Immagini della pagina
PDF
ePub

Dio.

Cæs.

h

rerum peritia Gallus scribere non dubitarit, citius ducenta millia scribarum, quam triginta millia militum reperiri hodie in Gallia posse.'

55. Causa bellandi præcipua fuit, quod Belgæ, successibus Cæsaris territi, nec ambitionis ignari, ad se quoque perventura arma imperiumque Romanum sentiebant. Ad hoc a quibusdam Celticorum Gallorum, diversis de causis. incitabantur. Initium armorum a populatione agrorum ortum, in Remos effundente se Belgarum ira, quorum etiam oppidum Bibrax acriter ab his oppugnatum est. Sed quia haud longius quam ad octo millia passuum castra Cæsaris aberant, et inde subsidia Remis mittebantur, relicto Bibracte, Belgæ protinus ad castra Romana contenderunt.

[ocr errors]

56. Axona flumen per extremos Remorum fines labitur, ad quod Cæsar eo tempore consederat, castris diligenter munitis, quod propter multitudinem hostium et virtutis eximiæ famam, non statuerat prælium præterquam ex commodo suo committere. Sed postquam in transitu fluminis impeditos didicit, (nam ut Q. Titurium legatum, cum sex cohortibus in altera ripa relictis, opprimerent; aut, si hoc non possent, Remorum vastarent agros, partem suorum transducere conabantur,) cum omni equitatu ac levi armatura pontem transgressus, multos occidit; alios per suorum corpora transire conantes, multitudine telorum repulit; aliquem numerum, qui jam transmiserat, equitatu circumvenit.

57. Hostes sibi sua consilia parum feliciter succedere experti, ad hoc audito concitatos a Cæsare Æduos Bellovacorum fines hostiliter intrasse, secunda vigilia, nullo certo ordine neque imperio, ad sua proficisci instituerunt : sic inter se pacti, ut qui eorum primi a Cæsare petiti essent, ad horum defensionem universi concurrerent. Cæsar, dis

h Citius ducenta millia scribarum] Parum aut eleganter aut clare vertit Gallica Stephani Pasquier verba Freinshemius. Itaque hic ea apponere libet: Nos rois léveroient plutôt deux cens mille (hommes) suivant l'état de la plume, que trente mille hommes

de guerre. Ceterum ejus rei penes auctorem volumus fidem esse, qui licet Gallici nominis amantissimus, et sive ingenii amœnitate, sive judicii sanitate commendatus, hic tamen dictum noluit perdere. Crev.

cessu hostium per speculatores cognito, milites tamen, quod in re inexpectata metuebat insidias, castris continuit. Prima deinde luce misit, qui hostes moraretur, universum equitatum cum Q. Pedio, L. Aurunculeio Cotta legatis. Labienum cum legionibus tribus subsequi jussit. Cum hostium ea ratio esset, ut novissimi se converterent, et impressionem Romanorum sustinerent, ceteri interim contente fugerent; illos superveniens Labienus disjecit, et fugientibus immissus eques ingentem stragem edidit. Nec moratus Cæsar, quin postridie statim in Suessionas duceret. Ii se statim, neque multo post Bellovaci dediderunt. Cæsar utrumque populum, Suessionas Remis, Bellovacos Eduis deprecantibus, conservavit. Mox Ambianis receptis, ad fines Nerviorum perventum.

58. Hi neque miserant ad Cæsarem legatos, et ferocissimi Belgarum omnium habebantur, institutis virtutem roborantibus, cujus vigorem, prohibitis in fines ingredi mercatoribus, vinoque et peregrinis deliciis præcluso aditu, tuebantur. Vetus genti adversus finitimorum incursiones præsidium in sylvarum munimentis erat, quas arte quadam ita implicatis arboribus, rubisque et sentibus inter eas serendis densaverant, ut non modo pedibus inaccessæ atque inviæ, sed ne visu quidem penetrabiles essent.

