Immagini della pagina
PDF
ePub

unde nec cetera ejus verba pondus ullum habuerunt, cum elevaret barbarorum potentiam, præmiaque alia promitteret, alia repræsentaret. Tum quoque ne quicquam occurreret terrore vacuum, qui exercitui cibaria dividebant, Plut. lentes et salem prima præbuerunt; quæ feralia sunt apud Romanos, et vita functis apponuntur. Interea, sacrificio apparato, cum exta porricerentur, elapsa sunt imperatoris manibus atque ille consternari cernens qui aderant, 'Sunt hæc,' inquit, senectutis incommoda : ceterum arma haudquaquam excident manibus.'

[ocr errors]

32. Postquam ita superatus est Euphrates, proxima, qua iretur, deliberatio fuit. Cassio et prudentissimo cuique videbatur,non esse nisi explorato proficiscendum : interim in aliqua urbium, quas præsidiis teneret, refici exercitum posse: aut certe juxta ripam Euphratis pergendum Seleuciam. A flumine et commeatuum copiam, Dio. et, ne circumiri ab hostibus possent, munimentum tergo fore. Seleuciam ob Græcos incolas haud difficulter accessuram ad partes. Inde penetrari ad Ctesiphontem (ea tum Parthorum regia erat)' posse.'

33. Salutare consilium cum imperatori non displiceret, Plut. Flor. dolus ac perfidia Osrhoëni hominis irritum fecit. Sicut Sex. Ruf. inter arma potentiorum, qui sunt intercepti, solicitam semper vitam degunt; et quo se continuis periculis evolvant, eundem perpetuo cursum consiliorum retinere non possunt, sed velut in maritima tempestate fluctibus ventisque obsequuntur: parvorum quorundam populorum principes, inter quos præcipui Abgarus Osrhoënus, et Alchaudonius Arabs, Pompeiana expeditione in amicitiam recepti, digressis Romanis ad Parthos redierant. Sed Arabis, quia professus hostem erat, levior injuria fuit.

Dio.

34. Abgarus, amicitia simulata pestilentior, cum Parthis studeret, Crasso adduxit auxilia, et pecuniam, quo ille visco facillime capiebatur, liberaliter dedit. Quibus rebus cum ita se insinuasset, ut consilia de summa rerum Plut. cum eo communicarentur, homo astutus nec infacundus,

[ocr errors]

Miror,' inquit, imperator, quod hoc tam et numeroso et firmo exercitu instructus, apparare adhuc victoriam quam rapere mavis. Hostes fugæ quam prælio paratiores, nisi

maturas, jam in Hyrcanos aut Scythas pretiosissima rerum suarum et corporum transtulerint, tibi solitudinem relicturi. Quod si cessando speciem timentis præbueris, resument animos, et mox cum tota mole virium rex aderit; qui nunc anxius metu, non quasi pares vobis Surenam et Sillacem objecit, sed ut ab insequendo vos remorentur, donec ille res suas in tutiorem reposuerit statum.' Credidit homini Crassus, quod amicum et fidum putabat; confirmatusque est in errore, postquam longe lateque neminem hominem usquam, sed tantum equorum aversa vestigia apparere exploratores nuntiarunt; eaque res militi restituit animum, fidentioremque tanquam fugientibus Parthis, fecit.

35. Primum iter, relicto amne, per campos virentes pergentibus, satis amœnum atque facile fuit. Mox excepit arida et nuda planities, militemque cum siti et arena luctantem ipse quoque locorum aspectus horrore perfudit, cum in vasta solitudine, quam terminare visu nequibant, nihil terra gignentium, non herba, non stirps ulla virens, nusquam aut rivus aquæ, aut montis supercilium appareret.

