Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios usque pertine-
bat, Minucium Basilum cum equitatu misit. Nihilque
propius factum, quam ut comprehenderetur. Effugit
tamen, misitque nuntios, qui populares monerent, ut sibi
quisque consuleret. Multi tamen hostili ferro, aut in-
commodis fugæ perierunt. Cativulcus, rex dimidiæ par-

tis Eburonum, gravis ætate, cum fugere non posset, devoto Flor.sv.12. diris Ambiorige, venenum, quod ex arboribus taxis in Cæs.

Hispania et Gallia exprimi solebat, sumsit. Cæsar Am-
biorigem frustra et cum vexatione suorum persecutus, ut
nomen Eburonum tolleret, neque tamen milites adduceret
in discrimen, quorum per ignotas sylvas subinde quidam
desiderabantur, consilium iniit suam injuriam Gallico
sanguine vindicandi. Missis igitur circum civitates nun-
tiis, Eburones, si vellent, diripiendi potestatem omnibus
facit.

12. Ea res mirifici cujusdam causa fuit et inopinati
eventus. Quippe Sicambri, Transrhenana natio, quæ nu-
per Tencteros fugientes receperat, prædam ex infortunio
Eburonum facturi, duo equitum millia, Rhenum navibus
ratibusque transiverunt. Hi, cum a captivo didicissent
profectum longius Cæsarem totius exercitus impedimenta
cum modico præsidio reliquisse Atuaticæ, quo loco ante
annum hyberna Titurii et Aurunculeii fuerant, protinus
eodem captivo duce ad castra Romanorum contenderunt.

13. Forte Q. Cicero cohortes aliquot frumentatum emiserat. Eodem tempore veniunt Germani, portaque decumana conantur irrumpere. In re subita, nihil enim tum hostile metuebatur, cum interfecti aut sparsi hostes, et cum novem victricibus legionibus in propinquo Cæsar esset, vix defendi castra potuerunt. Inter hæc reversæ cohortes, cum et ipsæ improviso incidissent in hostem, multis amissis, ægre perruperunt ad suos. Germani, spe castrorum expugnandorum amissa, cum præda quam cepe

rant impune trans Rhenum redierunt: quod illos persequi Dio. tempore anni, et cura rerum urbanarum, et cupiditate

capiendi Ambiorigis Cæsar prohibebatur. Sed ille, quan-
quam Cæsariani tanta diligentia sequebantur, ut sæpe in
conspectu fugientem, aliquando pæne in manibus habe-
rent, effugit tamen, quatuor equitibus comitatus, quibus

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Cæs.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Fam. VIIT.

4.

lortali

solis vitam suam audebat credere. Interea Cæsar, Duro-
cortori Remorum concilio Galliæ habito, de Accone Se-
nonum principe, qui defectionis auctor civitati fuerat,
supplicium sumsit : deinde distributis per hyberna legioni-
bus, per causam conventuum agendorum in Italiam pro-
fectus est, de rebus urbanis solicitus, quæ continuis certa- Dio.
minibus seditionibusque supra solitum ingravescebant.

14. Tribuni plebis, exemplo superiorum, comitiis, quo-
rum iterum tempus aderat, moram injiciebant; tribunos
militum, sicut olim, fieri oportere dictitantes, quod respub-
lica pluribus magistratibus indigeret. Sed ejus rei men-
tione, quia vix auribus admittebant homines, deposita, C.
Lucceius Hirrus tribunus plebis, consentiente collega M. Plut.Pomp.
Cælio Viniciano,' rogationem promulgarat, uti Cn. Pom- Cic. ad
peius reipublicæ constituendæ dictator diceretur.' Sed 11. 8. et 9.
invisum hoc et detestabile Romanis nomen Syllæ crude Cic. ad
litas effecerat. Igitur sic invectus est in Hirrum M.
Cato, ut parum abfuerit, ne abdicare cogeretur. Erat Dio.

Plut. tamen anxius ob potentiam Pompeii senatus, nec audebat Dio. satis quicquam ei quod appeteret denegare. Amici qui- Plut. dem ejus, ipse enim tum aberat, negabant Cn. Pompeio placere nimios honores : et per Ciceronem, petente Pom- Cic. ad

Q. Fratr. peio, Crassum Junianum, ne auctor fieret, dudum deter- u. 8. ruerant. Sed nibilominus ingenium ejus tectum, et alia cupiens, alia simulans metuebatur. Tandem ipse adventu Plut. suo composuit omnia; cum a Catone laudatus, aliud facere quam quod honestum esse intelligebat, erubesceret. Ita consularibus comitiis auxilio ejus habitis Cn. Domi- Dio. tius M. F. Calvinus, M. Valerius Messalla creati, mense demum Quintili.

