Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Cicero,

oris aurum liquefactum infuderunt Parthi cum exprobratione avaritiæ, ut satiaret se tandem eo, quod infinitis modis sitisset.' Erat enim appetentissimus pecuniæ, quan- Dio. quam tantas haberet opes, ut eum pro paupere miseraretur, › Paradox. 6. qui ex suis facultatibus exercitum alere non posset. Hic Vell. 11.46. fuit opum et potentiæ tam laboriose ac nequiter comparatæ Crasso terminus: cujus etiam interitus, tanquam

remoto quem ambo respicerent, socios tyrannidis inter se Flor. IV. 2. commisit, ut et hos velox pœna comprehenderet: et tres terrarum partes, Crassus in Asia, Pompeius in Africa, Cæsar in Europa interfecti, pro imperio, quod contra fas partiti fuerant, cadaveribus, et vix sepulcris, obtinerent. Sed neque Parthis impunita perfidia et crudelitas fuit. Surenam paulo post invidia gloriæ ejus Orodes interemit: Plut. Orodes, procedente tempore, a Phraate filio est sublatus.

Delph. et Var. Clas.

Livius.

15 B

SUPPLEMENTUM

LIBRI CVII.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Gall. v.

Flor. III.

10.

Cæs.

1. DUM ad orientem hoc vulnus accipit respublica, non minore in metu legiones erant, quæ per Gallias sub Cæs. de B. imperatore C. Cæsare merebant. Quanquam enim deDio, XL. fensa nuper Ciceronis castra, defensa T. Labieni erant; non ideo terror omnis exoleverat: quin ad Cæsarem quoOros.v1.10. tidie veniebant nuntii, diversis Galliæ partibus parari arma, cogi juventutem, conjurare inter se principes, et magnos ubique motus esse.' Tasgetium a Cæsare sibi regem impositum Carnutes nuper interfecerant. Id exemplum secuti Senones, valida civitas, Cavarinum ejecerunt, et vocatus ad imperatorem senatus eorum dicto audiens non fuit. Nervii Atuaticique, sed ante omnes in Treviris Indutiomarus omni conatu instruebat bellum: et quanquam permovere Germanos nequiverat,' ut denuo Rhenum transirent, Gallorum undique venientibus ad se nuntiis, excitabatur.

2. Initium belli facere ab oppugnatione castrorum Labieni, quæ erant in Remis, constituerat: sed idem etiam finis ei tumultuandi simul et vivendi fuit. Quippe Labienus, utili consilio, quanquam munitione castrorum tutus,

1 Nequiverant edd. ante Crev.

2

metum eo usque simulavit, donec nihil metuentes Treviros, et, post convicia conjectaque suo more intra vallum tela, secure sparsimque abeuntes, immisso repente equitatu turbavit. Sed quia præceperat suis, ut nemo prius peteretur, quam intérfectus Indutiomarus esset, in hunc tota vis omnisque contentio persequentium versa, in ipso fluminis vado intercepit transiturum. Caput in castra relatum. Ea res cognita non modo repressit Treviros; sed Nerviorum etiam et Eburonum disjecit jam contractas copias, pauloque quietiorem ad tempus Galliam præstitit.

3

Plut. Cæs.
Dio. Oros.

3. Hoc Cæsar intervallo ad sarcienda detrimenta usu- Cæs. de B. rus, per M. Silanum, C. Antistium, et T. Sextium 3 lega- Gall. 1. vi. tos delectum habet: simul ad Cn. Pompeium mittit, ut quos ex Cisalpina Gallia consul is sacramento rogasset, Cæs. ad Cæsarem juberet proficisci. Ita ante exactam hyemem tres ad eum legiones venerunt: una recens conscripta; reliquas Pompeius commodabat. His copiis auctus, ut inferret potius bellum quam expectaret, per hyemem adhuc contendit in Nervios, imparatosque venire in deditionem et obsides dare cogit. Primo deinde vere Senones, deinde Carnutes, illos Eduis, hos Remis deprecatoribus, quæ solæ Cæsari per ea tempora fidæ civitates fuisse videbantur, in gratiam recepti, obsides dederunt.

4. Cæsar, hac parte curarum exoneratus, omnes deinde cogitationes ad opprimendum Ambiorigem vertit. Is post Indutiomari mortem, cum propinquis ejus, ad quos delatum a Treviris erat imperium, fœdere facto, Menapios, qui uni Gallorum ad Cæsarem de pace nunquam miserant legatos, in societatem asciverat: Germanosque cis et ultra amnem solicitare non desinebat. Igitur Cæsar Menapios primum tripartito exercitu intrat: magnisque detrimentis affectos ad pacem petendam cogit, obsides imperat: Ambiorigem et legatos ejus suis finibus recipere vetat.

