Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

unde nec cetera ejus verba pondus ullum habuerunt, cum
elevaret barbarorum potentiam, præmiaque alia promitte-
ret, alia repræsentaret. Tum quoque ne quicquam occur-
reret terrore vacuum, qui exercitui cibaria dividebant, Plut.
lentes et salem prima præbuerunt; quæ feralia sunt apud
Romanos, et vita functis apponuntur. Interea, sacrificio
apparato, cum exta porricerentur, elapsa sunt imperatoris
manibus : atque ille consternari cernens qui aderant,
"Sunt hæc,' inquit, ' senectutis incommoda : ceterum ar-
ma haudquaquam excident manibus.'

32. Postquam ita superatus est Euphrates, proxima,
qua iretur, deliberatio fuit. Cassio et prudentissimo cui-
que videbatur, non esse nisi explorato proficiscendum :
interim in aliqua urbium, quas præsidiis teneret, refici
exercitum posse : aut certe juxta ripam Euphratis per-
gendum Seleuciam. A flumine et commeatuum copiam, Dio.
et, ne circumiri ab hostibus possent, munimentum tergo
fore. Seleuciam ob Græcos incolas haud difficulter ac-
cessuram ad partes. Inde penetrari ad Ctesiphontem'
(ea tum Parthorum regia erat) ' posse.'

33. Salutare consilium cum imperatori non displiceret, Plut. Flor.
dolus ac perfidia Osrhoëni hominis irritum fecit. Sicut Sex. Ruf.
inter arma potentiorum, qui sunt intercepti, solicitam sem-
per vitam degunt; et quo se continuis periculis evolvant,
eundem perpetuo cursum consiliorum retinere non possunt,
sed velut in maritima tempestate fluctibus ventisque obse-
quuntur: parvorum quorundam populorum principes, in-

Dio.
ter quos præcipui Abgarus Osrhoënus, et Alchaudonius
Arabs, Pompeiana expeditione in amicitiam recepti, di-
gressis Romanis ad Parthos redierant. Sed Arabis, quia
professus hostem erat, levior injuria fuit.

34. Abgarus, amicitia simulata pestilentior, cum Par-
this studeret, Crasso adduxit auxilia, et pecuniam, quo
ille visco facillime capiebatur, liberaliter dedit. Quibus
rebus cum ita se insinuasset, ut consilia de summa rerum Plut.
cum eo communicarentur, homo astutus nec infacundus,
Miror,' inquit, 'imperator, quod hoc tam et numeroso et
firmo exercitu instructus, apparare adhuc victoriam quam
rapere mavis. Hostes fugæ quam prælio paratiores, nisi

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Mox ex.

maturas, jam in Hyrcanos aut Scythas pretiosissima rerum suarum et corporum transtulerint, tibi solitudinem relicturi. Quod si cessando speciem timentis præbueris, resument animos, et mox cum tota mole virium rex aderit; qui nunc anxius metu, non quasi pares vobis Surenam et Sillacem objecit, sed ut ab insequendo vos remorentur, donec ille res suas in tutiorem reposuerit statum.' Credidit homini Crassus, quod amicum et fidum putabat; confirmatusque est in errore, postquam longe lateque neminem hominem usquam, sed tantum equorum aversa vestigia apparere exploratores nuntiarunt; eaque res militi restituit animum, fidentioremque tanquam fugientibus Parthis, fecit.

35. Primum iter, relicto amne, per campos virentes pergentibus, satis amænum atque facile fuit. cepit arida et nuda planities, militemque cum siti et arena luctantem ipse quoque locorum aspectus horrore perfudit, cum in vasta solitudine, quam terminare visu nequibant, nihil terra gignentium, non herba, non stirps ulla virens, nusquam aut rivus aquæ, aut montis supercilium appareret.

