Immagini della pagina
PDF
ePub

sium, Aurelianorum, Parisiorum, Meldorum, quos hodie Meausenses pronuntiant.

143. Alpium Maritimarum civitates, obscuri hodie nominis, Rigomagensium, Solliniensium, Cemelenensium referuntur: notiores præterea, Ebrodunensium metropolis, (Ambrunum hodie vocant, archiepiscopalem urbem) Diniensium, Saniciensium, (Senes appellant vulgo) Glanatenna, et Venciensium, qui S. Pauli Venciensis episcopatus nunc usurpatur. At in Penninis Graiisve Alpibus, ubi sunt Allobrogum Sabaudi, et Helvetiorum particula, metropolis Centronum, id est, Tarantasia, locatur, et præter hanc Vallensium civitas Octodurus, hodie S, Mauricii nomine notior.

144. Maxima Sequanorum, Burgundiam Helvetiosque complexa, Crispolinorum civitatem agnoscebat metropolin, quæ Vesuntio est, vel, ut hodie pronuntiant, Besansonensis archiepiscopatus. Huic civitates octo suberant, Equestrium, id est Noviodunum ad lacum Lemanum, quæ Genevam et Lausannam interjacens, hodie Nion appellatur : Elvicorum, id est Aventicum, nunc Avanches : Basiliensium, Castrum Viridunense, Castrum Ebrodunense, Castrum Argentariense, cujus ex ruinis Colmaria surrexisse putatur: Castrum Rauracense, ceteris oppidis tum illustrius, hodie nomen Augustum, sed sine specie retinens, prope Basileam, in quam vetustioris et dignitas et appellatio translata videtur sub Græcis imperatoribus : et portus Abucina. Hi Belgarum Celtarumque nobiliores populi fuerunt.

145. Aquitaniam ad mare sitam, eoque vetusta inco- Plin.iv.17. larum lingua appellatam Aremoricam, oceanus ab occasu claudit : boreale latus ortumque solis Ligeris fluvius terminat: a meridie Pyrenæis montibus et Narbonensi Gallia finitur. Hoc spatium terrarum Garumna fluvius, ex Pyrenæo monte delapsus, in duas provincias secat. Primæ caput Biturigum Cuborum civitas est, nunc Bourgensis archiepiscopatus : quanquam Biturigas Lugdunensi primæ

2 Aremoricam] Celtæ, ut et Cellar. Geogr. Apt. 1. 11. c. 2. p. Teutones, mær mare appellabant. 195. Crev. Eorum lingua ar mær est ad mare.

Marcellinus accensuit. Huic junguntur civitates Arvernorum, Rutenorum, Albigensium, Cadurcorum, Lemovicum, Gabalorum, Velaunorum. Quod deinde a ripa Garumnæ ad Ligerim fluvium protenditur, sub Aquitaniæ secundæ vocabulo sex civitates habuit, Agennensium, Encolismensium, (Angulema hodie est) Santonum, Pictavorum, Petrocoriorum, cum metropoli Burdegala.

146. Novem populos prope Aquitaniam, proptereaque tertiam a multis dictam, in qua Vascones habitant, Auscii commendant et Vasatæ : reliquorum septem hæc fuerunt nomina, Vibisci, Meduli, Boatæ, Convenæ, Consaranni, Bigerriones, Tarbelli. Horum duodecim recensentur in veteri itinerario civitates : Ausciorum metropolis, Convenarii, (quæ duæ jam ætate Strabonis jus Latii habebant) Aquensium, Lactoratium, Consarannorum, hodie Couserans, Boatum, Benearnensium, Aturensium, nunc Aire, Vasatica, Turba vel castrum Begerra, nunc episcopatus Tarba-Bigorrensis, Eloronensium, id est Oleron, Elusatium, id est Eause, quam Narbonensis partem facit Ammianus.

147. Sed alii Narbonensem et ipsam duplicem ita distinguunt: ut primam, Cebennis montibus : ab aquilone, Pyrenæis et mari Gallico a meridie inclusam, septem insigniant civitatibus. Nam præter metropolin Narbonen

ium, civitates ei tribuunt Tolosatium, Beterrensium, Agatensium, Nemausensium, Magalonensium, Lutevensium, sive castrum Lutevam, Ucetiensium. Secundam Nar

