Immagini della pagina
PDF
ePub

Ceterum Pompeius Crassusque consules, alter auctor reducendi regis, Crassus accepta a Gabinio pecunia, (tum enim adhuc in Urbe erat,) nihil decerni sinebant. Res in annum sequentem extracta.

48. Interea C. Cæsar Usipetes Tencterosque Rhenum Plut. Cæs.

Oros. VI. 8.

III. 10.
Cæs. de B.

transgressos in Gallia vicit. Causa illis transeundi fuit, Liv. Epit. quod pluribus annis bello Suevorum exagitati, patrios Dio. Flor. fines ultra tueri non poterant. Igitur cum per varias Germaniæ partes vagati, postremo ad Rhenum amnem Gall. iv. pervenissent, qua Menapiorum gens utramque ripam ædificiis vicisque obtinebat; non sunt admissi a Menapiis, qui, retractis in Gallicam ripam suis omnibus, transitum amnis custodiebant.

49. Germani, simulato discessu, quod tridui spatio iter confecerant, una nocte cum equitibus remensi, quemadmodum speraverant, Menapios ad pristinas sedes reversos oppresserunt. Navibus deinde captivis transvecti, cum colentes in altera ripa inscii omnium essent, tota regione occupata, per reliquam hyemis partem ibi substiterunt. Mox a quibusdam Galliæ civitatibus clandestinis nuntiis exciti, in fines Eburonum et Condrusorum, qui tum in clientela Trevirorum erant, processerunt. Cæsar, postquam de his rebus certior factus est, timens ne Gallos pro mutabilitate animorum hæc occasio in rebellionem ageret, exercitu coacto, iter ad ea loca facere cœpit.

6

[ocr errors]

Ursin.Cæs.

50. In eo itinere legati Germanorum occurrerunt, ne- Appian. que deprecantes bellum, et amicitiam malle professi, an. Fulv. modo daret agrum Cæsar, aut tenere quem occupassent pateretur. Addiderunt, sese unis Suevis concedere, quibus ne Dii quidem immortales pares esse possint: reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possent.' Cæsar ad hæc negavit, pacem sibi cum his esse posse, donec sint in Gallia si velint in fines Ubiorum concedere, acturum se cum Ubiis, ut eos recipiant, eorumque opera contra aggressores Suevos utantur.' Ipse cum exercitu progreditur. Cum jam haud amplius passuum duodecim millia inter utrosque interessent, legati reverterunt. Horum oratio eo pertinebat, ut tridui sibi spatium daretur, intra quod tempus de voluntate

[ocr errors]

Sueton.

Cæs. 9.
Plut.
Cæs. et
Crass. sub

fin.
Sueton.

Cæs. 21.

Ubiorum cognoscerent. Ubiis annuentibus, oblata a Cæsare conditione usuros.'

51. Quæ deinde sequuntur, sic habent ambiguam æstimationem culpæ, ut perfidiam potius Cæsaris quam Germanorum fuisse sit verosimilius. Nam, sicut ipse fatetur, responsum dedit legatis, se non amplius millia quatuor eo die processurum. Petere ut postridie adsint quam frequentissimi, quo de postulatis eorum cognosceret: missurum ad præfectos, qui cum equitatu omni processerant, ne interea prælium inciperent.' Miseritne, et dicto audientes præfecti fuerint, aut utrorum culpa commissum sit prælium, cum minime liqueat; vix est credibile Germanos, qui omnem equitatum suum, præter octingentos, superioribus diebus trans Mosam prædatum miserant, pugnam equestrem facturos fuisse contra quinque millia, nisi coacti atque lacessiti fuissent. Eventus is fuit, ut a tanto paucioribus Romani fœda fuga usque ad conspectum castrorum suorum repellerentur.

52. Postridie Germanorum principes majoresque natu omnes, uti convenerat, ad Cæsarem uno agmine venerunt. Ille his comprehendi hostiliter jussis, statim educit suos, Germanosque nihil tale cogitantes improvisus aggressor ad internecionem cædit. Quantus armatorum numerus perierit, non traditur. Capitum quadringenta triginta millia fuisse Cæsar scripsit, multitudine puerorum mulierumque computata.

