Immagini della pagina
PDF
ePub

rini, Eudosesque, et cum Suardonibus Nuithones a Tacito memorantur. Quorum Reudignos et Avionas in aquilonari et maritima Saxoniæ plaga collocat Andreas Althamerus, cujus diligentiam tota hac descriptione plurimum sequor, (Cluverium enim, qui hæc copiosissime est executus, adipisci non licuit) ubi nunc Megaloburgensis ducatus nominatur.

17. Anglorum autem veterem habitationem inter Saxonas Vitarumque gentem fuisse Beda tradidit, inde migrasse in Britanniam. Sed hos arguit Vecta insula, cui vocabulum hoc impositum est ab his incolis. Pro Vitis alii scriptores Jutas ponunt, notius nomen. Quidam putant habitasse Anglos ad mare Germanicum et Albim fluvium eas partes, quas hodie Luneburgensis atque Brunovicensis ditiones occupant. Ceterum peninsula inter Sliam et Flensburgum, Balthici maris sinus, incorrupta adhuc appellatione, veteris Angliæ situm commonstrat. Ceteris quos memoravimus, per Germanici maris littora versus orientem a Pomerania in Prussiam, a conjectura potius quam notitia sedes assignantur. Nam ætate Strabonis Germania Transalbiana prorsus erat incognita: cum Tacitus scriberet, is quoque fluvius adiri ab Romanis nequibat. Plinius autem Varinos Vandalorum fecit partem.

18. Paulo certiora sunt, quæ de gentibus ad Danubium scriptores prisci tradiderunt. Ex his Hermundurorum terra, Albis ortu notata, et vicinia Semnonum Cattorumque, quibuscum de fluvio Sala magno prælio decertarunt, minus ignoratur; Misniam et Bohemiæ partem fuisse indiciis illis declarantibus. Juxta Hermunduros Narisci, deinde Marcomanni et Quadi agebant. Nariscos Voytlandiam superioremque Palatinatum habuisse putant, cum Transdanubiana Boiariæ portione. Nec absonum est, ab his esse vocabulum regioni quam Nordgaviam vocant, cum ab incolarum vulgo Narca' nominetur.

[ocr errors]

19. Moraviam Marcomannis fuisse patriam, priusquam in Bohemiam immigrarent, vix dubitatur. His ferme

4 Ita, suadente Drak. pro Transalbina in ed. Crev. et Transalpina in ed. Cler. et aliis.

Delph. et Var. Clas.

Livius.

14 U

Krantz. Norveg. 1.27.

conjungi Quadorum natio solet, ad Danubium flumen colens. Moraviæ Silesiæque partem, deinde Austriam obtinuisse, non inepta conjectura existimatur. Superest orientalis Germaniæ portio, qua Pannoniam Sarmatasque respiciebat. Ex his Marsigni Buriique Suevico sermone habituque testabantur originem: Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua, teste Tacito, coarguebat non esse Germanos, et quia tributa patiebantur. Omnes eæ gentes terga Marcomannorum Quadorumque claudebant, inter hos et Sarmatas intercepti; ut Silesiæ Moraviæque partem habitasse appareat; Buriis etiam ad Vistulam fluvium pertinentibus.

20. At post hos Lygiorum multæ civitates ad Danubium, qua nunc Austria Hungariæque trans amnem partes incoluntur, late tenuerunt. Arios, Helveconas, Manimos, Elysios, Naharvalos vetus ætas appellavit, sequens oblita est. Gothonum sedes, quos et Guttones scribunt, succinum ostendit, quod tantum Prutenico littore legitur. Hos Vandalis ascripsit Plinius. Rugiorum insula sedes antiquas ejus populi, nomine nihildum mutato, satis demonstrat. His quia finitimi fuerunt Lemovii, Pomeraniæ cultores fuisse non immerito quis arbitretur. Extremos Suevorum in ipso oceano statuit Suionas Tacitus, Sitonumque gentes: quorum illi nomen atque potentiam antiquam hodieque retinent: sermone etiam, quia penetrare eo Romani aliique externi non potuerunt, propius accedente ad veterem, ut ex antiquissimis monumentis Germanicæ linguæ certo cognoscitur.

taverunt.

