Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ceterum Pompeius Crassusque consules, alter auctor re-
ducendi regis, Crassus accepta a Gabinio pecunia, (tum
enim adhuc in Urbe erat,) nihil decerni sinebant. Res in
annum sequentem extracta.
48. Interea C. Cæsar Usipetes Tencterosque Rhenum Plut. Cæs.

Oros. vi. 8. transgressos in Gallia vicit. Causa illis transeundi fuit, Liv. Epit. quod pluribus annis bello Suevorum exagitati, patrios Dio. Flor. fines ultra tueri non poterant. Igitur cum per varias

Cæs. de B. Germaniæ partes vagati, postremo ad Rhenum amnem Gall, iv. pervenissent, qua Menapiorum gens utramque ripam ædificiis vicisque obtinebat; non sunt admissi a Menapiis, qui, retractis in Gallicam ripam suis omnibus, transitum amnis custodiebant.

49. Germani, simulato discessu, quod tridui spatio iter confecerant, una nocte cum equitibus remensi, quemadmodum speraverant, Menapios ad pristinas sedes reversos oppresserunt. Navibus deinde captivis transvecti, cum colentes in altera ripa inscii omnium essent, tota regione occupata, per reliquam hyemis partem ibi substiterunt. Mox a quibusdam Galliæ civitatibus clandestinis nuntiis exciti, in fines Eburonum et Condrusorum, qui tum in clientela Trevirorum erant, processerunt. Cæsar, postquam de his rebus certior factus est, timens ne Gallos pro mutabilitate animorum hæc occasio in rebellionem ageret, exercitu coacto, iter ad ea loca facere cæpit.

50. In eo itinere legati Germanorum occurrerunt, ne- Appian. que deprecantes bellum, et amicitiam malle professi, an. Fulv.

Ursin.Cæs. modo daret agrum Cæsar, aut tenere quem occupassent pateretur. Addiderunt, 'sese unis Suevis concedere, quibus ne Dii quidem immortales pares esse possint: reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possent.' Cæsar ad hæc negavit, pacem sibi cum his esse posse, donec sint in Gallia : si velint in fines Ubiorum concedere, acturum se cum Ubiis, ut eos recipiant

, eorumque opera contra aggressores Suevos utantur.' Ipse cum exercitu progreditur. Cum jam haud amplius passuum duodecim millia inter utrosque interessent, legati reverterunt. Horum oratio eo pertinebat, ut tridui sibi spatium daretur, intra quod tempus de voluntate

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Ubiorum cognoscerent. Ubiis annuentibus, oblata a Cæ-
sare conditione usuros.'

51. Quæ deinde sequuntur, sic habent ambiguam æsti-
mationem culpæ, ut perfidiam potius Cæsaris quam Ger-
manorum fuisse sit verosimilius. Nam, sicut ipse fatetur,
responsum dedit legatis, se non amplius millia quatuor
eo die processurum. Petere ut postridie adsint quam
frequentissimi, quo de postulatis eorum cognosceret: mis-
surum ad præfectos, qui cum equitatu omni processerant,
ne interea prælium inciperent. Miseritne, et dicto audi-
entes præfecti fuerint, aut utrorum culpa commissum sit
prælium, cum minime liqueat; vix est credibile Germa-
nos, qui omnem equitatum suum, præter octingentos,
superioribus diebus trans Mosam prædatum miserant,
pugnam equestrem facturos fuisse contra quinque millia,
nisi coacti atque lacessiti fuissent. Eventus is fuit, ut a
tanto paucioribus Romani fæda fuga usque ad conspectum
castrorum suorum repellerentur.

52. Postridie Germanorum principes majoresque natu omnes, uti convenerat, ad Cæsarem uno agmine venerunt. Ille his comprehendi hostiliter jussis, statim educit suos, Germanosque nihil tale cogitantes improvisus aggressor ad internecionem cædit. Quantus armatorum numerus perierit, non traditur. Capitum quadringenta triginta millia fuisse Cæsar scripsit, multitudine puerorum mulie rumque computata.

