Immagini della pagina
PDF
ePub

Val. Max. 1.6. Dio. Flor.11.11.

tur, ut cum ipsis se subduceret Ichnas, quod in propinquo Romanarum partium oppidum esset. At juvenis eos qui propter ipsum huc malorum pervenissent deserturum negans, dimisit comiter Græcos. Ipse, quia manus trajecta officium negabat, armigero præbuit latus. Exemplum hoc Censorinus imitatus est: ceteri nobiles, quos inter et Megabocchus, sua sibi manu consciverunt necem. Ceteros adorta Parthorum multitudo confodit contis: neque amplius quingentis vivi capti sunt.

[ocr errors]

46. Filio imperatoris hunc ad modum pæne sub oculis patris interfecto, Parthi in ipsum signa converterunt, jam Oros.v1.13. accepto nuntio periculi ad opem filio ferendam profectum. Plut. Ubi in conspectum agmina venerunt, quidam Parthorum hasta suffixum caput ostentantes, obequitabant Romanis, quæritabantque, quibus natalibus iste juvenis ortus esset? non enim se credere, tantam indolem ab ignavissimo hominum Crasso procreari potuisse.' Id spectaculum vehementissime permovit milites, non ut accenderentur in ultionem, sed ut plane torpore et desperatione demitterent animos. At Crassus, nunquam clarius ostensa animi magnitudine, suum hunc dolorem, suam cladem esse' vociferabatur: populo quidem Romano, salvis legionibus, nihildum accidisse calamitosum unius militis jactuResumerent modo pristinam alacritatem, et, quod sæpe duris temporibus copiæ Romanæ fecissent, dubitan. tem fortunam ad suas partes virtute cogerent.'

Dio.

ra.

[ocr errors]

47. Sed jacebat omnis militum vigor, moestique et taciti astabant: mox edere clamorem jussi, tenuem et inæqualem sustulerunt, cum a Parthis ingens et animorum plenus redderetur. Nec alia fortuna pugnæ utrisque, quam animis præceperant, fuit. Romanos ambigua sors lethi terrebat, quod servantibus ordines molesti arcus Parthorum erant ; eruptionem tentantes contis figebantur adeo validis, ut interdum duos simul viros idem impetus transverberaret.

48. Laborantibus undique Romanis, novus repente hostis exortus, cum haud parum detrimenti daret, plus etiam doloris intulit. Nam cum Osrhoënis Abgarus, quem sibi amicum arbitrati fuerant, terga adversus Par

thos pugnantium cædebat. Unde plena omnia consternationis et tumultus: et quia sæpe convertebantur ordines, ut aliqua ex parte clamor acciderat, multi se induebant in commilitonum gladios: præsertim, quia vi' hostium, et vitandi sagittas studio, coacti in arctum erant. Sustinuerunt tamen ad noctem usque, qua appropinquante, Plut. Parthi cædendo fessi se receperunt, id dare se Crasso tempus ad lugendam filii mortem' dictitantes, nisi postridie seque et exercitum in fidem Arsacis dederet.' Patrium id Parthis fuit, ut noctes procul ab hostibus age- Dio et rent: quia neque castra munire consueverant, et inter tenebras equitum et sagittariorum nullus propemodum

usus est.

[ocr errors]

Plut.

49. Digressis Parthis, miserabilior apud Romanos, quam Plut. inter ipsam pugnam luctus fuit, quod et acceptam calamitatem noscere vacabat, et impendentem deflere. Crassus, in tenebris abditus, vix a legatis tribunisque in principia adductus est. Neque dubitabatur, quin evadi Carrhas oporteret. Idcirco silentio eductus exercitus, quanquam sequebatur nemo, sæpius tamen acie facta constitit, quia saucii et ægri, cum se relinqui sentirent, mixto ejulatu ac clamore magnum tumultum excitaverant. quidam, ut poterant, suorum iter consequebantur: hisque vicissim aut sustollendis aut deponendis, lente procedebat agmen: nisi quod cum Egnatio equites trecenti abrupti a ceteris nocte concubia venerunt Carrhas. Coponius ibi præsidio Romano præerat, cui Egnatius nuntiari cum jussisset, ingenti prælio cum Parthis pugnatum esse,' nihil ultra moratus, ad Zeugma cum suis pervenit incolumis.