21. Sitonas Norvegiam possedisse argumento est, quod Suionibus similes continuique tradantur; ac apud eos videatur ætate Taciti regnasse soror Hasmundi, minor annis fratre, sed audacia superior. Nec multo post Sticla et Rusla virgines cum Trondo fratre diutissime de regno cerQua tamen re distingui a Suionibus non debuerunt. Nam et apud illos antiquitus utrique sexui præstans virtus affuit; et modo virginis regnum fuit, qualem æquari sibi magnitudine animi, rerumque gestarum gloria, et imperandi artibus, nemo vel maximorum regum indignetur. Neque enim animis, uti corporibus, differentia

sexus inest: neque pars ea quæ servire in singulis hominibus debet, ubi de imperio in quam plurimos agitur, respicienda est: ut, nisi culpam istam Tacitus aliis meritis redemisset, notandus eo nomine haud perfunctorie fuerit, quod qui mulieris imperio regantur, eos etiam a servitute descivisse judicavit, homo Nerones atque Othones et Domitianos passus, quorum mollitie atque flagitiis pleraque pars vel abjectissimarum fœminarum erubesceret.

22. Sed ad descriptionem Germaniæ redeo. Supersunt enim ad dextrum Suevici maris littus Estyorum gentes, quorum hodie durat apud Finnones appellatio, et per Livoniam sermo usurpatur. Antiquitus in Prussiam usque pertingebant; argumento succini, quod soli omnium ea ætate legebant, glesum appellantes, quo no- Tac.Germ. mine vitrum Germani vocamus.

45. Plin. XXXVII. 3.

23. Bastarnas fuisse Germanos, sed mixto Sarmatis sanguine, veteres auctores prodiderunt. Horum Peucini ex insulæ, quam habitabant, nomine vocantur: Roxani magis pertinebant ad aquilonem, inter Tanaim et Borysthenem pascere soliti. At Venedos Fennosque, licet quædam ex Germanicis moribus traxissent, Sarmatis potius ascribendos crediderim, maximo certissimoque linguæ argumento, quæ nulla parte Germanicæ est similis. Hellusios veterum in Gotlandia putant habitasse: Oxionas in Livonici sinus insula ponit vocabulum Oxiliæ, (nunc Esiliam frequentius vocant,) et quod ovis avium vesce- Plin. iv. 13. bantur: inde a quibusdam Oones appellati: quæ nota Mela 111.6. nostris etiam temporibus durat. Nam avium innumerabilium agmina sub Maium mensem iis locis fœtificant : earum dispoliant incolæ nidos, ovaque sale condita ad diuturniorem victum recondunt.

24. Hactenus Cornelii Taciti maxime secuti ductum, Germaniam ex obscuro vetustatis situ eruimus. Restat

Gall.vi. 23.

ut de moribus earum gentium pauca referantur. In uni- Liv. Epit. versum æstimanti liquet, cœli terrarumque genio Germa- Cæs. de B. nos ad feritatem et arma inclinari debuisse. Tanta enim , erat antiquitus partium istarum asperitas, ut maximo mihi argumento sit tam incredibilis facta mutatio, præter cognitos siderum cursus, certo quodam, sed nos fallente, motu

Cæs. de B. Gall.I.et vi.

Germ. 4.

naturæ partes invicem conjungi aut discedere. Sed ista subtiliorem indagationem desiderant.

25. Ceterum Germanis corporum magnitudo roburque, Appian. et copiosus sanguis pugnarum aviditatem et vulnerum Celt. Tac. contemtum attulit. Valida et ingentia membra, truces et cœrulei oculi, rutilæ comæ, communis olim omnibus habitus, nunc quoque manent, ubi minus peregrini sanguinis immixtum est. Nam hæc nostra Germania, maxime quæ Rheno est propinquior, peragrata Romanis exercitibus, insessa coloniis, conjugiis innexa, quantum a cognatione priorum, tantum a similitudine recessit. Sed et pacis artibus cultior, morumque longe meliore temperamento agit. Cæs. de B. Nam pristina Germanorum feritas latrocinia, dum extra fines cujusque civitatis fierent, in laude ponebat: eadem, uti mos barbaris ratione non multum, superstitione pluriTac.Germ. mum moveri, mulierum vaticiniis incendebatur aut interquiescebat: nec sumi prælia, nisi his annuentibus, in mo

Gall.vi. 23.