53. Cæsar perquam fragili defensione factum hoc tuetur. •Germanorum principes per simulationem ad sua castra venisse; nihil aliud acturos, quam ut tempus obtinerent, intra quod equitatus suus reverti posset. Se neque audiendos putasse, qui per dolum, petita pace, bellum ultro intulissent; et summæ dementiæ judicasse, expectare donec hostium augerentur copiæ.' Sane causam suam ne Romanorum quidem optimis probavit: adeoque Tanusius Geminus historiarum scriptor a M. Catone dictam tradit sententiam, quo tempore ex literis Cæsaris supplicationes decernebantur, dedendum illum hostibus esse, ob legationis violatæ nefas.' Suetonius addit, aliquando a senatu decretum fuisse, ut ad explorandum

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Sueton. Cæs. 9.

Plut, Cæs. et Crass, sub fin.

Sueton. Cæs. 21.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

statum Galliarum legati mitterentur ; quod infestas ac
feras gentes a Cæsare lacessi, parum e republica vide-
retur.'

54. Interim equites Tencterorum et Usipetum, audita Cæs.
suorum clade, per alias vias ad Rhenum venerunt, eoque
transmisso, sunt a Sigambris recepti : eodem pauci eorum
qui prælio interfuerant, ex fuga penetrarunt. Eos cum
Cæsar dedi postularet, Sigambri populi Romani imperi-
um Rheno finiri responderunt: si ipse nollet in Galliam
venire Germanos, vicissim et sibi juris aut potestatis nihil
arrogare

debere in Germania. Inde causas sibi struens
Cæsar, per quas Rhenum transmitteret (cupiebat enim Sueton.

Cæs, c. 25. nemini Romanorum tentatæ rei gloriam adipisci) lubens Dio. Ces: audivit Ubiorum oratores, qui adversus Suevos implorabant opes Cæsaris, Rhenumque trajecturo magnam navium copiam pollicebantur. Cæsar ponte transgredi maluit. Quo intra dies decem effecto, traduxit exercitum, et proximam Germaniæ partem vastare cæpit. Sed ubi se Sigambri in loca impedita receperunt, Suevique, missis quaquaversum nuntiis, cogere exercitum nuntiabantur, Cæsar satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus, reduxit in Galliam copias pontemque rescidit, dies omnino duodeviginti trans Rhenum commoratus.

55. Inde, cum exigua pars æstatis superesset, etiam in Vell. 11. Britanniam navigandi cepit impetum : ut insulam ne vici- 46. et 47. nis quidem cognitam adiret, quod nemo adhuc Romano

p. 199. et rum fecerat. Tempus ad exigui maris transitum, cognos- 200.

Sueton, cendosque Britannorum animos,sufficiebat. Idem obten

Tac. Agric. tum præstabat bello omisso redeundi, si difficilius spe sua c. 13.

Cæs. negotium reperisset. Nam ad id tempus adeo Græcis

Dio. Romanisque ignota fuerat Britannia, ut alii magnitudinis argumento continentem esse dicerent, opinione bac usque Tac. Agric.

c, ad imperium Vespasiani obtinente;o vetustiores nomen Plut. Cæs. atque fabulam sine re, quicquid de illa diceretur, existi- Cæs.

Strab. IV.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Opinione hac usque ad Vespa- per insulam eam nominaverunt;
siani imperium obtinente] Ita ta. famam tamen fortasse magis se-
men ai doctiores minime dubi- cuti, quam satis certos auctores.
tarent quin Britannia vere 'in- Crev.
suyla essetCæsar, Strabo, sem-

[ocr errors][ocr errors]

marent. Dum naves apparantur, Morinorum legati de-
dendæ gentis ergo venerunt. Gratum id Cæsari fuit, quod
in alium velut orbem transituro nullus a tergo hostis re-
linquebatur. Igitur, præmisso ad speculandum cum una
nave C. Voluseno, cum navibus duas omnino legiones
imposuisset, paucis horis Britanniam attigit, peditatu
tantum stipatus, quod equites alio loco conscendere jussi
tardaverant.

