Immagini della pagina
PDF
ePub

Flor.111.10.

tum accipiendum equites Romanos retinuerant, per quos Oros. vi. 8. sperabant suos se obsides recuperare posse. Principes Cæs. potentiæ audaciæque Veneti erant, ad oceanum colens populus. Cum his Osismii, Curiosolitæ, Lexobii, Nannetes, et aliæ nationes arma junxerant: a Menapiis etiam ad Rhenum colentibus, et ex opposita Venetis Britannia auxiliares manus parabantur.

12

96. Cæsar cum multa hostium oppida magno labore, modico operæ pretio cepisset, commutandam sibi gerendi belli rationem, et classe confligendum judicavit. Etenim in promontoriis linguisque sita pleraque oppida erant, perangusto aditu, et, accedente æstu, quod bis accidit horarum duodecim spatio, impenetrabili. Ne navibus quidem adiri tuto poterant, quas relabens æstus inter aspera et vadosa loca destituebat. Igitur quoties summo militum conatu opera acta, et mare aggeribus exclusum erat; obsessi, desperato teneri locum posse, rem significabant suis. Illi magno repente numero navium adhibito, quod facere sine periculo poterant, quia naves ad locorum patientiam erant ædificatæ, homines omnes cum copiis atque armis in aliud oppidum deportabant, quo si admovere Cæsar exercitum vellet, eædem de integro difficultates omnes superandæ erant.

97. His gestis cum major pars æstatis præterisset, tandem cum classe, quam Cæsar in Ligeri fluvio ædificandam curaverat, D. Brutus adolescens advenit. Exiverunt contra circiter ducentæ viginti hostium naves, prælioque commisso rebus omnibus inferiores Romani, præterquam quod virtus militum et celeritas navium aderat, falces præacutas longuriis affixas adhibuerunt, et funes quibus antennæ ad malos destinatæ erant, amputarunt. Id cum esset factum, et vela armamentaque Gallicarum navium, in quibus omnis spes fuerat, inutilia fierent, plurimæ naves expugnatæ quod subita malacia et tranquillitas maris. etiam fugæ facultatem præciderat. Hanc pugnam deditio gentis secuta. Senatus omnis necatus: ceteri sub corona venditi sunt.

12 Poterat edd. ante Crev.

5048

LIBRI CIV. SUPPLEMENTUM.

98. Per eadem tempora res ab legatis Cæsaris pari fortuna in aliis Galliarum partibus gestæ. P. Crassum cum duodecim legionariis cohortibus, et magno numero equitatus in Aquitaniam miserat, ne ex his nationibus auxilia ad rebelles Gallos venirent. Is, pugna cum Sontiatibus victor, oppidum eorum totamque gentem in deditionem accepit. Inde maximas Aquitanorum Cantabrorumque copias, quamvis militiæ duces haberent peritissimos, qui sub Sertorio diu meruerant, ita cecidit, ut ex quinquaginta millium numero vix quarta pars superesset. Ex victoria pleramque Aquitaniam redegit ad Cæsaris obsequium. Paucæ civitates tempore anni, quod hyems instabat, et quia erant ab hoste remotissimæ, legatos obsidesque mittere neglexerunt. Ab alia parte Q. Titurius Sabinus, quem Cæsar, tribus legionibus datis, in Unellos, Curiosolitas, Lexobiosque proficisci jusserat, ut illas gentes distineret, cum simulatione timoris eo adduxisset hostem ut ad castra oppugnanda succederet, subita eruptione profligavit. Civitates omnes statim se Titurio dediderunt. Ea Gallorum erant ingenia, ut ad suscipienda bellapromti, ad toleranda molles impatientissimique mortalium essent. His ita gestis, cum etiam Morinorum Menapiorumque in sylvas recedentium agmina Cæsar insecutus, tempestatibus ulterius procedere vetaretur; exercitus in Aulercos, Lexobiosque, et reliquas civitates quæ nuper in armis fuerant, ad hybernandum deductus est.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CV.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

1. BELLORUM ea conditio cum esset, ut tamen interdum post gravia et atrocia damna pace aut induciis interquiescerent, aut saltem hyeme remitterentur; in Urbe, non conditionibus, non tempore leniente iras, sine intermissione certabatur. Nova et ingens contentio ex eo Plut.Cras. et Cæs. et. surrexerat, quod Cn. Pompeius, M. Crassus, quos ullius Pomp. et bonæ rei causa cum Cæsare fuisse nemo credebat, consu- Cat. latum petituri dicebantur: quæ res haud dubie ad opprimendam libertatem pertinebat. Et occultabant illi consi

Dio,

lium suum, quia in eo negotio, quod cum re insolens, tum Vell. 11. 46. tempore alienum erat, (non enim erant legitimis diebus professi,) metuebant ne validius oppugnarentur.

XXXIX.

2. Nam Cn. Lentulus Marcellinus egregium præstabat Cic. ad Q. Fratr. 11. 6. consulem : et quia ille comitia erat habiturus, nec alioquin Dio. imbecillis erat, haud immerito timebatur. Jam M. Cato Plut. Cat. per affinitatem consulis L. Philippi, cujus filiam Marciam duxerat, auctoritatem prope consularem obtinebat. Id- Dio. circo parum confisi viribus, hoc agebant ut dolo rem obtinerent. Id adeo putabant processurum, si toto illo anno comitia impedirentur. Sic enim necessario decurrebatur ad interregnum, ipsisque spatium dabatur, quo petere secundum leges et consequi magistratum possent. Delph, et Var. Clas.

