Immagini della pagina
PDF
ePub

sererent sane quorum in animos potentior formido, quam Romani nominis et sacramenti memoria esset: sibi abunPlut. Dio. de fore si decima sequatur legio, de qua non dubitaret, quamque prætoriam esset cohortem habiturus.'

Cæs.

Dio.

Front. IV. 5. 11.

30. Hac oratione mirifica commutatio animorum facta: et cum in vulgus militum quæ erant dicta a Cæsare emanassent, pars laudibus imperatoris alacriores redditi sunt: ceteri ad æmulationem ejusdem decoris incitati. Statim Cæs. Plut. et deinde legio per tribunos militum gratias egit, quod bene de se judicasset imperator:' et reliquæ satisfacere studuerunt, neque dubitasse unquam, aut timuisse; neque de summa belli suum, sed imperatoris esse judicium existimavisse.'

Cæs.

Plut.

Dio. Cæs.
Appian.
ap. Fulv.
Ursin.

Cæs.

Dio.

[ocr errors]

31. Ita Cæsar eodem, quod prædixerat, tempore castris motis, cum nullo die iter intermisisset, septimo copias Ariovisti non longius passuum quatuor et viginti millibus* abesse intellexit. Ariovistus etiam celeri Cæsaris accessu, quem suum adventum vix præstolaturum putaverat, nonnihil commotus est. Idcirco, legatis missis,

quod antea petitum a Cæsare colloquium esset, ejus nunc venisse opportunitatem' ostendit, propius inter se congressis, et remota suspicione periculi.' Convenit, ut in diem quintum colloquerentur.

32. Interea cum ultro citroque legati commearent, Ariovistus negabat se venturum ad colloquium esse, si pedites Cæsar adduxisset. Cæsar quod neque tolli colloquium volebat, neque suam salutem Gallis equitibus credere, jussit eos præbere militibus e legione decima equos, quibus militibus quam maxime confidebat. Unde nec absurde quidam decumanorum, plus quam pollicitus esset, facere Cæsarem' dixit: 'pollicitum in cohortis prætoriæ loco decimam legionem habiturum, ad equum rescribere.' Congressi sunt in conspicuo tumulo, quem patens undique planities ambibat. Equitatus utrimque ad passus ducentos abstitit: dein ad colloquium adducti sunt. Cum Cæsar imperare quidlibet, Ariovistus con

Passuum quatuor et viginti millibus] Octo leucis nostratibus.

eedere nihil vellet, et interim Germani tela conjicere in Cæs. Cæsarianos inciperent, diremtum sine fructu colloquium

est.

33. Biduo post redintegrari Ariovistus colloquium pos tulat, aut aliquem ex legatis Cæsaris ad se mitti. Cæsar suos objicere periculo nolens, C. Valerium Procillum ex principibus Gallorum, unaque M. Mettium mittit, qui hospitio Ariovisti usus fuerat. Eos Germanus speculatum venire causatus, in catenas conjecit, statimque cum exercitu propius accessit ad Cæsarem: mox, præteritis ejus castris, ad duo millia passuum ultra consedit, quo commeatum impediret, qui ab Eduis Sequanisque supportabatur.

34. Ex eo die dies continuos quinque Cæsar, eductis in aciem copiis, potestatem pugnandi fecit. Ariovistus equestri prælio contentus concurrere, peditatum intra castra continebat. Eo genere pugnæ potiores erant Germani, cum ad sex millia haberent equitum, quos lecti vir a viro totidem mira velocitate pedites comitabantur, sic exerciti, ut, quoties esset properandum, jubis equorum sublevati cursum adæquarent; de cetero pugnantibus equitibus pro munimento essent, ad quod se reciperent, aut ipsi ultro subvenirent laborantibus. Igitur Cæ sar, ne diutius commeatu intercluderetur, circiter passus sexcentos longius quam Germanorum stativa erant, castris delegit locum, eumque, frustra prohibentibus Germanis, communivit; ac duas ibi legiones cum parte auxiliorum reliquit, quatuor reliquas in castra majóra reduxit.

35. Ariovistus, cum ex more Cæsaris productæ in aciem copiæ circiter meridiem in castra revertissent, partem suorum minora castra oppugnatum misit. Multum utrimque sanguinis fusum. Germani, re infecta, sub occasum solis recesserunt. Cæsar, quæsita ex captivis causa, propter quam de summa rerum Ariovistus decernere fugeret, eam esse intellexit, quod matres fa- Dio. Cæs. milias, quarum prædictione multum Germani utebantur, negarent fas esse vincere, si novam ante lunam acie decertassent. Erat his ea disciplina divinandi, ut ex fluviorum vorticibus, undarumque sonitu futura se prospicere arbitrarentur.