56. Britanni, quanquam, Cæsaris expeditione cognita,
legatos in Galliam miserant, obsequium et obsides polli-
citi; tamen frequenter armati ad prohibendum exscensu
militem opperiebantur: et loci situs ille erat, ut angusto
inter montes aditu tela utrimque adjici in egredientem
possent. Igitur ad octo millia passuum inde littus planum

apertumque petiit. Eo quoque loco Britannorum equitaStrabo.

tus et essedarii se opposuerunt. Essedariorum pugnandi Tacitus

ratio ferme similis fuit ei, quæ temporibus heroicis apud
Agric.c.12.
Cæs.

poëtas ascribitur. Cum esset diu certatum, Romanos,
quanquam iniquitate loci et novo genere pugnæ turba-
bantur, longæ naves, et emissa inde tormentis tela, victo-
res effecerunt.

57. Britanni, magis terrore, quam damno, compulsi,
quod equitatu destitutus Cæsar insequi fugientes nequive-
rat, legatos miserunt. Cum his et Comius Atrebas venit,
quem a Cæsare præmissum ut Britannos ad amicitiam
populi Romani cohortaretur, et ab se comprehensum, post
infelis prælium liberaverant. Cæsar leni oratione casti-
gatis, quod pacem ultro petitam bello non necessario
mutavissent,' obsides imperavit. Hisque adductis, in
faciem amicitiæ quietæ res esse coeperunt, haudquaquam
solida aut diuturna fide.

58. Nam ubi tempestate disjectæ naves, quibus equites erant impositi, Britanniam tenere nequiverunt; navesque Cæsaris, ignotis locis ad anchoras stantes, eadem tempestas confregit, aut ad navigandum reddidit inutiles; coire Britannis, miscere consilia, postremo resumere arma placuit, quod exercitum sine commeatu, sine navibus, in hostili solo iniquo anni tempore deprehensum facile superaturos se putabant : victoriæque præmium non intra præ

[ocr errors][ocr errors]

sentia tantum commoda staturum rebantur, sed, his dele-
tis copiis, nemini postea veniendi ad Britannos audaciam
fore. Igitur legionem septimam, quæ missa frumentatum
fuerat, subito maximus numerus aggressi, totam concidis-
sent, nisi pulvis solito major ex iis locis conspectus Cæ-
sarem advertisset. Hoc celeriter subveniente, servata
legio est.

59. Hostes alio deinde prælio victi, cum iterum misis-
sent legatos; Cæsar, infirmis navibus non esse diutius
differendam navigationem putans, nam dies æquinoctii
suberat, promte veniam præteritorum dedit. Obsidum
tantummodo numerum duplicavit, præcepto ut in conti-
nentem sibi mitterentur. Ita cum discedere Cæsar, Bri-
tanni dimittere advenas cuperent, illi multum imperare,
horum in potestate relinqui quatenus obedirent, videre-
tur; haud operosum componendæ pacis negotium fuit.
Cæsar, in Galliam regressus, cum obiter Morinos, a qui-
bus trecenti milites, qui in eo littore expositi castra sua
repetebant, oppugnati fuerant, per T. Labienum domuis-
set; per Q. Titurium, L. Cottam legatos, Menapiorum
vastasset culta, in Belgis hyberna legionum coustituit. Eo
duæ omnino Britannorum civitates miserunt obsides : re-
liquæ id facere neglexerunt.

60. Cæsar, his gestis, quanquam operæ pretium aliud Dio.
factum non erat, quam quod ad ignotas prius regiones,
ipsisque domitoribus orbis, ut ferebantur, Herculi Bac-
choque, et ceteris heroibus intactas, arma Romana perva-
serant; de rebus suis magnifice, verbis extollens, ad
senatum scripsit. Cum adversæ, ut ante retulimus, sen-
tentiæ aliquot fuissent; studiis et adulatione plurium,

Cæs. Plut. supplicatio dierum viginti a senatu decreta est.

Cas. Dio. 61. Dum hæc a Cæsare geruntur, Q. Metellus Nepos in Hispania populos aliquot fudit, qui Vaccæis ducibus rebellionem cæptaverant, necdum erant satis ad bellum parati. Ea res Nepoti patefecit viam, ut multas obeundo nationes, aliquem numerum ignobilium oppidorum in deditionem acciperet. Sed, ubi Cluniam obsidere aggressus est, validam urbem, Hispanis cum maximo exercitu supervenientibus, prælio impar cessit. Et, quanquam me

[ocr errors]
« IndietroContinua »