Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Cic. pro

[ocr errors][ocr errors]

illorum agmen diffugisset, timens Domitius ægre domum
rediit ; Pompeius Crassusque, repugnante jam nemine,
facti.

8. Inter hæc L. Piso Macedoniam, A. Gabinius Syri-
Sext, et
de Prov.

am cum finitimis provinciis adversa uterque fama tenuCons. et in erant. Piso per avaritiam' accolis Macedoniæ Thracibus Pis.

ac Dardanis pacem magna summa vendiderat. Ea ipsa
res in bellum egit barbaros, ut replerent bellica præda
domos, quas pretio quietis exhauserant. Igitur non vex-
ata solum et spoliata Macedonia est, sed etiam exercitus
Romanus, vi hostium, aut imperatoris injuria, fame, morbo
consumtus.

9. Thessalia et Achaia, sicut ab hoste longius aberant,
cladibus intactæ, pacis injurias sentiebant, magnam vim
pecuniæ Pisoni pendere coactæ. Gravius adhuc Byzan-
tini vexabantur, quos ob merita Mithridatici belli senatus
populusque Romanus nuper liberaverat. Missæ tamen
eo cohortes in hyberna sunt, contra leges senatusquecon-
sulta exercita jurisdictio : avaritia, vis, ac libido fædissime
grassata. Nam et statuæ Urbisque ornamenta multa ab-
repta sunt; et cædes factæ : et virgines nobilissimæ, cum
ad stuprum raperentur, in puteos abjectis corporibus vo-
luntaria morte interierunt. Neque mitius Agriani Dolo-
pesque et Ætolia vexata.

10. In Syria Gabinius adversis rebus nocebat reipubCic. de licæ ; prosperis consulebat sibi. Primo adventu parte Prov.Cons.

equitatus, deinde cohortibus aliquot amissis, cum reliqua
c. 4. et pro
Sext. c. 33. felicius procederent, bella non ex necessitate aut bono

publico sumebat, sed inferebat quibuslibet etiam pacatis-
sinis, quorum opes spem opimæ prædæ rapacissimo eidem

profusissimoque mortalium facerent. Josephi.

11. In Judæos tamen, cum Alexandro Aristobuli filio Antiq. xIv. rebellantes, expeditione suscepta, non instrenuum imperaB. Jud. I.

torem egit. Cum enim Alexander, exercitu collecto,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

10. et de

6.

r Piso per avaritiam] Quicquid niminm oneraretur, id facere su-
hic de Pisone narratur, ex variis persedimus, et ad ipsas oratio-
orationum Ciceronis locis collec. nes remittere satis habuimus.
tum est: quos quia sigillatim Crev.
notare si voluissemus, ora libri

c. 3.

[merged small][merged small][ocr errors]

muros Hierosolymitanos eversos a Pompeio instaurare
cæpisset, deinde ab hoc instituto repulsus Machæruntem
et alia quædam castella communiret, Gabinius, præmisso
M. Antonio, quem equitatui præfecerat, cum legionibus Plut. Ant.
subsecutus, haud procul Hierosolymis signa cum Judæis

Joseph.
contulit. Ibi cum tria millia interfecta hostium, capta
totidem essent; reliqui cum duce suo Alexandrium con-
fugerunt, castris ante ipsa munimenta positis. In hos,
quia veniam delictorum oblatam a Gabinio aspernaban-
tur, iterum factus impetus, et, plerisque cæsis, ceteri intra
muros compulsi sunt. Hoc prælio M. Antonii virtus
clara' extitit, multique hostium ipsius manu interfecti.
Nec diu postea restitit Alexander. Quo in deditionem
accepto, Gabinius castella quæ nominavimus, et præterea
Hyrcanium, ne res novantibus receptui essent, diruit :
contra dirutas olim urbes restituit multas, Scythopolin,
Samariam, Anthedonem, Azotum, Raphiam, Dora, Ma-
rissam, Apolloniam, Jamniam, Gamala, Gazam, et alias
præterea non paucas. Judæam deinde ita composuit, ut
reducto Hierosolymam Hyrcano sacerdotium redderet;
gentem optimates regerent, quinque conventibus insti-
tutis.