Ut primam, Cebennis monti. nestabant.' Ubi præter limibus] Miserandum in modum tum confusionem, etiam fædus confusa hic erant omnia, fines- solæcismus occurrebat: 'secunque alterius Narbonensis alteri da Narbonensis ... inclusam ... circumscripti. Nempe hoc loco honestabant. Hæc omnia cor. legebatur, ut primam, quæ a Va- reximus, neque committendum ro flumine usque ad Rhodanum ver. duximus, nt lectorem in contexsus ortum porrigitur, a meridie tu ipso primum offenderent pramare Gallicum habet, tredecim in- va et absurda, quæ in notis signiant civitatibus. Nam, 8. demum emendarentur. Sed et Et paulo infra : 'secunda Nar. passim in tota hac Galliarum bonensis, cui metropolis est A. descriptione, vel nomina in praquensium civitas, Pyrenæis et vum distorta, vel vitiosas ora. Čemmenis montibus ab aquilone, tionis structuras, partim mutamari Gallico a meridie' inclu: vimus ipsi, partim mutanti Clesam, sex præterea civitates lio. rico obsccuti sumus. Creo.

p. 192.

1. 290.

bonensem quæ a Rhodano flumine usque ad Varum versus ortum porrigitur, a meridie mare Gallicum habet, cui metropolis olim Arelate fuit, nunc Aquensium est civitas, sex præterea civitates honestabant, Aptensium, Reiensium, Forojuliensium, Vapincensium, Segesterorum, Antipolitana.

148. Hæc ferme fuit Galliarum, sub initia Constantinopolitani imperii, descriptio : sed idem situs gentium, plerarumque civitatum eadem fuisse nomina Cæsare bellum gerente videntur: quanquam gentium numerus, ut solitum est, cresceret, aut contraheretur.

Nam ara quæ apud

Strabo IV. Lugdunum Augusti Cæsaris fuit, inscriptionem habuit gentium sexaginta : nec multis post annis universæ Galliæ Serv. Æn. quatuor et sexaginta civitates numerabantur. Sed Ap- Appian. pianum, qui sub Adriano Cæsare scripsit, pacatos a C. Celt. et de Julio populos quadringentos, oppida octingenta, tradidisse B. Civ. 11. putant. Mihi numerorum potius errorem intervenisse liquet, ut pro v' aut ó Græcorum litera, quarum illa quinquaginta, hæc septuaginta notat, p, quæ est quadringentorum nota, temere scripta lectave videatur : idque tum ex consensu veterum, tum adjecto numero oppidorum, quæ tantæ gentium multitudini pro portione parum respondet, haud difficile arbitratu est. Ceterum tractus ille terrarum, soli bonitate, et incolarum abundantia, maxi- Suet.Cæs. marum opum famam, nec falso, adeptus, invitavit Cæsa- Tac. Ann. rem, ut hanc unam, præ ceteris omnibus provinciis, suo 11. 23. proposito commodissimam crederet. Nam divitiis ad emendum imperium indigebat: militem duraturus erat ad civilia bella; famam reportaturus ex victoria clarissimam, periculisque et laboribus ampliorem ; quod tum adhuc durabat Gallicæ fortitudinis opinio, virtus paulatim defi- Tac. Germ. ciebat.

P. 523.

C. 54. et

c. 28.

Qualuor et sexaginta civita. quem in ora libri allegamus. Ates] Hujus numeri non alium tes. lium aliquem videtur intuitus tem povimus, quam Servium, esse Freinshemius. Crev.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CIV.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

1. C. CÆSAR, Helvetiorum gente perdomita, quod ea Cæs.de B. fortissima totius Celticæ habebatur, ingentem apud Gallos Gall, 1. 30.

Id. ib.j. 1. gloriam meruit. Idcirco passim ex civitatibus gratula- Id. ib. 1. 30. tum venerunt principes ; simul petitum, ut bona cum ipsius gratia concilium totius Galliæ sibi liceat indicere.' Inillo, ut postea apparuit, de Germanorum amoliendo jugo deliberatum : et ab iisdem principibus flentibus et ad pedes prostratis rogatus est Cæsar,' ut oppressis auxilium ferret.'

2. Ariovistus Suevorum rex, per Arvernorum Sequanorumque contentiones, cum centum viginti millium exercitu Galliæ partem occupaverat : Aduos eorumque clientes semel terumque magnis præliis vicerat : iis quoque gravis, a quibus erat accitus, universæ Galliæ imperio Plut. Cæs. imminebat. Cæsar, cum in suo consulatu petentem cu- Dio, pide Ariovistum socium amicumque populi Romani ap- Cæs. Plat. pellandum curasset, causam belli a se removens, Ariovistum ad se venire jubet, ut de præsentibus colloquantur : Dio. Cæs. ratus, quod accidit, regem moleste laturum, atque inde Flor.111.10. causam belli extituram. Nam Ariovistus Cæsarem, si quid vellet, ad se jussit accedere. Tum Cæsar postulata Cæs.

XXXVIU.

« IndietroContinua »