe solum, sed postea etiam a senatu consequebatur. Nam Illyricum Galliamque Cisalpinam; quam ex omnibus provinciis elegerat, socero generoque suffragantibus, cum legionibus tribus in quinquennium accepit rogatione Suet. Dio. Vatinia: mox quarta legio, et quæ trans Alpes est GalOros. VI.7. lia senatusconsulto accessit. Verebantur enim patres, ne, contantibus ipsis, et hanc populus daret, qui jam contra legem Semproniam juris hujus usurpationem primam Domo, c. 9. gustaverat. Neque dissimulavit hujus victoriæ gaudium, paucisque interjectis diebus, frequenti curia, omnium se capitibus illusurum' jactavit : ac, negante quopiam, 'facile hoc ulli fœminæ fore;' respondit, in Assyria quoque regnasse Semiramin, et magnam Asiæ partem olim paruisse Amazonibus.'

Cic. in Vat. c. 15. et pro

Sueton.

Cæs. de

XXXVIII.

[ocr errors]
[ocr errors]

97. Neque contentus domesticis præsidiis, regna sociorum omnibus modis studuit adjungere. Ariovistum SueB. Gall. 1. vorum regem, itemque Ptolemæum, cui et magnam pecuDio, niæ summam crediderat, socium et amicum appellanPlut. Cæs. dum, et lege et senatusconsulto, foedusque cum eo in CaDio, pitolio feriendum curavit. Inter hæc consules designati Cæs. de sunt, uti convenerat, L. Piso, A. Gabinius. Gabinium B. Civ. III. de ambitu interrogare C. Cato adolescens cupiebat. Sed Sext. c. 26. cum per aliquot dies copiam sui prætores non facerent, in Cic. ad Q. concionem ascendit Cato, et Pompeium privatus dictatorem appellavit. Unde magnus exortus tumultus est, propiusque nihil factum, quam ut homo temerarius et nullius consilii occideretur.

Cic. pro

Fratr. 1. 2.

Cic. ad

Sueton.

98. Sed acriores sub idem tempus turbas excitavit L. Att. 11. 24. Vettius Catilinariæ conjurationis index, qui subornatus a Cæsare, solicitatum se a quibusdam de inferenda Cn. Pompeio et C. Cæsari nece dicebat. Ea fabula aliquanto aliter, quam ornata putabatur, acta est. Vettius enim cum pugione, servique ejus cum telis in foro deprehendi,

Cic.

Et Pompeium privatus dictatorem appellavit] Quæ vis, quæ mens hujus dicti fuerit, non sane assequimur. Gruterus ex uno codice subjicit privatum dictatorem, quod verum nobis vi

detur. Nempe hic Cato invidiose arguebat Pompeium, licet privatum, dictatoria tamen esse potentia, qui Gabinium ambitus manifestum accusationi et judicio eriperet. Crev.

mox Vettius indicium profiteri debuerat. Sed ille, quo Curionem adolescentem in suspicionem adduceret, familiaritate ejus affectata, dixerat sibi certum esse cum suis servis impetum in Pompeium facere, idque ille ad patrem, pater ad Pompeium detulerat. Erat autem Cu- Cic. ad rioni filio Cæsar offensus, quod aperte triumvirorum ni- Att. 11. 18. mias opes traducens, assensum habere multitudinis videbatur, eique ludis Apollinaribus equites stantes plauserant, cum, ingrediente theatrum Cæsare, quievissent.

et 19.

c. 10.

99. At Vettius, in senatum introductus, fide publica Cic. ad postulata exposuit, manum fuisse juventutis, duce Cu- Att. 11. 24. rione, in qua Paulus initio fuisset, et Q. Cæpio Brutus, et in Vat. et Lentulus Flaminis filius conscio patre. Postea C. Septimium scribam Bibuli, pugionem sibi a Bibulo attulisse.' Cic. ad Att. Quod totum irrisum est, Vettio pugionem defuisse, nisi dedisset eum consul: præsertim cum ipse Bibulus Pompeium, ut caveret insidias monuisset, eoque nomine Pompeius ei gratias egisset. Introductus Curio filius refellit Vettium eo maxime, quod Paullum ille dixerat afferre manus Pompeio voluisse, quo tempore Paullum constabat fuisse in Macedonia. Fit senatusconsultum, uti Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula conjiceretur: qui eum emisisset, eum contra rempublicam esse facturum.'

Att.

100. Non obstitit senatusconsultum Cæsari, quominus postero die produceret in rostra Vettium, et tribuno ple- Cic. in bis P. Vatinio secundas agente, dicere juberet ex eo loco Vat. et ad ad quem consuli Bibulo non licebat accedere, quemque Cæsar in prætura Q. Catulo præcluserat. Igitur Vettius auctores impulsoresque sceleris nominavit M. Bibulum, C. Curionem cum filio, L. Paullum, qui tum quæstor in Macedonia aberat: præterea L. Lucullum, L. Domitium, quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione asperserat. Contra Cæpionem, quem ibidem acerrime nominaverat, in foro omisit; ut appareret noctem, et nocturnam deprecationem intervenisse Serviliæ, quæ mater pio, quia adoptatus fuerat ab avunculo Q. Servilio Cæpione.

Q. Cæpio Brutus] Brutus ille, qui postea Cæsarem interfecit. Ideo vocabatur Q. Cæ

Crev.