15. Itaque simul inierunt, de comitiis habendis actum, non faciliore quam proximis annis fuerat negotio. Namque per candidatorum ambitum et factiones turbabantur : adeo ut, velut in magno et atroce luctu, consules lato clavo posito, senatum in equestri habitu convocarent. Salubre tum decretum factum est, ne magistratus ante quintum annum quam consules prætoresve fuissent, pro

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

4 Ita pro M. Cælio Liciniano, antea inventum,correxit Crev. ex
Cica

[ocr errors][ocr errors][merged small]

vincias sortirentur.' Sic aliquantum reprimi posse ambi

tionem putabant, si sperata potentia longum in tempus, et
Asc.in Mil. vários admissurum casus, differretur. Nam eo turpitudi-
Dio.

nis audaciæque res venerat, ut candidati tam largitioni-
bus, quam ferro certarent; et aliquando consul Cn. Do-
mitius vulneraretur.

16. Unde sic turbata sunt in Urbe omnia, ut initio se

quentis anni, neque consules, nec urbani alii magistratus Macrob. essent; et Kalendis Januariis nundinæ agerentur: quæ res Sat, 1. 13. infaustum luctuosumque casibus annum præsagire putaba

tur:* idemque Lepidi tumultu acciderat. Sed hoc tem

pore et alia evenerant, quæ stolidos et tam divinorum
Dio.

quam naturalium operum nescios territabant. Bubo vi-
sus erat : simulacrum quoddam triduo continuo sudaverat:
fax in cælo a meridie ad orientem transcurrerat: glebæ,

lapides, testæ inter pluvias frequenter ceciderant.
Liv. Epit. 17. Crebræ interea per factiones candidatorum in Urbe
Dio.

cædes edebantur: cum tamen comitia non haberentur,
Plut.
Pomp. et licet multis consulatum petentibus. Erat inter competi-
Cat.et Cæs. tores T. Annius Milo, per quem P. Clodii audaciam
Ascon.
Appian. Pompeius represserat, Ciceronemque patriæ restituerat.
Civ. 1. 1r. Idcirco Clodius, qui eundem in annum petebat præturam,
Mil. c. 9. ne ab inimico consule premeretur, P. Plautio Hypsæo,
Ascon.

et Q. Metello Scipioni contra Milonem summe studebat.

Unde tribus quotidie exercitibus forum obsidentibus, cre-
Plut. Cat. bræ inter hos pugnæ committebantur, audacia omnium

pari, causa meliore Milonis.
Ascon.

18. Atque is quamprimum comitia haberi cupiebat, et
Cic. ad bonorum confisus studiis, pro quorum partibus steterat, et
Fam. 11.6.
et ad Q.

populari favore, quem profusis largitionibus ludorumque
Fratr. 111.9. magnificentia venatus fuerat; ita quidem animose, ut tria
Ascon.

his consumeret patrimonia, præter relictas a naturali Mil. c. 35. patre Papio, et adoptivo C. Annio hæreditates, etiam Ascon.

uxoris Faustæ facultatibus abusus.b

Cic. pro

• A.U. C. 700. A. C. 52. - morata patris ejus naturalis et b Etiam uxoris Faustæ faculta- patris adoptivi patrimonia, 'Tertibus abusis] Hoc interpretamen- tium,' inquit, i videtur signifi tum est Freinshemii. Cicero e care matris. Certe non videnim tantummodo dicit Milonem mus, quomodo facultates uxoris 'tribus suis patrimoniis' delini. possint dici patrimonium mariisse plebem. Asponius, post me. ti. Cret,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

19. Sed competitores ejus trahi rem volebant : non invito Pompeio, et hoc dissimulanter agente, ut, pertur- Appian. bato rerum statu, dictatore opus haberet respublica, quem se utique futurum esse nihil dubitabat. Præterea grati- Ascon. ficari cupiebat Metello, qui filiam ei desponderat Corne-Plut.Pomp. liam, P. Crassi viduam, ejus quem Parthi nuper interfecerant. Idcirco cum A. D. XIII. Kalendas' Februarias Ascon. interregem creari moris esset, auctore Pompeio, T. Munatius Plancus intercessit, ne ad senatum referretur de patriciis convocandis, qui interregem proderent.