36. Id cum per se suspectum plerisque fieret, supervenerunt ab Armenio rege nuntii, excusante non missa auxilia, quod in suum regnum Parthus Orodes irrupisset. Suadebat autem. ut ad se veniret Crassus, conjunctisque secum copiis propelleret hostem : aut, si aliter videretur, saltem edita sectaretur loca, neque in patentibus campis equitatui Parthico statarium militem exponeret.' Crassus ad hæc cum stomacho respondit, in præsentia non vacare ut cogitet de Armenia : postea tamen venturum, ut proditionis ab Artabaze expetat penas.'

37. Hæc tam sinistre cogitata consultaque moverunt iterum Cassio bilem. Sed quia libertate sua Crassum offenderat, ultra monere non ausus, Abgarum increpavit. • Quis te,' ait, pessime mortalium, malus ad nos perduxit genius, ut Crassum fascinares, ipsumque et exercitum perderes ? At ille, blande castigata juvenis vehementia, durare paulisper' jubebat, in salute communi mox agniturum innocentiam ejus, quem nunc tanti sceleris

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

suspectum haberet.' Milites etiam itineris molestia gra-
vatos sublevabat, simul quasi per jocum deridens, tan-
quam homines, assueti mollibus Campaniæ diversoriis,
easdem delicias in finibus Assyriorum Arabumque desi-
derarent. Sed postquam ad exitium Crassi omnia mature
sunt disposita, nam Abgarus per speciem explorandi sæpe Dio.
cum Surena congrediebatur, Crasso Parthos in propinquo
esse cum modicis copiis persuasit, seque ire ut aliquid Plut.
ipsis nɔxæ et perturbationis inferret.

38. Eo die pullum paludamentum datum esse Crasso
tradunt, cum album aut purpureum in prælium exeuntibus Val. Max.
dari soleret. Sed id mutavit Crassus, irridensque eos qui Plut,
signa convelli vix posse nuntiabant, cum magna festi-
natione processit. Occurrerunt ibi pauci speculatores,
occisosque sodales suos, hostium immensam multitudinem
adesse retulerunt. Ibi Crassus instruxit aciem, primum
ex Cassii consilio productis, ne circumvenirentur, ordi-
nibus : deinde mutavit contraxitque in quadratum, duo-
denis ad unumquodque latus collocatis cohortibus. Le-
giones enim Romanas septem, neque pauciores sociorum
cohortes habebat, equitum et levis armaturæ ad quaterna
millia : quæ et ipsa distribuit, ut singulis cohortibus gravis
armaturæ alam equitum adderet.

39. Cum ita ordinata acie, Cassius alterum cornu,
terum P. Crassus imperatoris filius, imperator ipse me-
dium agmen duceret; ad modicum flumen, Balisso nomen
erat, perventum. Ibi raptim ex siti recreatus exercitus,
festinante Crasso, in conspectum hostium magno gradu
adductus est. Illi, maxima copiarum parte post primam
aciem abscondita (et erat locus inæqualis, tegendis insidiis Dio.
arborum objectu aptus) neque numero formidabilem, Plut.
neque specie, manum objecerunt : nam ex præcepto
Surenæ rutilantia arma pellibus et tunicis obtexerant.
Sed dissimulata primum, deinde subito ostensa exercitus
armorumque moles majorem ex improviso terrorem injecit
Romanis.

40. Jam primum horribili strepitu sunt exterriti. Nec
enim tubis aut cornibus pugnam accendunt Parthi, sed Just.xli.2.
tympana simul multis locis pulsantes, velut ululatu bellu-

Plut,

al

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Inter eos

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

arum et tonitru mistum mugitum cient. Dein, rejectis
integumentis, galeæ loricæque ex Margiano ferro fulse-
runt. Ipsi etiam equi ferreis æneisve squamis muniti for-
midabilem obtulerunt speciem visentibus.
Surenas proceritate cultuque conspicuus exultabat: acer

idem bellator, et propius Medicum luxum fucatus comTac.Germ. tusque. Nam ceteri Parthi tum etiam Scythico more C. 38.