12. Ob has res cum missis in Urbem literis supplicationem petisset, Idibus Maiis frequenti senatu denegata Cic. ad est : quod præter T. Albucium acciderat nemini. Eam Q. Fratr. Gabinius ignominiam Ciceronis inimici opera putaretur Cic. de

Prov.Cons. accepisse, nisi per absentiam Ciceronis id esset actum. Publicanorum potentissima factio plurimum ei nocuisse Cic. ad Q.

Fratr. videtur, cui se in provincia perquam iniquum adversum

Cic. de que exhibuerat.

Prov. Cons. 13. Cum deinde Cn. Pompeius Cn. F. Sex. N. Mag-c.5. nus, M. Licinius P. F. M. N. Crassus, altero collegio consulatum inissent,* ante omnia ceterorum magistratuum comitia curæ habuerunt: intentis in hoc animis, ne quisquam, nisi qui de factione illorum esset, crearetur. Præ

1 Vox clara abest ab edd. ante Crev.

[ocr errors][ocr errors]

11.8.

[ocr errors]

'c.7.

[ocr errors][ocr errors]

* A. U. C. 697. A. C. 55.

[merged small][ocr errors]

Dio. cipue referre arbitrabantur Catonem repelli, qui providus
Plut. Cat. futuri præturam petebat, ut auctoritatem magistratus vėl-

ut arcem defendendæ libertatis obtineret. Igitur multa
præter morem et honestum commenti sunt, quo tam gra-
vem futurum adversarium amolirentur. Jam primum per

infrequentiam senatusconsultum faciendum curaverunt, Cic. ad Q.' uti prætores, qui creati essent, extemplo jnirent:' quanFratr, II.

quam sententiæ dictæ erant, prætores ita creari placere,
9.
Plut, ut dies sexaginta privati essent.' Cum ita providissent

ne ambitus judicio esset ante magistratum initum locus,
amicos suos clientesque commendarunt populo, tam in-
verecunde, ut ipsi palam præberent pecunias, ipsi præes-
sent suffragiis.

14. Ne sic quidem plus largitio et fraus consulum,
quam virtus atque existimatio Catonis potuit; fiebatque

haud dubie prætor, ni Pompeius ceteras tribus auctoritaPlut. tem prærogativæ secuturas metuens, turpi mendacio comiPomp. et

tia dissolvisset, tanquam audito tonitru obnuntians: nec Cat.

enim Jove tonante cum populo agi licebat. Iterum deinde

mercedem augentes, atque saniore populi parte vi pulsa,
Dio. cum Cato, ut erat legum servantissimus, suarum partium
Liv. Epit. studiosos vim vi opponere vetaret; effectum est, ut pro
Val. Max. Catone P. Vatinius renuntiaretur, quanquam nuper re-
Cic.in pulsam in petitione ædilitatis tulerat.
Vat. 15, et

15. Hoc ubi factum est, ferunt partem populi talium Plut, suffragiorum sibi consciam, fugæ simili discessu disparuDio.

isse : ad ceteros dante concionem tribuno (sive C. Ateius

Capito, sive P. Aquillius Gallus fuit : ceteri enim consu-
Plut.

lum erant asseclæ) verba fecisse Catonem, non præsentia
modo uti se haberent clare docentem, sed etiam vatici-
nantem de futuris : Pompeio Crassoque haud leviter per-
strictis, qui rempublicam et consulatum ita gerere con-
stituissent, ut timendus eis prætor Cato fuerit.' Domum

inde digredientem major hominum multitudo deduxit,
Dio. quam eos simul omnes qui erant prætores declarati.
Appian. Ædilium mox comitia turbulentiora fuerunt. Cædes ibi
Val. Max. facta, tamque propinquus periculo Pompeius fuit, ut

vestis ejus multo sanguine respergeretur. Is aspectus,

[ocr errors][ocr errors]

VII. 5.

16.

[ocr errors]

Civ. Ils

IV, 6.

c.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

cum, remissa domum veste, alia postularetur, Juliam Plut.Pomp.
Pompeii conjugem tum prægnantem ita perterruit, ut,
abortu facto, gravem in morbum incideret. Valde enim
amabat virum, isque ei in amore respondebat. Unde Plut. Cras.
mox criminati sunt inimici, provinciam obtinere per Dio. Plut.
legatos, ipsum sedere ad Urbem, ut fomenta præberet Cat.
seditionibus, et Juliæ suæ deliciis homo uxorius fru- Vell. 11.48.

Plut.Pomp. eretur.'