6. et Hist. IV. 61.

Dio,

XXXVIII.

Appian. Celt.

11. 35. et

rem verterat.

26. Mortem extimescebant minus, quod se redituros ad vitam existimabant. Illud etiam e natura regionis, quæ multis passim lacubus fluminibusque finditur, profecTac. Hist. tum auctores mirantur, quod rapidissimos amnium vortices Dio, LX. tranare Germani cum armis potuerunt. Pecuniæ antiTac.Germ. quitus spretores, mox avidissimi facti, postquam Romanorum commerciis utilitatem ejus intellexerunt. multa quæ de moribus eorum Tacitus retulit, procuranda Plin. vII. Belgica vicinus illis notusque, (et quæ accurato opere Philippus Cluverius,) propterea quod omnium manibus auctoris eximii opera teruntur, prætereo.

5.

Herod. vi.

16.

Gall. I.

Dio,

XXXVIII.

Alia

27. Cum hujusmodi gentibus tum primum sub nomine Germanorum dimicaturus populus Romanus, qui domi,

per

amicitiam

Cæs. de B. quique militiæ erat, haud tralatitia cura sese affligebat. In castris multi erant adolescentes nobiles, secuti Cæsarem, et quia mollem sub eo quæstuosamque Plut. Cæs. militiam speraverant: quibus ille tribunatus præfecturasque dederat. Hi partim per varias causas commeatum

Cæs.

↳ Qui domi, quique militiæ erat] Cæsar, Dio, Plutarchus, nullam hic mentionem faciunt eorum

Romanorum qui domi erant. Neque profecto satis opportune huc advocantur. Crev.

[ocr errors]

petebant a Cæsare: partim pudore prohibiti, tamen non dissimulabant metum, fatique instantis acerbitatem soli, aut inter familiares deflebant, quod immanissimis gentibus, quibus nulla resisti vi humana posset, objicerentur.' Ergo et alia indecore fiebant, et timorem incitabat mili- Flor.111.10. tum, quod passim etiam in principiis testamenta scribebantur.

Dio.

28. Cæsar, trepidatione exercitus cognita, alienum a Liv. Epit. præsenti statu putavit, in concionem eum advocari, priusquam ductores confirmarentur. Igitur consilio convo- Cæs. cato, omnibusque adhibitis centurionibus, nullam esse causam timendi' docet, 'ne Ariovistus solvat amicitiam tam diligenter quæsitam et cupide initam. Quod si maxime ille insaniat, non ideo despondendos animos, tanquam ob rem novam et atrocem, esse. Cimbros et Teutonos clade sua satis docuisse, nec invictam esse Germanorum ferociam, nec valde difficilem vinci. Sperare se non deterioribus usurum militibus, quam Marius habuisset: nec ipsos multo inferiorem cognituros impe- Plut. ratorem. Etiam Spartaci bello deletas Germanorum Cæs. maximas copias a ducibus non maximis esse. Cum his ipsis hostibus per eos annos sæpe Helvetios pugnasse : eosque non in suo tantum, sed etiam in illorum solo vicisse. Quorsum igitur timeant ab aliis expertos, cum haud magno negotio superiores victoribus eorum fuerint?

[ocr errors]

29. Quod autem quidam timori tegendo difficultates itinerum, et angustias frumentariæ rei obtendant; id ipsos arroganter facere, qui suum jus esse putent de his rebus consulendi, quæ totæ imperatoris officio contineantur. Igitur illa sibi curæ et fuisse, et fore. Neque putare vera retulisse, qui milites propter timorem, ubi castra moveri jussisset, signa deserturos esse renuntiarint. Non ita se virtutis felicitatisque suæ, ac præterea innocentiæ pœnitere, ut, quod malis atque avaris ducibus aliquando accidisset, id sibi metuendum a militibus suis existimaret. Atque ut statim periculum faceret animorum, quod antea in dies aliquot fuisset dilaturus, eadem nocte de quarta vigilia profecturum.

De

« IndietroContinua »