20. Inter eas moras Milo, moleste ferens a Pompeio Appian. se perfidiose ludi, simul quia Lanuvii, ex quo municipio “Cic. pro erat, flaminem a dictatore prodi ante certum diem oporte- Mil. 10. et bat, eo profectus est. Erat enim tum dictator Lanuvii 17. Milo. Forte per idem tempus P. Clodius Ariciæ fuerat. Igitur postridie factum, ut in Appia Via paulo ultra Bo- Ascon. villas inimicissimi homines sibi occurrerent: exitusque hic rei fuit

, ut, pugna oborta; percussus a gladiatore Milonis Clodius in tabernam proximam deportaretur. Hoc ubi Appian. rescivit Milo, subeundum æque vulnerati hominis atque Ascon, occisi judicium cogitans, ad hoc in omnem casum ex inimici morte solatium habiturus, accurrit, eruique Clodium atque jugulari jussit. Hac re patrata, statim manumisit Dio. A scon.

Cic. servos, ne præbere quæstioni cogeretur : ipse præmium Mi. 21. et bene meritis, vita domini defensa, inimico sublato, datum 22. asseverabat.

21. Sed cadaver interfecti relictum in via Sex. Tedius Ascon. senator, forte rure rediens, lecticæ suæ imposuit, Romamque deportandum curavit. Ante primam noctis horam perlatum, in atrio domus, quam paucis ante mensibus de M. Scauro sitam in Palatio emerat, uxor Fulvia constitui jussit; statimque infinita multitudo, servorum præcipue et infimæ plebis, cui generi propter amorem seditio- Appian. num carissimus ille fuerat, moerens lugensque circumstetit. Sed et integri a factionibus, quanquam odissent Clodium, Dio. humanitatis intuitu, et effusa lamentatione Fulviæ, vul- Ascon. nera invidiose ostentantis, movebantur. Et erant qui per Dio.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

5 A. D. iii. Kab edd. ante Crev.

hanc causam Milonem quoque, haud minus turbulentům Ascon,

civem, exturbari posse sperarent. Postridie cum vixdum
luceret, major eodem concursus fuit, ut noti homines, et

inter hos C. Vibienus senator, in turba eliderentur.
Dio, Ascon. 22. Sic affectam rem tribuni plebis Q. Pompeius, T.

Plancus nacti, cum et ipsi Milonem odissent, in Clodii
domum accurrerunt. Horum conspectu magis incitatur
temeritas vulgi : corripitur mortuus, et uti nudus in lecto

jacebat, ut conspici vulnera possent, defertur in forum, et
Appian. in rostris proponitur. Plancus et Pompeius in Milonem
Dio.
Ascon.

concionantur: nihil quod ad concitandam invidiam com-
miserationemque fieri potest, prætermittitur. His cum

ultra solitum imperitæ multitudinis indignatio exarsisset,
Cic. pro Sex. Clodio scriba duce, qui præcipue Clodiani furoris
Mil.c. 33. signifer semper fuerat, corpus infertur in curiam Hosti-
Dio.
Cic. pro liam, neglectisque funerum ritibus, sine imaginibus, sine
Mil. c. 13. cantu, sine exequiis, rogo ex subselliis, et tribunalibus, et
Ascon.

mensis, et codicibus librariorum congesto concrematur. Appian. Hoc igne et curia hausta est, et vicina aliquot ædificia Ascon.

privatorum. Comprehendit etiam Porciam basilicam,
Liv.
XXXIX. 44. quam censor Cato sub curia in foro struxerat.
Plut. Cat.

23. Hoc tumultu excitati patres sub vesperam ejusdem Maj. Dio.

diei in Palatio convenerunt, creatoque interrege M. Le-
pido, illi tribunisque et Pompeio, qui proconsul ad Urbem
erat, curam reipublicæ mandaverunt. Sed Clodiana mul-
titudo ad oppugnandam absentis Milonis domum cucurrit
cum facibus. Sed sagittis repulsa, fasces ex lecto Libi-

tinæ raptos ad domum Scipionis et Hypsæi, tanquam, Mil.c. 33. Milone jam amoto, certorum consulum, attulit: mox cum Ascon.

iisdem in hortos profecta Pompeii, modo consulem illum,
modo dictatorem inclamavit.

24. Eadem nocte Milo, qui profectus in voluntarium Mil, c.23. exilium putabatur, fidenti animo rediit Romam : quod Dio.Ascon. auditis quæ acciderant, majorem inimicorum quam suam

invidiam fore sperabat. Itaque non segnius quam antea

[ocr errors][ocr errors]

Cic. pro

Cic. pro

Majorem inimicorum quam hæc scriberet, spectabat profecsuam invidiam fore] Priores edi. to hæc Asconii verba: 'Milo... tiones, injuriam fore: sed parum invidia adversariorum recreatus, commode. Freinshemius, cum nocte ea redierat Romam.'

« IndietroContinua »