16. Comitiis magistratuum, uti voluerant consules, perfectis, ipsi nullius rei cupiditatem præferentes, in speciem quiescebant. At C. Trebonius tribunus plebis suum no- Dio. men rogationi commodabat, qua consulibus provinciæ in Liv. Epit.

Vell. 11. 46. quinquennium Syria et Hispania (nam et Hispaniam

Appian. Aquitanici belli vicinia commoverat) destinabantur : ad- Plut. jiciebatur, uti copias civium sociorumque conscriberent, Cæs. &c.

Pomp. et quantas e republica et fide sua ducerent: belli etiam et Dio. pacis arbitrium cum finitimis regibus atque nationibus penes ipsos esset.

17. Hæc ab initio non aliis modo, sed etiam amicis Cæsaris parum placebant, quod jam pleraque pars temporis, quo imperium ejus finiebatur, transierat, ne a Pom-' peio Crassoque tantam potentiam adeptis opprimeretur : donec bi nova pactione, de prorogando Cæsari imperio ferendum curaturos, astrinxerunt fidem. Ita quiescentibus Cæsarianis, reliquo populo obnoxio aut desperante, nemo magnopere Treboniæ legi præter Catonem atque Plut. Cat. Favonium repugnabat, duobus tribunis plebis hos adju- Dio. vantibus.

18. Sed adversus tantarum factionum opes parum roboris in tam paucis erat: legemque dissuadere volentibus ne tempus quidem idoneum concessum est. Unicam horam Favonio dederat Trebonius, vix ad querendum de temporis angustia sufficiens spatium. Duas Cato cum accepisset, frustra de negotio dicturum intelligens, multa monendo prædicendoque tempus eximebat: donec interpellatus, et, quia nihilo secius pergebat dicere, de rostris detractus est. Cum sic etiam ex inferiore loco vociferanti Plut, et populus auscultaret, iterum missus a tribuno viator foro Dio. eum eduxit. Nec quievit ille quominus statim reverte

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

retur, et populum ad præstandam sibi secundum mores et
leges audientiam inclamaret.

19. Id cum sæpius esset factum, æstuans dolore et
cura Trebonius abduci eum in carcerem jussit. Sed po-
pulus sequebatur, auresque præbebat inter eundum de
legis incommodis disserenti. Unde metus incessit Trebo-
nium, missumque fieri Catonem jussit. Sic ea dies ex-
emta est, ut nemini tribunorum verba ad populum facere
vacaret. Obtinebat enim, ut de legibus privati primum
qui vellent, deinde magistratus dicerent, ne, si priores
hi essent auditi, auctoritatein horum privati seque-
rentur.

20. Idcirco P. Gallus, ne postridie foro excluderetur, in curia pernoctare statuit, tutissimum hunc receptum ratus et commodissimum una cum luce in concionem prodituro. Sed C. Trebonius, omnibus occlusis curiæ januis, præsidioque armatorum opposito, totam ibi noctem et sequentis diei partem magnam otiosum consumere coëgit: Ateium cum Catone et Favonio et horum amicis alia multitudo, præoccupato de multa nocte loco, concione prohibuerunt. Illi tamen omnia conati, Favonius et Ninnius, clam reperto aditu, Cato et Ateius aliorum humeris sublati, obnuntiaverunt. Ceterum vis adversariorum validior fuit. Summotis his a foro, pulsatisque,

atque etiam interfectis aliorum haud paucis, cum etiam Plut.Crass. L. Annali senatori Crassus ipse faciem pugno contudisset, sub fin. Dio. per vim perlata lex est.

21. Ecce autem populo jam incipiente dilabi, recurrit in forum Ateius, collegam Gallum manu ducens, qui e curia in concionem venerat, ibique fuerat vulneratus. Id ostendens multitudini Ateius, reique convenientem orationem orsus, magnopere plebem commovebat; cum, re nuntiata, consules, nec, enim procul inde magna stipati

manu aberant, repulerunt tribunos ; vocataque statim conAppian. .

cione, etiam de provinciis Cæsaris in quinquennium ei Vell,

prorogandis pertulerunt legem. Ibi quoque repugnatum Plut. Cat. est ab iisdem : et Cato non jam ad populum, sed ad Pom

pejum sermone converso, ' ipsum non intelligere quæ fa-
ceret’ testabatur : nunc enim non in ceterorum magis

« IndietroContinua »