Germanoque crinibus ad verticem reflexis, in altitudinem

comabantur.
Plut. 41. Parthi primum ordines infestis contis perturbare

nisi, postquam eorum viderunt firmitudinem, momento
dilapsi, priusquam Romani animadverterent, illorum
aciem circumdederunt, emissamque a Crasso levem ar-
maturam grandine telorum obrutam repulerunt ad suorum
agmen : idque initium pavoris legionibus fuit, cum aculei
sagittarum pari violentia per armatas corporum partes, ac
per nudas adacti cernerentur. At Parthi, diductis ordi-
nibus, amplexi Romanam aciem, sagittas eminus mit-
tebant in confertos atque ita densatos, ut vix ullum ca-
dere sine noxa telum posset, etiamsi de industria aberrare
voluissent. Affligebat Romanos anceps malum, quod et
stantes impune vulnerabantur, et si qui procurrerent,
neque attingere poterant velocissimum hostem, et, a Par-
this inter fugiendum nihilominus tela spargentibus, ut mos
erat genti, nihilo mitius petebantur.

42. Hunc tam gravem casum una hac spe solabantur,
fore ut exhaustis Parthorum pharetris ea sagittarum tem-
pestas cesset. At ubi multos illis camelos præsto esse
telis onustos cognitum est, Crassus majore metu perculsus,
filio per nuntios mandat, ut priusquam circumiretur,
manum conserere properet. Adolescens, præter equites
mille, quos adduxerat e Gallia, trecentis aliis assumtis,

cum octo cohortibus et sagittariis quingentis, cum evectus Appian. esset ; Parthi, sive quod in uliginosa loca inciderant, Plut.

sive, ut alii prodiderunt, astu, ut quam longissime a suis
abriperent Crassum, versis habenis abierunt. Nec caruit
successu dolus.

Incitat equum adolescens, hostem fu-
gere' clamitans. Sequuntur æquales, Censorinus senator
ex disertis, et robore corporis animique præcellens Mega-

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

bocchus. Ne pedites quidem morantur, quin spe et gaudio victoriæ cursum equitum prope adæquent.

43. Sed postquam repente et qui fugerant substiterunt, et præterea recentes accurrerunt alii, sperabat tamen pugnam Publius, ad manus venturum, ut contra paucos, hostem ratus. At Parthi, cataphractis in prima acie oppositis, cetero equitatu disperso circumvecti, magnam vim pulveris de industria concitarunt, quo conspectum et spiritum Romanis adimerent. Atque illi ferales inter umbras, et triste silentium, nam et vocem intercluserat pulveris nubes, jaculis temere incidentibus figebantur. Miserabili morte consumtis plerisque, quia vellere hamata spicula conantes, per venas per nervos penitus adacta, sua ipsi corpora fæde laniabant; ne superstites quidem ad pugnam erant apti, Publioque ut impetum facerent in cataphractos hortante, manus scutis, pedes solo affixos ostentabant.

44. Igitur Publius cum equitibus cursu invectus est, haudquaquam pari certamine, cum nuda corpora Gallorum, nam id roboris erat, firmissimis contis percuterentur; Parthos crudo corio aut ferrea lorica tectos, breves et imbecilles lanceæ parum offenderent. Ergo Galli, abjectis lanceis, contos prehendebant manibus, et ad corpora hostium evadebant: correptosque deturbabant ex equis, armorum pondere ad resurgendum inhabiles. Alii, relictis suis, hostium subibant equos, ventresque eorum fodiebant, ut rabie mortis correpti excuterent sessores, suisque et hostibus ut quisque occurrerat promiscue obtritis commorerentur. Tandem siti atque æstu, quod utrumque genti est infestissimum, coacti Galli, ad suos se pedites receperunt, in medium accepto Publio, qui fortissime dimicando graviter erat vulneratus.

45. Cum in collem quendam evasissent, religatis in medio equis, clypeos opposuerunt barbarorum telis, auxilium ex loco habituros rati : quod contra fuit. Nam in plano a prioribus ordinibus sequentes utcumque teguntur: acclivis tumulus, quia posteriores semper altiore vestigio tolluntur, omnes ex æquo nudat. In ea necessitate Græci duo Carrbas incolentium adolescentem hortaban

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »