Immagini della pagina
PDF
ePub

sua per legatos edidit : 'ne quos præterea Germanos trans Rhenum arcesseret : ne sociorum populi Romani fines armatus ingrederetur : obsides etiam ab illis acceptos redderet.' Ad hæc ferociter ab Ariovisto responsum : oblataque Cæsari conditio, ' amico se an hoste uti mallet.'

3. Sub idem tempus quo hæc sunt renuntiata Cæsari, Æduorum etiam et Trevirorum legati affuerunt. Illi querebantur Harudes nuper in Galliam transportatos fines suos populari: Treviri centum pagos Suevorum ad Rheni ripam consedisse nuntiabant, hoc animo ut amnem transirent. Igitur Cæsar minime differendum ratus, ad Ariovistum, priusquam novæ copiæ cum veteribus ejus se conjungerent, magnis itineribus contendens, Vesontionem Sequanorum, ne ab hoste occuparetur, præcepit. Quæ deinde gesta sunt, quoniam multorum Germaniæ populorum mentionem continent, obscuram molestamque

futuram legentibus, nisi commoda explicatione illustrenLiv. Epit. tur; locus hic desiderat, ut veteris Germaniæ situm mo

resque exponamus. Tac,Germ. 4. Igitur Germaniam ad occidentem a Gallis Rhætis

que Rhenus, ad orientem a Pannoniis Danubius certissimi limites separabant : septemtrionale latus vocatus inde Germanicus oceanus ambit: a meridie montes claudunt Alpibus ita propinqui, ut pars earum videantur appellenturque: a Sarmatis versus solem orientem, montium, qui proprie Sarmatici vocabantur, asperitate, et amne Vistula dirimebatur. Eodem pertinebat et Hercynia sylva, quæ tum novem dierum iter habebat in lati

I. 1.

a Ad orientem a Pannoniis Da. Germaniæ veteris cognitionem nubius) Pannonii, si respicias adipisci volet, non hinc illam peGermanos et Danubium, non ad tet, sed ex iis qui rem fuse et ex orientem, sed ad meridiem siti professo tractaverunt. Qui ausunt. Ceterum in hac Germa tem hæc rapido oculo festinanniæ descriptione, idem institu. ter perlustrare satis habent, iis tum, quod in Galliæ, tenebi- sane parum curæ est scire quo mus, ut omittamus nomina auc ex auctore quidque petitum sit. torum, quæ in Doujatianæ Nobis igitur satis esse visum est editionis margine, confusa ad. dare operam, ut quam emendamodum, manca partim, partim tissima hæc Germaniæ descripomissa, inextricabiles prope er tio legeretur: de cetero remit: rores habent. Id sine ullo lec tere lectorem ad Cluverium et toris incommodo facere posse Cellarium. Crev. videmur. Qui enim accuratam

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tudine, et ab Helvetiorum, et Nemetum, et Rauracorum finibus, secundum flumen Danubium ad fines Dacorum Anartiumque pertinebat : deinde sinistrorsum flexa multos attingebat propter magnitudinem populos, ultra sexaginta dierum iter porrecta.

5. Hoc spatio multæ tum gentes coluere, veteribus non satis cognitæ, quod asperæ bellis, in pace commerciorum negligentes, ab aliis populis haud facile adibantur. Quod tamen inter antiquos constat, initium Germaniæ qua Sarmatas attingebat, mons Sevo fuit, sinum Codanum, id est, Cdanum sive Danicum efficiens, insulis refertum. Quarum clarissimam nominabant Scandinaviam, tria borealia regna amplectentem, ideoque veteribus incompertæ magnitudinis, falso tamen insulam creditam : cujus partem Hellevionum gens, sic rupium incolas indigena sermo vocabat, quingentis pagis, scribente Plinio, obtinebat. Ab eodem auctore Germanorum genera quinque sic ponuntur, ut excludi Scandinaviæ gentes appareat: primum Vindilos vocat, quorum pars Burgundiones, Varini, Carini, Guttones fuerint. Vandalos intelligi putant, quorum sedes a Poloniæ finibus atque Vistulæ capite per Megaloburgensium, Pomeranorum, Prutenorumque regiones, et Marchiam, Saxoniæque partem extentæ fuerunt.