53. Cæsar perquam fragili defensione factum hoc tuetur. Germanorum principes per simulationem ad sua castra venisse; nihil aliud acturos, quam ut tempus obtinerent, intra quod equitatus suus reverti posset. Se neque audiendos putasse, qui per dolum, petita pace, bellum ultro intulissent; et summæ dementiæ judicasse, expectare donec hostium augerentur copiæ.' Sane causam suam ne Romanorum quidem optimis probavit : adeoque Tanusius Geminus historiarum scriptor a M. Catone dictam tradit sententiam, quo tempore ex literis Cæsaris supplicationes decernebantur, dedendum illum hostibus esse, ob legationis violatæ nefas.' Suetonius addit, aliquando a senatu decretum fuisse, ut ad explorandum

statum Galliarum legati mitterentur; quod infestas ac feras gentes a Cæsare lacessi, parum e republica videretur.'

Cæs. c. 25.

54. Interim equites Tencterorum et Usipetum, audita Cæs. suorum clade, per alias vias ad Rhenum venerunt, eoque transmisso, sunt a Sigambris recepti: eodem pauci eorum qui prælio interfuerant, ex fuga penetrarunt. Eos cum Cæsar dedi postularet, Sigambri populi Romani imperium Rheno finiri responderunt: 'si ipse nollet in Galliam venire Germanos, vicissim et sibi juris aut potestatis nihil arrogare debere in Germania.' Inde causas sibi struens Cæsar, per quas Rhenum transmitteret (cupiebat enim Sueton. nemini Romanorum tentatæ rei gloriam adipisci) lubens Dio. Cæs. audivit Ubiorum oratores, qui adversus Suevos implorabant opes Cæsaris, Rhenumque trajecturo magnam navium copiam pollicebantur. Cæsar ponte transgredi maluit. Quo intra dies decem effecto, traduxit exercitum, et proximam Germaniæ partem vastare cœpit. Sed ubi se Sigambri in loca impedita receperunt, Suevique, missis quaquaversum nuntiis, cogere exercitum nuntiabantur, Cæsar satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus, reduxit in Galliam copias pontemque rescidit, dies omnino duodeviginti trans Rhenum commoratus.

Vell. 11.

Strab. IV. p. 199. et Sueton.

55. Inde, cum exigua pars æstatis superesset, etiam in Britanniam navigandi cepit impetum: ut insulam ne vici- 46. et 47. nis quidem cognitam adiret, quod nemo adhuc Romanorum fecerat. Tempus ad exigui maris transitum, cognos- 200. cendosque Britannorum animos,sufficiebat. Idem obten- Tac. Agric. tum præstabat bello omisso redeundi, si difficilius spe sua c. 13. negotium reperisset. Nam ad id tempus adeo Græcis Dio. Romanisque ignota fuerat Britannia, ut alii magnitudinis argumento continentem esse dicerent, opinione hac usque Tac.Agric. ad imperium Vespasiani obtinente; vetustiores nomen Plut. Cæs. atque fabulam sine re, quicquid de illa diceretur, existi- Cæs.

e Opinione hac usque ad Vespa siani imperium obtinente] Ita tamen ut doctiores minime dubitarent quin Britannia vere insula esset. Cæsar, Strabo, sem

e

per insulam eam nominaverunt;
famam tamen fortasse magis se-
cuti, quam satis certos auctores.
Crev.

Cæs.

c. 10.

Strabo.
Tacitus
Agric.c.12.
Cæs.

marent. Dum naves apparantur, Morinorum legati dedendæ gentis ergo venerunt. Gratum id Cæsari fuit, quod in alium velut orbem transituro nullus a tergo hostis relinquebatur. Igitur, præmisso ad speculandum cum una nave C. Voluseno, cum navibus duas omnino legiones imposuisset, paucis horis Britanniam attigit, peditatu tantum stipatus, quod equites alio loco conscendere jussi tardaverant.