Et

50. Coponius nihil ex his quæ allata erant læti suspieatus, armat extemplo milites, et, præmissis exploratoribus, cum venire Crassum audisset, occurrit ei, deducitque in urbem, nihil per tenebras moventibus Parthis, quanquam hostium fugam sensissent. At ubi diluxit, relictos in castris, haud pauciores millibus quatuor, quotquot sua manu non invenerant mortem, qui numerus amplus fuit,

5 In pro vi legebatur ante Crev.
6 Præcedebat edd. ante Crev.

Nicol. Damasc. ap. Athen. VI. 13.

Plut.

trucidarunt: palantes per campos exceperunt: quatuor cohortes cum legato Vargunteio in colle quodam conciderunt, præter milites viginti, quibus per medios hostes strictis gladiis ruentibus, admiratione virtutis dederunt viam, Carrhasque pervenire passi sunt.

51. Interea Surenas, ut certior fieret, ubi Crassus atque Cassius essent, Carrhas mittit certos homines Osrhoënos, qui in castris Romanis utrumque sæpe viderant, una cum quodam Latinæ linguæ perito, qui Surenam colloqui velle cum Crasso, fœderis feriendi causa, diceret. Ita cognito Carrhis eum esse, postero die admovit exercitum muris, internecionem denuntians omnibus, nisi Crassum atque Cassium vinctos tradidissent. At illi videntes se deceptos, nec in oppido tutos, et longe Armeniorum auxilia fore, decreverunt fugere.

52. Id consilium, cum enuntiari Carrhenorum nemini oportuisset, pessimo omnium et perfidiosissimo Crassus exponit Andromacho, qui flagrantem imperatoris gratiam, non alia magis arte, quam fœdissima adulatione meruerat. Neque is prodere omnia Parthis differebat, tyrannidem patriæ pactus, quam et mox obtinuit, sed in pœnam a civibus suis cum universa familia concrematus. Sed Crassus adeo confidebat homini, ut illo maxime duce itineris uteretur. Expectata nocte illuni Crassus cum exercitu processit, et a proditore varie circumductus, postremo in loca paludosa, et fossis concisa detrusus, non multum confecit viæ. Cassius, animadverso dolo, repetiit Carrhas; monentibusque ducibus itineris expectare donec luna Scorpionem transisset, plus se timere Sagittarium ' dicens, cum equitibus quingentis evasit in Syriam.

[ocr errors]

53. Legatus Octavius, vir fortis, fidos nactus duces, quinque circiter millia militum habens, montosis locis, Sinnaca vocabant, in tutum se receperat : sed in subjecto colle Crassum urgeri ab hostibus videns, decurrit ad opem ferendam, paucis primo, deinde omnibus sequentibus. Disjectis horum impetu Parthis, in medium acceptus imperator est, non scuta magis quam corpora sua strenue pro eo opponentibus cunctis. Igitur Surenas, ne iterum, producto ad noctem prælio, Romanis in montes deinde eva

dendi copia fieret, ad dolum se convertit, quem jamdudum struxerat, ut simulatione pacis deceptos circumveniret. Hunc in usum ex composito in Parthicis castris sermones, iis locis ubi excipi a captivis possent, seri jusserat; 'beneficio magis illigare Romanos, quam internecino bello delere constituisse regem.' Id captivi, de industria negligentius asservati, deferebant ad suos. Simul pugnam remittebant barbari, et cum nobilissimo quoque sensim ad collem advectus Surenas, nervo arcus remisso, 'invito rege virtutem se Parthicam ostendisse Romanis aiebat: nunc illo volente daturum et humanitatis specimen, ictoque fœdere salutem præstiturum abeuntibus.' 54. Hæc non secus ab Romanis accipiebantur, quam Marcel. si ab ipso rege dicerentur. Surenas enim, non viri sed dignitatis nomen, eoque inferioris etiam ævi Persis usurpatum, magistrum vexilli sive militiæ significante vocabulo, proximus auctoritate et potentia regi erat: et qui tum eo honore fungebatur, opibus et genere præcellebat.