6. Alterum genus Peucini Bastarnæque Peucen insulam ad ostia Danubii positam, et vicina inter Sarmatas Dacosque loca occupabant. Cetera Germaniæ tres habebant ex situ loci habitatorum differentias, totidemque nomina. Ingævones qui scribuntur apud Plinium, eos Vigærones non absurda conjectura Rhenanus intelligit, sic appellatos, quod ad sinum maris incolerent. Ejusdem Plinii Istævones, occiduos interpretantur, quod ea parte Aluit Rhenus, quem accolebant. Inter hos intercepti veteribas Hermiones vocabantur, incertum unde : et qui detorquendis vocabulis sine alio indicio conjecturæ nimis indulgent, eos proclivius est in mille errores incidere, quam unam veritatem.

7. Ex his gentes nobiliores ad Rheni ripam, præter quas in Galliæ descriptione retulimus, Batavi non mul. tum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colebant, Cattis

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

orti. At dextrum Rheni latus, quod Germaniæ prætexitur, incertæ olim possessionis fuit; eoque notitia illius obscurior. Rhenus ipse a Rhæticis Alpibus et monte Gothardi per abrupta devolutus Curiensem agrum percurrit ; mox duos efficit lacus, Acronium et Venetum : hinc modico flexu in occidentem pronior, juxta Rauracos ad septemtriones redit, agrum Helvetium a Germanico dividens : quæ res olim perpetuis duarum gentium bellis occasiones præbuit. Nec alia major causa fuit, cur Helvetii, sedibus suis incensis, alias instituerint in Gallia interiori quærere.

8. Ibi jam antiquitus initium Germaniæ fuit: sed ea loca incerti erant juris, quod nunc a Gallis invadebantur, nunc recipiebantur a Germanis. Ibi Decumates agri fuerunt postea trans Rhenum Danubiúmque; cujus in propinquo fontes sunt, vix duorum milliarium a ripa Rheni spatio diremti. Hegoviam nostrates vocant, oppositam Helvetiorum Turgaviæ. Infra Hegoviam Clecgovia jacet, Martiano nemore, (quod Hercyniæ sylvæ caput est,) et Rheno amne terminata. In illis regionibus, et quæ præterea usque ad Cattorum fines descendunt, Decumates agros fuisse intelligo, sinum imperii, et Rhæticæ, provinciæ partem.

9. Ultra hos Catti tenuerunt iis finibus, quibus nunc Turingi sunt, Hassique, et ad Rhenum fluvium porrecta Westphalorum portio. Eorum pars Mattiaci, cum Tacitus scriberet, Romanis subditi, dictum ab oppido Mattio agrum coluerunt: cujus oppidi nomen adhuc et vestigia servare tenuis ad Adranam vicus traditur. In eorum agro calidissimi fontes visebantur, quos hodie frustra nisi apud Visbadenses contra Moguntiam sitos requiras. Neque moveor quod apud Ptolemæum Mattiaci et Moguntiaci ad millia passuum centum septuaginta disjungi videntur. Nec enim ignotum est, ne auctori culpam imputemus, quam proclivis sit in notis numerorum, atque in illius præcipue scriptoris opere, frequens librariorum aberratio. Cattos penitus fuisse deletos quorundam opinio est: mihi verius videtur, Hassos nunc esse, qui olim Catti fuerunt; neque aliud nomen, sed tantummodo pronuntiatione dif

ferens, non aliter quam et alia multa vocabula, quæ apud ejusdem gentis varios populos aliter atque aliter efferuntur.

10. Sub Cattis Usipios Tencterosque ad Rhenum locans Tacitus, haud dubie tractum illis assignat, ubi nunc Franci colunt ad Salam Mænumque flumina : inter Bohemos Noricosque et Rhenum, a meridie Sueviam spectantes, ab aquilone Turingiam. Sed et Clivensium fines tenuisse videntur : et quæ ad Rhenum inde loca versus Francofordiam usque pertinent, Hassorum hodie ditio.