Sueton.
Dio,

XXXVIII.
Cicero.
Appian.

Cic. ad

Cic. ad

VI. 2.

[ocr errors]

Cæpionis cum Cæsare habere consuetudinem putabatur. Ciceronem non nominavit, sed dixit, Consularem disertum, vicinum consuli, sibi dixisse, Ahalam Servilium aliquem, aut etiam Brutum opus esse opperiri.' Deinde cum jam descendisset de rostris, collocutus cum eo Vatinius, revocavit, interrogavitque, ecquosnam alios posset nominare?' Tum ille C. Pisonem generum Ciceronis, et M. Laterensem conscios edidit.

6

101. Quanquam in his multa erant, quæ falsum indicium proderent, tamen promulgata lex est a Vatinio, ut Vettio præmia decernerentur; deque nominatis ab eo quæstio haberetur.' Interim Vettius apud Crassum Divitem de vi postulatus, cum fraudis architecti consilii tam præcipitis eventum desperarent, in carcere occisus est: Cæsare suspicionem in alios transferre niso, quanquam ipse necis auctor crederetur. Impetravit tamen ab addicta plebe, ut illius voluntate jussuque præsidium sibi circumdaret: verbo adversus insidias; revera, ut opprimendis inimicis se muniret.

102. Erat plane miserabilis temporum status, cum paAtt. 11. 20. terentur homines quæ nollent, omitterent mederi cum Att. 11. 19. possent, et tamen ne taciti quidem sortem suam indignarentur. Ludis Apollinaribus maxime perspecta populi voluntas est: cum neque Cæsari præsenti plausum, et in Val. Max. Pompeium, (coloniam enim Capuam deducebat,) petulantissime invectus Diphilus tragœdus ita placuit, ut sæpius a populo juberetur repetere: Nostra miseria tu es magnus,' et, Virtutem istam veniet tempus cum graviter geCic. ad mes.' Edicta vero Bibuli probrorum in illum et Casarem plena, tam erant jucunda populo, ut locum ubi proponebantur, præ multitudine legentium, transire nemo posset.

Att. 11. 21.

Val. Max.

IV. 2.

Cic. in

[ocr errors]

103. Cum ista maxime fierent, C. Antonium ex provincia reversum accusatores corripuerunt L. Caninius Vat. c. 11. Gallus, Q. Maximus Æmilianus, et M. Cœlius admodum et pro Cœl. adolescens, apud Cn. Lentulum Clodianum. Catilinariam Cic. pro conjurationem objiciebant: nec eo crimine convictus, ob Col. c. 7. alia quæ proprie in judicium deducta non erant, est con

c. 31.

Dio.

demnatus, male gestis in Thracia rebus. Macedoniam provinciam obtinuerat, eoque, statim ut in agro Pistoriensi victus fuerat Catilina, cum laureatis fascibus pro- Liv. Epit. fectus (quæ res post eventum in omen tracta est, quasi Jul. Obseq. victoriam hostibus, ad quos laurum victricem tulerat, portendisset) multa sociis finitimisque, tum adhuc pacatis, Dio. incommoda per avaritiam intulerat.

104. Non tulerunt Dardani prædas ex suis finibus agentem suoque et vicinorum contracto exercitu iverunt obviam. Sed ille, non ausus expectare quos lacessiverat, tanquam ad alia prævertens, cum equitatu profugit. Pedestres copiæ cæsæ fugatæque sunt: præda omnis amissa. Simili causa eventuque commovit timuitque Mysiæ bellum, postquam ad Istrianorum urbem Scythæ Bastarnæque incolis auxilio advenerant. Hujus damnatione Cati- Cic. pro linæ sepulcrum floribus ornatum, justaque ei a perditissi- Flac. c. 38. mis hominibus facta sunt. Ipse Cephalleniam legit exilii Strab. x. sedem, ibique urbem instituit condere, totam insulam P. 455. tanquam suam possessionem tenens: ut jam tum appareat majora fuisse exulum viatica, quam fuerint principum antiquorum patrimonia. Hujus deinde filiam accusator ejus v. 2. Caninius duxit.

Val. Max.

Cic. ad

Cic. pro

Dom. c. 16.
Dio. Suet.

Att. 11. 19. et Ix. 2. et

105. Sed Antonium, in consulatu collegam, Cicero de- Dio. fenderat, quanquam aspersum se suspicione gravatus, Att. 1. 12. quod inter rapinas suas partem quæri Ciceroni jactaverat. In eo judicio forte quædam de præsenti reipublicæ statu questus erat Cicero, quæ ad Cæsarem Pompeium- Cic. ad que delata, graviter eos offenderunt. Et erat jam ante iratus Ciceroni Cæsar, quod in viginti viris dividendo de Prov. agro Campano esse noluisset. Magnum enim inimicitiarum argumentum putabatur edere, qui ne honorem quidem delatum ab illo accipere vellet. Igitur nihil ultra Att. ix. 2. contandum rati, ut simul potentiam suam vimque adversariis ostentarent, eadem adhuc die horaque nona, cum Dio. Suet. illa sub sextam a Ciceróne dicta essent, acerbissimum pro ejus inimicum P. Clodium ad plebem transduxerunt.

Cons. c. 17.
Vell. 11. 45.

Cic. ad

Cic.

Domo.

106. Id olim agitabat Clodius, sed varie frustrato pro- Supra,c.62. posito, nihildum promoverat. Nuper autem Q. Celer,

« IndietroContinua »