36. Id cum per se suspectum plerisque fieret, supervenerunt ab Armenio rege nuntii, excusante non missa auxilia, quod in suum regnum Parthus Orodes irrupisset. Suadebat autem ut ad se veniret Crassus, conjunctisque secum copiis propelleret hostem : aut, si aliter videretur, saltem edita sectaretur loca, neque in patentibus campis equitatui Parthico statarium militem exponeret.' Crassus ad hæc cum stomacho respondit, in præsentia non vacare ut cogitet de Armenia: postea tamen venturum, ut proditionis ab Artabaze expetat pœnas.'

37. Hæc tam sinistre cogitata consultaque moverunt iterum Cassio bilem. Sed quia libertate sua Crassum offenderat, ultra monere non ausus, Abgarum increpavit.

Quis te,' ait, pessime mortalium, malus ad nos perduxit genius, ut Crassum fascinares, ipsumque et exercitum perderes?' At ille, blande castigata juvenis vehementia, durare paulisper' jubebat, in salute communi mox agniturum innocentiam ejus, quem nunc tanti sceleris

[ocr errors]
[ocr errors]

suspectum haberet.' Milites etiam itineris molestia gra-
vatos sublevabat, simul quasi per jocum deridens, tan-
quam homines, assueti mollibus Campaniæ diversoriis,
easdem delicias in finibus Assyriorum Arabumque desi-
derarent. Sed postquam ad exitium Crassi omnia mature
sunt disposita, nam Abgarus per speciem explorandi sæpe Dio.
cum Surena congrediebatur, Crasso Parthos in propinquo
esse cum modicis copiis persuasit, seque ire ut aliquid Plut.
ipsis noxæ et perturbationis inferret.

I. 6.
Plut.

38. Eo die pullum paludamentum datum esse Crasso tradunt, cum album aut purpureum in prælium exeuntibus Val. Max. dari soleret. Sed id mutavit Crassus, irridensque eos qui signa convelli vix posse nuntiabant, cum magna festinatione processit. Occurrerunt ibi pauci speculatores, occisosque sodales suos, hostium immensam multitudinem adesse retulerunt. Ibi Crassus instruxit aciem, primum ex Cassii consilio productis, ne circumvenirentur, ordinibus deinde mutavit contraxitque in quadratum, duodenis ad unumquodque latus collocatis cohortibus. Legiones enim Romanas septem, neque pauciores sociorum cohortes habebat, equitum et levis armaturæ ad quaterna millia : quæ et ipsa distribuit, ut singulis cohortibus gravis armaturæ alam equitum adderet.

39. Cum ita ordinata acie, Cassius alterum cornu, alterum P. Crassus imperatoris filius, imperator ipse medium agmen duceret ; ad modicum flumen, Balisso nomen erat, perventum. Ibi raptim ex siti recreatus exercitus, festinante Crasso, in conspectum hostium magno gradu adductus est. Illi, maxima copiarum parte post primam aciem abscondita (et erat locus inæqualis, tegendis insidiis Dio. arborum objectu aptus) neque numero formidabilem, Plut. neque specie, manum objecerunt: nam ex præcepto Surenæ rutilantia arma pellibus et tunicis obtexerant. Sed dissimulata primum, deinde subito ostensa exercitus armorumque moles majorem ex improviso terrorem injecit Romanis.

40. Jam primum horribili strepitu sunt exterriti. Nec enim tubis aut cornibus pugnam accendunt Parthi, sed Just.XLI.2. Plut. tympana simul multis locis pulsantes, velut ululatu bellu

arum et tonitru mistum mugitum cient. Dein, rejectis integumentis, galeæ loricæque ex Margiano ferro fulserunt. Ipsi etiam equi ferreis æneisve squamis muniti formidabilem obtulerunt speciem visentibus. Inter eos Surenas proceritate cultuque conspicuus exultabat: acer idem bellator, et propius Medicum luxum fucatus comTac.Germ. tusque. Nam ceteri Parthi tum etiam Scythico more Germanoque crinibus ad verticem reflexis, in altitudinem

c. 38.

Plut.

Appian. Plut.

comabantur.