Livius.

14 Y

Cic.

Dio.

3. Idoneus audacia et adversus senatum odio C. Cato tribunus plebis ad hoc ministerium videbatur, quem multa de Cæsare ferre parantem consul aliique principes impediebant. Facile hic transductus in partes palam concionabatur, comitia haberi non siturum, si sibi cum populo Liv. Epit. agendi exemti dies essent. Propter hæc et ex his orta certamina, cum senatus vestem mutasset, neque tamen Cato quicquam remitteret; Marcellinus consul luculentam ad populum orationem de præsentibus habuit, reipublicæ deplorans statum, quæ non ab aliis, quam per quos defendi eam verum esset, acrius premeretur. Mæsti astabant patres, positisque dignitatis insignibus, illacrymantes atque gementes, haud minorem tacendo commiserationem hominum, quam dicendo consul, excitabant. Neque ulli tum contradicendi animus aut fiducia fuit: tam et graves querelarum causas habere consulem, et Val. Max. concionem faventem, apparebat. Quippe cum nimiam Cn. Pompeii potentiam accusaret, universus ei populus clara voce assensus est. Atque ille, Acclamate,' inquit, Quirites, acclamate dum licet: mox enim impune facere non licebit.'

VI. 2.

Dio.

Fratr. 11.9.

Dio.

[ocr errors]

4. His actis, cum reversi in curiam essent, P. Clodius, servato vestitu, in concionem populi progressus, consulem et ceteros acerrime insectatus est: cum Pompeio gratiam Cic. ad Q. redintegrans, cujus auxilio legationem liberam, quam captabat, se credebat assequi posse. Cum eam rem permoleste senatus ferret, abrupto sermone, perrexit in curiam Clodius, ut ibi quoque adversariis conviciaretur. Sed repulsus a quibusdam senatoribus, cinctus ab equitum globo, perisset inter manus, nisi plebs appellata cum facibus accurrisset, incendium curiæ minitans, si quid acerbius Clodio accidisset. Ea vis et tum servavit Clodium, et senatum ad ceterum certamen effecit molliorem. Pompeio postea non difficile fuit venire in curiam, et decernentibus quæ nollet ipse resistere.

Cic. ad

-Att. IV. 9.

et 15.

5. Unica spes Marcellino suberat, quod semper vultum ac sermonem ad modestiam componere Pompeius studuerat, fronte quam mente verecundior, futurum ut interrogatus publice, verene consulatum petere constituisset,'

[ocr errors]

non auderet confiteri. Sed ille in senatu, consule et L. Plut. Crass. Domitio candidato interrogantibus, fortassis petiturum' , et Pomp. respondit, fortassis destiturum a petitione:' et, instantibus illis, adjecit, 'bonorum civium causa non esse cur Dio. petat; esse, quo resistat malis.' Simul interrogatus Cras- Plut, sus fuerat. Illese facturum' dixit, 'quod ex usu reipublicæ fuisset visum.'

II. 6.

6. Crassi responsum moderatius, Pompeii superbum et incivile cum existimaretur; Marcellinus invectus suo more in Pompeium est, per hæc tempora eum et in curia, Cic. ad et ad populum aspere tractare suetus. Respondit Pom- Q. Fra peius, malam sibi a Marcellino referri gratiam, qui suo Plut.Pomp. beneficio factus ex elingui facundus esset; et, antea jejunus ac famelicus, nunc quotidie vomeret.' At Marcellinus, hoc velut ultimo conatu edito, in posterum abs- Dio. tinuit curia, majorque cum eo pars patrum; adeo ut nunquam ad numerum reliqua ejus anni parte convenirent. Ceteri neque vestem senatoriam resumere volebant, neque ullis adesse solennibus. Itaque nec in Albanum montem Cicero. iverunt, cum feriæ Latinæ instaurentur. Sic absumto, Dio. quod reliquum ex eo anno fuerat, cum, circumacto consulum imperio, interreges creari cœpissent, Pompeius cum Crasso consulatum aperte petere decrevit.

Dio.

7. Hos præter propriam potentiam amici Cæsaris ad- Plut. Pomp. et juvabant, ad quos ille scripserat: sed et milites plurimos Crass, et cum P. Crasso M. F. per causam commeatuum in Urbem Cat, idem Cæsar miserat. His rebus deterriti ceteri candidati mature cesserunt. L. Domitium sororis suæ maritum M. Cato confirmavit,ne susceptam de libertate verius, Appian. Dio. Plut. quam consulatu contentionem metu defugeret.' Neque deerat multorum favor, quid ita Pompeius Crassusque iterum, quid una peterent,' mirantium: neminem igitur præterea dignum eo magistratu in civitate esse, qui cum alterutro horum declarari possit?' Igitur adversaria factio, cum timeret inclinationem plebis, ad vim conversa, Domitio ante lucem in Campum eunti posuit insidias: puerque prælucens ei cum quibusdam aliis occisus est. Retinebat tamen Domitium Cato, ipse quoque vulnere in dextrum cubitum accepto saucius. Sed cum omne

« IndietroContinua »