59. Ex his veluti lustris subito Nerviorum et Veromanduorum ac Atrebatum, quibus eadem Nervii persuaserant, sexaginta millia proruperunt, impetuque in Cæsarianos castra metantes facto, cruentam ediderunt pugnam. Tanta enim fortitudo et celeritas hominum fuit, ut objectum Cæsaris equitatum momento funderent, flumen interpositum (Sabis erat, Sambram vocant hodie) superarent, et in adversum collem, ubi castra Cæsaris erant, eniterentur. Ibi cum maximum discrimen esset, septimæque et duodecimæ legionum centuriones propemodum omnes cecidissent, Cæsar, ut nutantem exercitum confirma- Flor.IIL.10. ret, rapto e manu militis scuto, in primam aciem provolat, Val. Max. præliumque restituit: donec duæ legiones, quæ impedi- Plut. mentis relictæ præsidio fuerant, et ab Labieno, qui castra Cæs.

[blocks in formation]

Plut.

III. 2. 19.

14 X

13

interim hostium ceperat, missa 1 decima, succurrere laborantibus potuerunt. Horum superventu mutata fortuna est, hostiumque totus ferme exercitus pugnando deletus.

[ocr errors]

60. Hoc prælio facto, majores natu Nerviorum, quos cum pueris atque mulieribus in loca paludibus invia miserant, Cæsari se dediderunt. Horum legati in exponenda civitatis calamitate dixerunt, de sexaginta millibus armatorum non amplius quingentos superesse, et tres admodum senatores de quadringentis.' Cæsar misertus suis eos finibus oppidisque jussit uti: finitimisque imperavit ne quam facerent populi Romani dedititiis injuriam.

61. Atuatici, Cimbrorum Teutonorumque progenies, ex iis orti qui a properantibus in Italiam relicti cum impedimentis in Gallia fuerant, cum ad auxilium Nerviorum serius moti essent, eorum cladis nuntio accepto, retulerunt se domum, desertisque ceteris oppidis atque castellis omnibus, in unum, quod omnium natura munitissimum erat, se incluserunt: accedentesque Romanos crebris excursionibus morati, ad vallum duodecim pedum, circuitu quindecim millium, crebraque castella excitanda Cæsarem compulerunt. Postquam ea facta sunt, et procul ædificari turrim viderunt, ridicula res ignaris visa: increparuntque de muro, quorsum homines inepti tanta opera molirentur? Anne sperarent tantillis corporibus' (nam præ magnitudine sua staturam Romanorum despiciebant Galli) tantam molem in muros posse attollere?' Sed ubi moveri turrim, simulque armatos in ea stantes viderunt, exterriti velut miraculo, miserunt legatos, existimare se non nisi Deorum ope bellare Romanos, qui tantæ altitudinis opera tam celeriter promoveant: itaque se suaque illorum fidei permittere: unum deprecari, ne arma tradere cogantur, sine his prædæ vicinis populis futuri, quibus hactenus dominari consuevissent.'

6

62. Cæsar omnino tradi arma jubebat: 'se, quod in Nerviis fecisset, imperaturum finitimis, ut injuriam ac vim ab his abstineant.' His in oppidum nuntiatis, tanta vis armorum in fossam dejecta est, ut propemodum summam

12 Vox missa abest ab edd. ante Crev.

muri atque aggeris altitudinem adæquaret: portisque pa-
tefactis, Romani milites in oppidum recepti sunt. Ast
ubi Cæsar sub noctem milites egredi, portasque claudi
jussit, ne quam injuriam oppidani acciperent; illi de ter-
tia vigilia correptis armis quæ celaverant, aut subito com-
pararant, munitiones Romanorum adorti sunt.
Sed quia
Cæsar adversus omnem casum mature providerat, celeri-
ter concursum e castellis, et post acrem pugnam Atuatici
repulsi sunt, quatuor ferme amissis hominum millibus.
Postridie refractis portis, nemine ultra defendente, cap-
tum oppidum atque subhastatum est. Quinquaginta tria
millia capitum numerum sectores ad Cæsarem retule-

runt.

