Immagini della pagina
PDF
ePub

cladium admonent, • neque magni facere' ostendunt, • quod nocturno Cæsaris furto partem suorum desiderent: virtute reparaturos, quod hostili dolo damnum captum sit.' Cæsar, ad hæc dato, quali opus erat, responso, si quidem dent obsides, facturum quæ peterent,' ostendit. Helvetius contra, sic se a majoribus suis institutos, ut obsides accipere, non dare consueverint.'

131. Sic abjecto pacis negotio, cum hostes progrederentur, Cæsar sociorum equitatum præmittit, exploraturum hostium iter. Quatuor millia equitum erant, qui numero confisi, cum longe paucioribus Helvetiis alieno loco pugnam conseruerunt. Paucis cadentibus, fit fuga a Dumnorige, præfecto equitatus, quem Ædui auxilio Cæsari miserant, quique, Orgetorigis ducta filia, clam rebus Helvetiorum studebat.

132. Helvetii, quod eorum equites quingenti admodum multitudinem tantam fuderant, majore cum fiducia cæpta prosequuntur. Subsequitur iter facientes cum suis copiis Cæsar, ita ut per dies præterpropter quindecim, inter novissimum hostium, et primum illius agmen, non amplius quinis aut senis millibus passuum interesset. Cum ita ad duodevicesimum milliare ab oppido Eduorum Bibracte perventum esset, Cæsar rei frumentariæ causa eo digressus, opinionem injecit hosti, timore correptos Romanos, et adversi prælii memoria, discedere. Igitur omisso itinere, insequi Cæsarem atque lacessere cæperunt. Ille, subductis in collem copiis, dum aciem instrueret, equitatum ad sustinendos hostes emittit: sarcinas in summo colle unum in locum conferri, eumque ab auxiliaribus copiis, ad viginti hominum millia erant, duabusque nuper conscriptis legionibus muniri jubet. Interea Helvetii cum omnibus suis carris suggressi, postquam seorsim impedimenta collocassent, rejecto Cæsaris equitatu, ad collem instructa phalange processerunt.

133. Cæsar, suo primum equo, deinde omnium, e conspectu amotis, ut æquato periculo spem fugæ tolleret, quatuor veteranis legionibus prælium committit. Ab hora septima usque ad vesperam ita certatur, ut terga neutri

verterent: Helvetii, pars major, in montem se quendam
reciperent vulneribus onerati : Boii Tulingique ad impe- Plut.
dimenta carrosque se referrent. In hos ad mediam usque
noctem' pugnatum, non viris tantum, sed feminis atque
pueris acerrime se defendentibus. Postremo tamen capta
impedimenta, et cum his Orgetorigis filia, atque unus e Cæs.
filiis ejus. Hostes qui prælio superfuerunt, ad centum
triginta hominum millia, quanquam labore et vulneribus
fessi, tota nocte continenter ierunt : et quartum intra diem
in fines Lingonum sunt delati. Cæsar, qui propter vul-
nera militum et sepulturam occisorum tridui moram fece-
rat, literas ad Lingones mittit; Helvetios frumento ullave
alia re juvari vetat: secus facientes pro hostibus habitu-
rum minatur.

134. Ea res cum ad extremam inopiam Helvetios re-
degisset, legatos ad Cæsarem de deditione mittunt. Cæ-
sar eodem loci adventum suum præstolari jubet : ubi
venit, arma, obsides, servos, qui ad eos perfugissent, pos-
tulat. Inter hæc conquirenda cum nox incidisset, Ver-
bigeni pagi homines, sex circiter millia, ad Rhenum
finesque Germanorum ituri, clam excesserunt castris.
Hoc ubi Cæsar rescivit, iisdem per quorum agros inces-
serant, denuntiat cum minis, ut illos reducant: reductis
pro hostibus utitur: reliquos omnes, obsidibus, armis, per-
fugis traditis, in deditionem accipit.

135. Helvetios, Tulingos, Lacobrigos ad sua reverti
jussit, pristinasque sedes instaurare : Allobrogibus impe-
rat, ut frumenti copiam his faciant, quod nihil haberent
domi
quo
famem tolerarent. Nolebat enim Helvetiorum

Strabo iv.
vacuos fines a Germanis occupari, quos graves provinciis p. 193.
Romanis futuros accolas metuebat. Boios, quod egregia
virtute erant, petentibus Æduis dedit, quos in finibus suis
præsidium contra Germanos collocarent: eosque postea
Ædui in parem juris atque libertatis conditionem, qua

Cæs.