41. Parthi primum ordines infestis contis perturbare nisi, postquam eorum viderunt firmitudinem, momento dilapsi, priusquam Romani animadverterent, illorum aciem circumdederunt, emissamque a Crasso levem armaturam grandine telorum obrutam repulerunt ad suorum agmen: idque initium pavoris legionibus fuit, cum aculei sagittarum pari violentia per armatas corporum partes, ac per nudas adacti cernerentur. At Parthi, diductis ordinibus, amplexi Romanam aciem, sagittas eminus mittebant in confertos atque ita densatos, ut vix ullum cadere sine noxa telum posset, etiamsi de industria aberrare voluissent. Affligebat Romanos anceps malum, quod et stantes impune vulnerabantur, et si qui procurrerent, neque attingere poterant velocissimum hostem, et, a Parthis inter fugiendum nihilominus tela spargentibus, ut mos erat genti, nihilo mitius petebantur.

solabantur,

42. Hunc tam gravem casum una hac spe fore ut exhaustis Parthorum pharetris ea sagittarum tempestas cesset. At ubi multos illis camelos præsto esse telis onustos cognitum est, Crassus majore metu perculsus, filio per nuntios mandat, ut priusquam circumiretur, manum conserere properet. Adolescens, præter equites mille, quos adduxerat e Gallia, trecentis aliis assumtis, cum octo cohortibus et sagittariis quingentis, cum evectus esset; Parthi, sive quod in uliginosa loca inciderant, sive, ut alii prodiderunt, astu, ut quam longissime a suis abriperent Crassum, versis habenis abierunt. Nec caruit successu dolus. Incitat equum adolescens, hostem fugere' clamitans. Sequuntur æquales, Censorinus senator ex disertis, et robore corporis animique præcellens Mega

[ocr errors]

bocchus. Ne pedites quidem morantur, quin spe et gaudio victoriæ cursum equitum prope adæquent.

43. Sed postquam repente et qui fugerant substiterunt, et præterea recentes accurrerunt alii, sperabat tamen pugnam Publius, ad manus venturum, ut contra paucos, hostem ratus. At Parthi, cataphractis in prima acie oppositis, cetero equitatu disperso circumvecti, magnam vim pulveris de industria concitarunt, quo conspectum et spiritum Romanis adimerent. Atque illi ferales inter umbras, et triste silentium, nam et vocem intercluserat pulveris nubes, jaculis temere incidentibus figebantur. Miserabili morte consumtis plerisque, quia vellere hamata spicula conantes, per venas per nervos penitus adacta, sua ipsi corpora fœde laniabant; ne superstites quidem ad pugnam erant apti, Publioque ut impetum facerent in cataphractos hortante, manus scutis, pedes solo affixos ostentabant.

44. Igitur Publius cum equitibus cursu invectus est, haudquaquam pari certamine, cum nuda corpora Gallorum, nam id roboris erat, firmissimis contis percuterentur; Parthos crudo corio aut ferrea lorica tectos, breves et imbecilles lanceæ parum offenderent. Ergo Galli, abjectis lanceis, contos prehendebant manibus, et ad corpora hostium evadebant: correptosque deturbabant ex equis, armorum pondere ad resurgendum inhabiles. Alii, relictis suis, hostium subibant equos, ventresque eorum fodiebant, ut rabie mortis correpti excuterent sessores, suisque et hostibus ut quisque occurrerat promiscue obtritis commorerentur. Tandem siti atque æstu, quod utrumque genti est infestissimum, coacti Galli, ad suos se pedites receperunt, in medium accepto Publio, qui fortissime dimicando graviter erat vulneratus.

45. Cum in collem quendam evasissent, religatis in medio equis, clypeos opposuerunt barbarorum telis, auxilium ex loco habituros rati: quod contra fuit. Nam in plano a prioribus ordinibus sequentes utcumque teguntur: acclivis tumulus, quia posteriores semper altiore vestigio tolluntur, omnes ex æquo nudat. In ea necessitate Græci duo Carrhas incolentium adolescentem hortaban

« IndietroContinua »