Frontin.

II. 1. 16.
Clemens
Stromat. I.
Plut.

Cæs.

Plut.
Cæs.

36. Eo magis Cæsar incitatus est, ut quam maturrime contenderet, suo tempore usurus, si quidem vera mulieres Front.Plut. dicerent; aut saltem facilius debellaturus impeditum religione hostem, et de victoria desperare jussum. Igitur, acie instructa, cum ad castra hostium succederet, irritati ignominia Germani processerunt et ipsi, nationatim distributis copiis. Præter Suevos ex quibus ipse erat, Marcomannos in exercitu Ariovistus habebat, et Triboccos, et Vangiones, Nemetasque, ac Harudes, et Sedusios, ignobiliora reliquis nomina, et vix certarum sedium, nisi quod Harudes ad lacum Acronium, quibus locis condita Constantia est, habitasse putant; Sedusios, aut, ut legi volunt, Sepusios, ad fines Nemetum in ripa Rheni.

Ortel.

Thesaur. et

Cellar.
Geogr.
Ant. 11. 5.
Cæs.

Cæs.

37. Cæsar a dextro cornu, quod ibi imbecilliorem esse hostem senserat, commissa pugna, tanta Germanorum alacritate exceptus est, ut spatium pila in hostes conjiciendi militibus non daretur. Abjectis pilis, res acerrime gladio geritur et cum, phalange facta, Germani testudine se teDio. Flor. gerent, multi Romanorum super ipsa scuta salierunt, maOros. v1.7. nibusque ea revellentes, desuper intulerunt vulnera. Interim ab altero cornu Romanus urgebatur: quam tum rem conspicatus P. Crassus, qui equitatui præerat, tertiam aciem subsidio misit. Hæc res plenam Romanis victoriam dedit. Ariovisto cum equitibus Rhenum versus fugiente, pedites, qui consequi non poterant, densatis agmiFront. 11. 6. nibus restiterunt. Eos cum sine magno labore ac periculo militum cædi non posse Cæsar videret, emitti jussit, ratus futurum quod evenit, ut in fuga sparsi facilius opprime

Cæs.

Plut.

Appian.
Celt.

Cæs.

rentur.

38. Ariovistus, naviculam ad ripam deligatam nactus, transmisit amnem. Simili ratione, aut nando evasere perpauci ceteros Romani equites consecuti interemerunt. Ne mulierum quidem infantiumque cædibus temperatum est: duæ conjuges Ariovisti occisa cum una filiarum, altera pervenit in potestatem hostis. Cecidisse Germanorum octoginta millia feruntur. Cum maxima victoriæ tantæ lætitia esset, haud minus gaudium Cæsari fuit, C. Valerius Procillus Marcusque Mettius recepti. Valerius ter, se præsente, sortibus de se consultatum narrabat, utrum statim igni combureretur: sortium beneficio super

esse.

Clades Ariovisti cum Suevis, qui ad Rhenum venerant, terrorem fecisset, Ubiis animos; domum revertentes illos Ubii insecuti, magnam multitudinem ceciderunt. Cæsar duobus ingentibus bellis eadem æstate confectis, aliquanto maturius solito exercitum in hyberna deduxit, Labienoque his præposito, in Cisalpinam Galliam ad conventus agendos profectus est.

Suet. Cæs.

c. 23. et

Ner. c. 3.

Suet. Cæs.