! Ad mediam usque noctem] possunt, qnin accepta ab aliis Cæsar modestius, ad multam noc- in majus efferant. Ut et boc tem. Plutarchus, eis néoas vúkquod sequitur de fæminis puetas. Nempe in parvis magois. risque acerrime se defendenti. que rebus etiam summo ingenio bus Cæsar ne verbo quidem in. ac judicio viri temperare sibi vix dicat. Crev.

[ocr errors]

ipsi agerent, receperunt. In castris Helvetiorum tabulas repertas esse Græcis literis confectas Cæsar tradidit, harundem rerum auctor idem scriptorque incomparabilis, quibus ratio contineretur generum capitumque Helvetiorum et sociorum, quæ domo exissent. Summa erat Helvetiorum millia ducenta sexaginta tria : Tulingorum millia triginta sex : Lacobrigorum quatuordecim: Rauracorum tria et viginti: Boiorum duo et triginta : horum, qui arma ferre possent, ad millia duo et nonaginta. Ex omni hoc numero tantum centum et decem millia domum redierunt.

136. Hoc primum Cæsaris in Gallia bellum fuit, unde

mox alia aliaque secuta, quibus ille per annos novem, Sueton. totam ad Rhenum oceanumque perdomuit; etiam semel Cæs. c. 25. Eutrop. vi.

iterumque trajecto Rheno Germaniam ingressus. Hæc omnia quo facilius meliusque noscantur, regionum illarum situs,u et quibus sub ea tempora gentibus inhabitatæ fuerint, operæ pretium est exponere.

137. Galliam Romani duplicem antiquitus fecerunt, Alpibus discretas. Harum quæ ab Roma est remotior, ea hoc vocabulo hodieque censetur. At quam illi Togatam vocarunt, eam posterior ætas ab novis incolis nominavit Longobardiam : nunc Italiæ pars est. Veram Galliam vetus ætas in Braccatam, Comatamque divisit.

Braccata, quæ et Narbonensis, vetus populi Romani Scalig. provincia fuit. Comatam Cæsar triplicem fecit, Belgas Notit. Gall. a Rheno ad Sequanam, Celtas inter Sequanam et Ga

rumnam; reliquam partem, quæ Garumna, Pyrenæisque, et oceano clauditur, attribuit Aquitanis. Sed ea cum videretur ineptior divisio, quod et Narbonensis excludebatur provincia, et Aquitaniæ fines, ceterarum comparatione partium, nimis exiles viderentur ; Augustus Cæsar, quicquid intra Alpes, mare Mediterraneum, et oceanum, et Rhenum, terrarum jacet, uno Galliarum nomine complexus, Aquitaniæ nationes adjecit quatuordecim : uni

u Regionum illarum situs] Nul- que exaratæ, omnium manibus los hic auctores in margine alle teruntur. Hic sequitur Freingamus. Nempe Galliarum de- shemius ac fere exscribit Notiscriptiones multo auctiores a tiam Galliæ a Jos. Scaligero degeographis, qui hoc ex professo lineatam. Crev. agunt, Cluverio, Cellario, aliis.

versæ Galliæ provincias constituit quatuor, Narbonensi addita : quæ iterum sub tempora Constantini discesserunt in partes septemdecim : quæ deinde partitio a Romanis semper est retenta. Ejus hæc est notitia : Viennensis, Lugdunensis, Germania prima, Germania secunda, Belgica prima, Belgica secunda, Alpes Maritimæ, Alpes Penninæ et Graiæ, Maxima Sequanorum, Aquitanica prima, Aquitanica secunda, Novem populorum, Narbonensis prima, Narbonensis secunda, Lugdunensis secunda, Lugdunensis tertia, Lugdunensis Senonia.

138. Harum Viennensis hodie Delphinatus vocatur, inter fluvios Isaram Rhodanumque ad fines Allobrogum sita ; cujus etiamnum caput Vienna est, Archiepiscopi sedes, sicut olim consularis fuit. Pleræque enim omnes urbes, quas Romanum imperium metropoles fecit, archiepiscopales postea extiterunt.