56. Britanni, quanquam, Cæsaris expeditione cognita, legatos in Galliam miserant, obsequium et obsides polliciti; tamen frequenter armati ad prohibendum exscensu militem opperiebantur: et loci situs ille erat, ut angusto inter montes aditu tela utrimque adjici in egredientem possent. Igitur ad octo millia passuum inde littus planum apertumque petiit. Eo quoque loco Britannorum equitatus et essedarii se opposuerunt. Essedariorum pugnandi ratio ferme similis fuit ei, quæ temporibus heroicis apud poëtas ascribitur. Cum esset diu certatum, Romanos, quanquam iniquitate loci et novo genere pugnæ turbabantur, longæ naves, et emissa inde tormentis tela, victores effecerunt.

57. Britanni, magis terrore, quam damno, compulsi, quod equitatu destitutus Cæsar insequi fugientes nequiverat, legatos miserunt. Cum his et Comius Atrebas venit, quem a Cæsare præmissum ut Britannos ad amicitiam populi Romani cohortaretur, et ab se comprehensum, post infelix prælium liberaverant. Cæsar leni oratione castigatis, quod pacem ultro petitam bello non necessario mutavissent,' obsides imperavit. Hisque adductis, in faciem amicitiæ quietæ res esse cœperunt, haudquaquam solida aut diuturna fide.

58. Nam ubi tempestate disjectæ naves, quibus equites erant impositi, Britanniam tenere nequiverunt; navesque Cæsaris, ignotis locis ad anchoras stantes, eadem tempestas confregit, aut ad navigandum reddidit inutiles; coire Britannis, miscere consilia, postremo resumere arma placuit, quod exercitum sine commeatu, sine navibus, in hostili solo iniquo anni tempore deprehensum facile superaturos se putabant: victoriæque præmium non intra præ

sentia tantum commoda staturum rebantur, sed, his deletis copiis, nemini postea veniendi ad Britannos audaciam fore. Igitur legionem septimam, quæ missa frumentatum fuerat, subito maximus numerus aggressi, totam concidissent, nisi pulvis solito major ex iis locis conspectus Cæsarem advertisset. Hoc celeriter subveniente, servata legio est.

59. Hostes alio deinde prælio victi, cum iterum misissent legatos; Cæsar, infirmis navibus non esse diutius differendam navigationem putans, nam dies æquinoctii suberat, promte veniam præteritorum dedit. Obsidum tantummodo numerum duplicavit, præcepto ut in continentem sibi mitterentur. Ita cum discedere Cæsar, Britanni dimittere advenas cuperent, illi multum imperare, horum in potestate relinqui quatenus obedirent, videretur; haud operosum componendæ pacis negotium fuit. Cæsar, in Galliam regressus, cum obiter Morinos, a quibus trecenti milites, qui in eo littore expositi castra sua repetebant, oppugnati fuerant, per T. Labienum domuisset; per Q. Titurium, L. Cottam legatos, Menapiorum vastasset culta, in Belgis hyberna legionum constituit. Eo duæ omnino Britannorum civitates miserunt obsides: reliquæ id facere neglexerunt.

60. Cæsar, his gestis, quanquam operæ pretium aliud Dio. factum non erat, quam quod ad ignotas prius regiones, ipsisque domitoribus orbis, ut ferebantur, Herculi Bacchoque, et ceteris heroibus intactas, arma Romana pervaserant; de rebus suis magnifice, verbis extollens, ad senatum scripsit. Cum adversæ, ut ante retulimus, sententiæ aliquot fuissent; studiis et adulatione plurium, supplicatio dierum viginti a senatu decreta est.

61. Dum hæc a Cæsare geruntur, Q. Metellus Nepos in Hispania populos aliquot fudit, qui Vaccæis ducibus rebellionem cœptaverant, necdum erant satis ad bellum parati. Ea res Nepoti patefecit viam, ut multas obeundo nationes, aliquem numerum ignobilium oppidorum in deditionem acciperet. Sed, ubi Cluniam obsidere aggressus est, validam urbem, Hispanis cum maximo exercitu supervenientibus, prælio impar cessit. Et, quanquam me

Cæs. Plut.

Cæs. Dio.

« IndietroContinua »