39. Tanta Cæsaris felicitas cum adversariorum odia metumque acrius stimularet, reducendi Ciceronis consilio magnis studiis cœperunt incumbere. L. Domitius Ahenobarbus professas cum Cæsare inimicitias gerebat. Ab hoc et C. Memmio prætoribus relatum ad patres de superioris anni actis fuerat, priusquam in provinciam Cæsar iret: et cum ille, cognitione senatui delata, nec a senatu suscepta, profectus esset, statim quæstorem ejus in consulatu legibus in præjudicium Cæsaris interrogandum curaverunt. Vatinio quoque dicta dies, quo legato Cæsar Cic. in utebatur. Sed et ipsum Cæsarem L. Antistius tribunus Vat. c. 14. plebis postulavit. Cæsar, appellato collegio, quod reipublicæ causa aberat,' ne reus fieret obtinuit. Vatinius Cic. in cum eadem exceptione posset uti, maluit in ipso judicio Vat. c. 14. pæne deteriora scelera facere, quam quorum causa erat accusatus. Nam ubi dies venit, nominatim appellato P. Clodio ne causam diceret, illoque adjuvante, in tribunal sui quæsitoris ascendit, eumque vi deturbavit, dissipavit subsellia, urnas disjecit. Sic in fugam conjectus est prætor, accusatores ejus vix e manibus Vatinianorum erepti. 40. Horum intemperie stimulati, quicumque aut Ciceronis, aut omnino quietis atque legum cupidi erant, illum sibi virum omni conatu restituendum in priorem locum Cic. pro esse statuerunt. Sed deerat qui referret ad senatum, et in Pis. quamvis adeo pronum, ut nullis de rebus ante consuli c. 13. Plut. Cic. vellet. Sed consules cum essent inter inimicos Ciceronis,.Cic. in Pis. 'cupere se' dicebant, sed lege impediri.' Nam id caput c. 13. et legis Clodius in curiæ poste fixerat, ne quis ad senatum Sen. c. 2. et referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, pro Domo, ne pedibus iret, ne scribendo adesset.' Idcirco Domitius Cic. ad prætor' se' dixit' relaturum, si consules nollent.'

[ocr errors]

Sext. c. 31

post red. in

c. 26.

Att. 11. 15.

et post red.

41. Nihil tamen perfici eo anno potuit, quanquam in Sen.c.4.

Sext. c. 31. et 32. et ad

1. 2.

Cic. pro præterea studiosissimi Ciceronis homines in magistratibus agerent, tribuni octo, P. Nigidius, L. Lentulus prætores; Q. Fratr. eratque inexplicabilis in Urbe consternatio, cum senatus propensissimam voluntatem consules per causam legis morarentur; plebs et facta improbaret Clodii, et eundem quo faceret quotidie plura adjuvaret. Is populi sensus maxime in theatro et spectaculis erumpebat. Eoque Clodius toto suo tribunatu spectando abstinuit; licet multi eo tempore magnifici ludi, et super omnes a M. Scauro apparatissimi ederentur.

Cic. pro

Sext. c. 54.

et seq.

Plin.

XXXVI. 15.

Plin.

Plin.

XXXVI. 15.
Plin.

xxxv. 11.

C

42. Ille enim ædilitio munere (noscenda enim hæc quoque est insania, quo minus ruinam libertatis admiremur) theatrum tantummodo ad temporarium usum fecit, triplici scena: ima pars e marmore fuit, media e vitro, summa tabulis inauratis. Columnas ea structura habebat trecentas sexaginta duodequadragenum pedum: signa XXXIV. 7. ænea inter columnas tria millia. Cavea ipsa cepit hominum LXXX. millia: duplum nempe ejus quod Pompeianum theatrum, sub eadem tempora structum. Sicyone olim præstantissimi pictores fuerunt: eorum opera omnia, quotquot in publico servabantur, propter æs alienum civitatis addicta, ad ornamentum theatri sui transtulit Ro Val. Max. mam Scaurus: choragiumque antea translatitie cultum, exquisito genere vestis induxit: tanta quidem Attalicæ vestis' copia, tabularumque pictarum, et ceteri apparatus, ut in Tusculanam villam reportatis quæ superfuerant, incensa ab iratis servis villa, conflagraret sestertium millies." 43. Iisdem ludis ab hujus magnificentia cœpisse certamen athletarum dicitur, antea insuetum Romæ. Euripum fecit temporarium ludis suis, et in eo hippopo

II. 4.

Plin.

XXXVI. 15.

Val. Max. Plin. VIII. 26. et Solin. c. 35.

5 Vestis add. Crev. ex Plin.

Idem

c Columnas... trecentas sexaginta duodequadragenum pedum] Non omnes illæ columnæ erant duodequadragenum pedum, sed imæ tantum eædemque maximæ. Id patet ex Plinio ipso, l. xxxvI. capp. 2. et 15. Ceterum ante has voces duplum nempe, inserui

mus,

auctore eodem Plinio, male omissum eorum hominum numerum quos cavea theatri capiebat. Crev.

d Sestertium millies] Hæc summa marcis argenti æstimari po. test 390625. Crev.

« IndietroContinua »