XXIV. 5.

Plut.

55. Gentilitia ei prærogativa erat, ut regi Parthorum diadema primus imponeret. Ad hæc uti statura et pulchritudine corporis, ita virtute et consilio facile erat omnium princeps, licet tricesimum ætatis annum nondum implevisset. Ipsum qui tum regnabat Oroden, pulsum a Parthis, reduxerat, et magnam Seleuciam redegerat in potestatem, primus omnium conscenso muro, et repulsis defensoribus. Quoties iter faceret, mille cameli cum sarcinis, et rhedæ ducentæ pellicum sequebantur: equites cataphracti mille stipabant, leviter armatorum multo major numerus. Clientium etiam et servorum (nam et servos Just.XLI.2. armabant Parthi) habebat haud intra decem millia. Plut.

[ocr errors]

56. Sed Crassus, toties deceptus, contabatur habere verbis Surenæ fidem: donec clamore et conviciis militum armis concrepantium omnium coactus, Vos,' inquit, 'Octavi Petronique, et quotquot adestis legati tribunique Romani, testor, indigne et violenter me in ordinem cogi. Vos autem circumventum ab hostibus, non a civibus deditum perisse, quocumque perveneritis, dicetis.' Pactus deinde cum Partho, uti certo loco, qui æqualiter ab utroque exercitu distaret, pari numero comitum congrederentur,' in planitiem descendit.

[ocr errors]

Plut, et

Dio.

Plut.

57. Ibi Crasso, cum Romano more pedes processisset, Surenas equum adduci jussit, tanquam a rege muneri missum: stratoresque, signo dato, corripuerunt Crassum imposueruntque: tum admoverunt equo virgas, ut in cursum concitarent. At Octavius viso quid ageretur, manum injecit fræno, aliique mox Romani circumsteterunt. Hinc orto certamine, percussit equisonem Octavius, et vicissim a tergo percussus ab alio cecidit: tum accurrentibus ex composito barbaris, Romani, quibus tam celeriter succurri a suis, peditibus plerisque, non poterat, superati sunt. Crassus quoque, ne quid vivus pateretur, repugnans interfectus est: incertum hostiline an Romana manu. Tum vero Romanarum copiarum reliquiæ partim de colle degressæ permiserunt se victori, partim noctu tentarunt fugam sed evaserunt omnino pauci.

58. Hæc est nobilis illa Romanorum in Mesopotamia clades, qua M. Crassus cum filio, clarissimo et præstantissimo juvene, pulcherrimisque legionibus interiit. Plurimi etiam senatores cum aliquot consularibus et prætoriis desiderati sunt. In universum cecidisse viginti millia, decem capta referuntur: quod de Romanis tantummodo copiis intelligendum arbitror, cum Appianus de centum millibus hominum, non tota decem millia redisse in SyFlor.111.11. riam narret; Florus, sparsas in Armeniam, Ciliciam, Sy

Oros.

Plut.

Appian.
Parth.

riamque reliquias, vix nuntium cladis retulisse. Magnum Plin. 11.56. inter hos Lucanorum fuisse numerum annotatum est, propter prodigium, quod anno superiore in Lucanis pluisse ferro nuntiatum erat, et cavenda superna vulnera haruspices responderant, quasi de Parthorum sagittis monuissent, quas illi solebant imbris instar spargere, non directis ictibus, sed in altum emissis, unde temere inciderent subjectis hostium agminibus.

Val. Max.

1. 6.

59. Cadaver imperatoris inter cetera corpora feris et Flor. Plut. alitibus relictum: caput cum dextera manu relatum ad regem, tum maxime epulas cum Artabaze Armenio celebrantem. Pacem enim interea pepigerant, Pacoro filio Parthi desponsa Artabazis sorore. Forte tum Jason tragœdiarum actor, Agaven recitans, corripuit Crassi caput, quassansque, carmina quæ de Pentheo fecerat Euri. Dio. Flor, pides recitavit. Post hoc deinde ludibrium, in rictum

« IndietroContinua »