63. Sic omni pacata Gallia (nam sub idem tempus legatus Cæsaris P. Crassus, Venetos, Osismios, Curiosolitas, ceterosque ad oceanum populos in ditionem populi Romani redegerat) tanta fuit Cæsaris gloria, tantusque omnium circa terror, ut etiam a Transrhenanis gentibus legati mitterentur: quibus ille ad initium æstatis proximæ jussis occurrere, legiones in hyberna deduxit, ipse in Italiam est profectus. His rebus in Urbem nuntiatis, decreto senatus supplicatio in dies quindecim, ob res a Cæsare in Cic. de Gallia gestas, fuit. Qui numerus nulli antea decretus Prov.Cons. Sed ferocissimæ maximæque gentes Cæs. unquam fuerat. erant domitæ, ut honorem mereretur Cæsar. Præterea Plut. Cæs. summa ejus erat in senatu potentia, apud populum favor, ut res per se amplissimæ, quia ab hoc erant gestæ, majores etiam gratioresque haberentur.

c. 11.

Oros. VI. 8.

64. Eadem æstate qua hæc sunt gesta, Ser. Galba cum Cæs. de B legione duodecima et parte equitatus, in Nantuates, Ve- Gall. III. ragros, Sedunosque missus a Cæsare, prosperis aliquot Cæs. factis præliis, pacem petentibus dedit. Gentes illæ a finibus Allobrogum, et lacu Lemano, et flumine Rhodano, ad summas Alpes colebant; cupiebatque pacatas Cæsar, quo tutius per Alpes minusque sumtuosum mercatoribus. iter foret, a quibus illi populi magna portoria exigebant.

65. Igitur Galba de sua legione duas cohortes in Nantuatibus, octo in vico Veragrorum Octoduro in hybernis collocat: alteram oppidi partem, nam torrens medium

Liv. Epit.

Appian.

Civ. II.

Dio.

Vell.. 45.

Plut.

IX. 4.

dividebat, suis cohortibus occupat, in alteram commigrare jubet oppidanos. Ibi Veragri Sedunique, collecti ad triginta hominum millia, subito quæ Octoduri erant hyberna oppugnare cœperunt: donec nullo nisi in virtute reliquo præsidio, auctoribus Sextio primipilari, et Voluseno tribuno, eruptio facta, et amplius tertia pars hostium concisa est. Galba, incenso vico, incolumem legionem per Nantuates in Allobrogum fines deduxit, ibique reliquam partem hyemis exegit.

66. Per eadem tempora M. Cato, lege Clodia ad redigendam in provinciæ formam Cyprum missus, reductis Plut. Cat. Byzantinorum prius exulibus, in insulam venit, morte Ptolemæi vacuam, qui neque paratus ad resistendum, Strab. XIV. neque regno amisso vivere sustinens, veneno epoto perip. 684. erat. Pollicitus erat præmissus a Catone Canidius, populum Romanum ei, si lubens cessisset, sacerdotium Veneris Paphiæ concessurum esse: verum ille mortem Val. Max. potiorem eo ludibrio habuit, stulta tamen avaritia conservatis opibus. Cum enim aliquando, ut vicissim prædonibus suis ægre faceret, omni pecunia in naves imposita, provectus in altum esset, eo consilio ut secum omnia merVal. Max. geret, non sustinuit perdere propter quæ se periturum intelligebat. A Cypriis Cato promte acceptus est, mitiorem sub jure Romano, quam in servitute regia habuissent, sortem sperantibus. Idcirco Catoni nihil fuit reliquum, quam ut ordinaret provinciam, et pecuniam regiam, et quod ejus ex instrumento Ptolemæi vendito redigi potuit, reportaret. Vendidit enim omnia, una solummodo excepta Zenonis statua, non propter æris aut artis excellentiam, sed in honorem philosophiæ.

Appian.

Dio.

Plut.

Plin.

XXXIV. 8.
VII. 30.

Plut. Cat.

67. Hæc cum ab illo integerrima fide acta essent, summa longe major, quam sperare quisquam potuisset, redacta est. Paulo minus septem millia talentorum navibus impositum est: ita distribuente adversus naufragiorum pericula Catone, ut singulis vasis, qualia ad condendam pecuniam multa magnitudine æquali paraverat, corticem

Crev.

Septem millia talentorum] Marcæ argenti nostrates 656250.

« IndietroContinua »