5. Inter hanc expeditionem Treviri Labienum cum una legione, quæ iis locis hybernaverat, petierant. Sed edocti duas missu Cæsaris supervenire legiones alias; donec Ger

2 In edd. ante Crev. legitur metuentibus Treviris.
3 Prænomen T. deerat in edd. ante Crev.

manorum auxilia accessissent, castra intra spatium quindecim millium a Romanis castris posuerant. Horum consilio cognito, Labienus, occasionem dimicandi se inventurum sperans, cum quinque et viginti cohortibus, magnoque numero equitum, obviam egressus, non amplius mille passuum relicto spatio, consedit.

6. Inter utraque castra flumen præruptis ripis intererat. Mosellam fuisse consentaneum est. Id flumen tam propinquo hoste neque ipse erat transiturus, nec Gallos rebatur. Idcirco ut eliceret hostem, convocato consilio, palam in hunc sensum disseruit: cum propediem affuturi Germani nuntientur, se rem in tantum discrimen commissurum non esse. Parati intentique ad signum omnes essent, ut postridie prima luce proficiscantur.' Quod magna Gallorum equitum multitudo in castris Labieni erat, res cito defertur ad hostes. Sed Labienus noctu tribunis militum primique pili centurionibus consilium suum exponit: sibi in animo esse, simulatione timoris fallere hostem, ut, non expectatis Germanis transeat flumen, alieno loco congressurus.'

[ocr errors]
[ocr errors]

7. Igitur, majore, quam opus aut consuetudo esset, strepitu motis castris, cum id quoque subito nuntiatum hostibus esset, ad insequendum eos illiciunt. Spe victoriæ prædæque, et ne fugienti scilicet Romano spatium evadendi darent, flumen transgrediuntur. Id ubi ex voto atque expectatione Labieni factum: Habetis,' inquit, 'milites, quam postulastis pugnandi copiam, et ut locus pro nobis esset feliciter curatum est. Vos modo, quam soletis, operam præstare memineritis.' Sic converso agmine, cum impetus in Treviros fieret; illi, novitate rei attoniti, ne primam quidem impressionem tulerunt. Equitatus immissus ad sylvas fugientium ingentem cædem ediLiv. Epit. dit. Ita motus Trevirorum repressus, civitas a Labieno Cæs. recepta. Germani, qui auxilio veniebant, audita re, ut erat gesta, domum regressi sunt. Cum iis propinqui Indutiomari trans Rhenum abiverunt. Civitatis imperium Cingetorigi, quem ob studium erga Romanos socer Indutiomarus nuper expulerat, est traditum.

8. Victis ad hunc modum Treviris, Cæsar de Rheno

iterum transeundo deliberabat, duplici stimulatus utilitate altera, ut puniret, qui contra se auxilia Treviris miserant; altera, ne receptus apud eos Ambiorigi esset. Idcirco in finibus Trevirorum, haud multo supra quam prius erat transgressus, pontem paucis diebus effecit; nota tum militibus ratione, sed ad hodiernam segnitiem nunc prorsus incredibili. Quippe non in præliis modo, magis in opere Romani militis invicta durities erat. ter cetera pontibus struendis ita erat exercitus, ut quam- 11.et 13. libet latum et profundum amnem facillimo negotio transmittere posset. Cujus rei per illa et sequentia tempora, Lips. in Danubio, in Rheno, in Euphrate frequentia documenta Poliore. 11. dederunt.

sed Lips. de

In

9. Ratio autem jungendorum pontium hæc fuit usitata. Lato alveo naves superiore, quam ubi pons destinaretur, loco constituebantur. Signo dato primum una earum secundo flumine demissa, quantum poterat applicabatur citimæ ripæ. Deinde storea saxis repleta mergebatur fundo, anchoræ vicem firmatura deligatam valido rudente navem. Continuo materia, cujus ipsa navis copiam præbebat, tota consternebatur. Eadem ceterarum deinde navium adjungendarum erat ratio, quas et demissæ in amnem moles, et vicinis utrimque navibus innexa vincula retinebant. Cum ad alteram ripam deductus pons erat, in extrema nave turres cum machinis et catapultis, et ad egrediendum porta struebatur.

Mil. Rom. 1. v. Dial.

Suid. in Ζεύγμα.

Dial. 5.

10. Ceterum nihil ultra gloriam bis transcensi fluminis Dio. hac expeditione quæsitum est. Paucos dies moratus in Cæs. Germania Cæsar, cum Suevi se in sylvas recepisse dicerentur; inopiam,' ut ipse ait,' frumenti veritus ;' ut Dio, 'Suevos timens,' (nam et frumentum ex Gallia subvehi nullo negotio potuisset,) pontem in longitudinem pedum ducentorum rescindit, atque in extremo turrim tabulatorum quatuor constituit: præsidiumque tuendo ponti relinquit in Treviris, ut Germanis sæpius transituri speciem faceret.

11. Sed ipse capiendi Ambiorigis causa per sylvam Arduennam, quæ per quingenta millia passuum a ripis

a Quingenta millia passuum] Leucas nostrates plus 166. Crev.

« IndietroContinua »