139. Ceterum urbes Viennensis provinciæ in Itinerario, quod Antonini vocant, notantur quatuordecim : Vienna metropolis, civitas Genevensium, Gratianopolitanorum, Albensium, seu Vivario, Deensium, Valentinorum, Tri, castinorum, Vasionensium, Arausicorum, Carpentoractensium, Caballicorum, Massiliensium, Avennicorum, Arelatensium. Quæ omnes suis adhuc, aut paulum deflexis nominibus noscuntur ; totidem nunc episcopatus, præter duas ultimas archiepiscopalibus infulis insignes. Gratianopolis etiam tribunal habet, Parlamentum vocant. Sequitur Lugdunensis in quatuor tributa partes, universa nomen a metropoli habens. Prima partium, præter metropolin, quatuor habebat civitates, quæ et ipsæ nunc episcopatus sunt, civitatem Æduorum, hoc est Augusto-dunum, Lingonum, (nunc Langrensem episcopatum vocant,) Castrum Matisconense et Cabillonense.

140. Germanias duas in Rheni ripa citeriore vocarunt Romani, quod eam Galliæ partem Germanicæ nationes insederant. Earum quæ prima vocabatur, a meridie Burgundos respicit, et montem Juram, Rhenum ab ortu habet, ad occasum Lugdunenses Senones colunt. Metropolis huic est Maguntiacensium civitas : reliquæ, præter alia municipia, Argentoratensium, Nemetum, qui nunc

Spirenses' sunt, et Vangionum, in quorum urbe hæc scribebamus, quæ hodie Vormatia' vocatur (Borbetomagum fuisse opinantur); et hæ quoque omnes, præter metropolin archiepiscopalem, episcopos suos habent. Inferior Germania post metropolin Coloniam, civitate Tungrorum, quam Cæsar Atuaticum vocat, insignitur,

141. Belgica fluminibus Mosella, qui et Obringa * vocabatur, et Sequana terminatur; Mosa dividitur. Primæ Trevirorum est civitas metropolis, mox Mediomatricum, id est Metis, Leucorum, sive Tullo, et Verdunensium. Secunda Belgica nobiles civitates antiquitus habuit duodecim : civitatem Remorum, quæ nunc etiam est metropolis; Suessonum, Catalaunorum, Veromanduorum, Atrebatum, (nunc Arras vocant,) Cameracensium, Tornacensium, Silvanectum, qui nunc episcopatus Senlisiensis y est, Bellovacorum, Ambianensium, Morinorum (Teroanensis episcopatus intelligitur) et Bononiensium, ubi Gessoriacum fuit.

142. Ad oceanum deinde Britannicum secunda Lugdunensis Rotomago metropoli, et sex præterea civitatibus, nobilis : Baiocassium, Abricantum, Sajorum, Eburovicum, Lexoviorum, Constantiensium. Tertiam deinde Lugdunensem, cui caput Turonum, constituebant civitates Cenomanorum (Mansensis episcopatus hodie), Redonum, Andegavorum, Nannetum, Curiosopitarum, (is est Cornavallensis episcopatus), Ciantium, id est, Venetum, (Vennensis episcopatus) Osismiorum, Diablintum, quas duas civitates ignoramus. Quarta Lugdunensis, quæ et Senonia, inter Sequanam et Ligerim has amplectebatur civitates, Senonum metropolin, Carnutum, Altisiodorum, Trecas

3 In edd. ante Crev. legitur Diablintum, id est, Carifes, quas, &c.

* Obringa) Cellarius, Geogr. nom influens inter Bonnam et Ant. 1. 11. c. 3. pp. 268. et 371. Andernacum. Crev. editionis Lipsiensis anni 1701. y Episcopatus Senlisiensis] Pasprobat eos errare qui Obrivgam sim in hac descriptione legeba. a Ptolemæo memoratum eun tur episcopa et archiepiscopa. Subdem esse cun Mosella putent. jecit Clericns usitatiora vocabuEx ejus mente Obringa, sive la episcopatus et archiepiscopaAbrinca, est Auvius ignobilior, tus. Crev. qui nunc Are nominatur, in Rhe

« IndietroContinua »