11. Juxta Tencteros Bructeri occurrebant, quorum agrum inter Amisiam Luppiamque amnes a Germanico vastatum Tacitus retulit. Hi tum ultimi Bructerorum erant. Pars alia late terras inter Salam Westphaliæ fluvium ac Rhenum interceptas possidebat. Ita Juliacensis Bergensisque et Clivensis ditionum partes, Comitatumque Marcanum, et Lippensem usque in Westphaliam, a Bructeris habitatum fuisse, non absurda opinio est. At Ubiorum sedes Colonia monstrat, certum clarumque monumentum.

12. Ab his juxta Rheni ostia et Frisios Sicambri, mox Chamavi et Angrivarii, deinde Tubantes, postea Usipii, tum Franci, ad extremum Westphali, Monasteriensem agrum Cliviæque et Geldrorum partem tenuerunt. Ab Angrivariis certe Angriæ ducatus ad Visurgim amnem, qui nunc inter titulos archiepiscopi Coloniensis est, nominatus creditur. A quibus diversi Ansibarii, quondam a Chaucis pulsi, vacuos juxta Frisiorum regiones agros insederunt: quos deinde Francis Marcellinus accensuit. Angrivarios a tergo Dulgibini et Chasuarii claudebant. In fronte Frisii usque ad oceanum pertingunt, populosum genus, in majores minoresque distinctum : nunc orientalium et occidentalium nominibus dividuntur. Hæc ad occidentem solem veteris Germaniæ tabula est.

13. A septemtrione Chaucorum gens a Frisiis incipiens, partemque littoris occupans, terga gentium Rhenanarum claudit, usque dum in Cattos ingenti sinu redeat. Hi quoque majores minoresque appellabantur. Majores

1 Ut pro et legebatur ante Crev.

[ocr errors]

prope Angrivarios, ultra Visurgim, ad Albim usque te-
nuerunt; quorum oppidum fuit Fabiranum, quæ hodie
Brema putatur. Minores a Visurgi ad Rhenum West-
phaliæ Frisiæque partem versus Issalam Rheni amnis
ostium sedes habuerunt. Cherusci, mediterraneus popu-
lus, Hercyniæ partem, quæ vulgo Hartz ? nuncupatur,
accoluerunt, cis Albim fluvium, ubi nunc Misni Turingi-
que et Ascanienses sive Anhaltini habitant. Cheruscis
conterminos fuisse Fosos ex uno Tacito discimus: quo
latere fuerint, incertum. Sed Cimbri proxime oceanum
colebant, et inter duo maria, orientale Germanicum et
occidentale Britannicum, peninsula Cimbricæ Chersone-
si nomine nobilitata est.

14. Præ cunctis istis populis uti maxima potentia, ita
nomen quoque clarissimum Suevorum fuit, majorem Ger-
maniæ partem occupans, et multas in nationes distribu-
tum. Nam a Rheno usque ad Albim protenta, parte sui
etiam trans Albim jacentes campos obtinuit. Generis

Suevici gentes quatuor et quinquaginta suo tempore nu-
Cæs.de B. merabat Orosius. Olim centum pagos habere diceban-
Gall. iv. l.

tur: ex quibus quotannis singuli millia, bellandi causa,
suis ex finibus educerent. Mari Suevico nomen haud
dubie ab accolis fuit: hicque eorum olim terminus.

15. Igitur, ab Holsatia et Julia Cimbrorum sedibus,
ad Bohemicam usque sylvam, Pomeraniam, Marchiam,
Saxoniam late repleverunt: mox etiam ad Danubium et
Rhætiæ partem transgressi, Sueviæ quæ nunc est appel-
lationem cultoresque dederunt. Sed et præcipua Saxo-
niæ nobilitas Suevicæ est originis. Ceterum inter Sue-
vicas gentes nobilissimi olim Semnones fuerunt, Lusa-
tiam et Marchiæ partem, ad Suevi fluminis utramque
ripam, habitantes. Hæc copiosa gens fuit. Longobar-
dica, virtute quam numero potior, cis Albim in agro

Luneburgensi reliquisse nominis sediumque suarum memoriam in oppido Bardunvigo creditur, quod Henricus cognomento Leo delevit.

16. Post hos Reudigni, et Aviones, et Angli, et Va

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »