Immagini della pagina
PDF
ePub

Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios usque pertinebat, Minucium Basilum cum equitatu misit. Nihilque propius factum, quam ut comprehenderetur. Effugit tamen, misitque nuntios, qui populares monerent, ut sibi quisque consuleret. Multi tamen hostili ferro, aut incommodis fugæ perierunt. Cativulcus, rex dimidiæ partis Eburonum, gravis ætate, cum fugere non posset, devoto Flor. Iv.12. diris Ambiorige, venenum, quod ex arboribus taxis in Hispania et Gallia exprimi solebat, sumsit. Cæsar Ambiorigem frustra et cum vexatione suorum persecutus, ut nomen Eburonum tolleret, neque tamen milites adduceret in discrimen, quorum per ignotas sylvas subinde quidam desiderabantur, consilium iniit suam injuriam Gallico sanguine vindicandi. Missis igitur circum civitates nuntiis, Eburones, si vellent, diripiendi potestatem omnibus facit.

Cæs.

Dio.

Cæs.

12. Ea res mirifici cujusdam causa fuit et inopinati eventus. Quippe Sicambri, Transrhenana natio, quæ nuper Tencteros fugientes receperat, prædam ex infortunio Eburonum facturi, duo equitum millia, Rhenum navibus ratibusque transiverunt. Hi, cum a captivo didicissent profectum longius Cæsarem totius exercitus impedimenta cum modico præsidio reliquisse Atuaticæ, quo loco ante annum hyberna Titurii et Aurunculeii fuerant, protinus eodem captivo duce ad castra Romanorum contenderunt.

13. Forte Q. Cicero cohortes aliquot frumentatum emiserat. Eodem tempore veniunt Germani, portaque decumana conantur irrumpere. In re subita, nihil enim tum hostile metuebatur, cum interfecti aut sparsi hostes, et cum novem victricibus legionibus in propinquo Cæsar esset, vix defendi castra potuerunt. Inter hæc reversæ cohortes, cum et ipsæ improviso incidissent in hostem, multis amissis, ægre perruperunt ad suos. Germani, spe castrorum expugnandorum amissa, cum præda quam ceperant impune trans Rhenum redierunt: quod illos persequi tempore anni, et cura rerum urbanarum, et cupiditate capiendi Ambiorigis Cæsar prohibebatur. Sed ille, quanquam Cæsariani tanta diligentia sequebantur, ut sæpe in conspectu fugientem, aliquando pæne in manibus haberent, effugit tamen, quatuor equitibus comitatus, quibus

solis vitam suam audebat credere. Interea Cæsar, Duro-
cortori Remorum concilio Galliæ habito, de Accone Se-
nonum principe, qui defectionis auctor civitati fuerat,
supplicium sumsit: deinde distributis per hyberna legioni-
bus, per causam conventuum agendorum in Italiam pro-
fectus est, de rebus urbanis solicitus, quæ continuis certa- Dio.
minibus seditionibusque supra solitum ingravescebant.

Plut.Pomp.
Cic. ad

Q. Fratr.
11. 8. et 9.

Cic. ad

Fam. VIII.

4.

Erat Dio.
Plut.

14. Tribuni plebis, exemplo superiorum, comitiis, quorum iterum tempus aderat, moram injiciebant; tribunos militum, sicut olim, fieri oportere dictitantes, quod respublica pluribus magistratibus indigeret. Sed ejus rei mentione, quia vix auribus admittebant homines, deposita, C. Lucceius Hirrus tribunus plebis, consentiente collega M. Cœlio Viniciano,' rogationem promulgarat, 'uti Cn. Pompeius reipublicæ constituendæ dictator diceretur.' Sed invisum hoc et detestabile Romanis nomen Syllæ crudelitas effecerat. Igitur sic invectus est in Hirrum M. Cato, ut parum abfuerit, ne abdicare cogeretur. tamen anxius ob potentiam Pompeii senatus, nec audebat Dio. satis quicquam ei quod appeteret denegare. Amici qui- Plut. dem ejus, ipse enim tum aberat, negabant Cn. Pompeio placere nimios honores: et per Ciceronem, petente Pom- Cic. ad Q. Fratr. peio, Crassum Junianum, ne auctor fieret, dudum deterSed nihilominus ingenium ejus tectum, et alia cupiens, alia simulans metuebatur. Tandem ipse adventu Plut. suo composuit omnia; cum a Catone laudatus, aliud facere quam quod honestum esse intelligebat, erubesceret. Ita consularibus comitiis auxilio ejus habitis Cn. Domi- Dio. tíus M. F. Calvinus, M. Valerius Messalla creati, mense demum Quintili.

ruerant.

15. Itaque simul inierunt, de comitiis habendis actum, non faciliore quam proximis annis fuerat negotio. Namque per candidatorum ambitum et factiones turbabantur : adeo ut, velut in magno et atroce luctu, consules lato clavo posito, senatum in equestri habitu convocarent. Salubre tum decretum factum est, ne magistratus ante quintum annum quam consules prætoresve fuissent, pro

4 Ita pro M. Cælio Liciniano, antea inventum,orrexit Crev. ex Cic

III. 8.

vincias sortirentur.' Sic aliquantum reprimi posse ambitionem putabant, si sperata potentia longum in tempus, et Asc.in Mil. varios admissurum casus, differretur. Nam eo turpitudinis audaciæque res venerat, ut candidati tam largitionibus, quam ferro certarent; et aliquando consul Cn. Domitius vulneraretur.

Dio.

16. Unde sic turbata sunt in Urbe omnia, ut initio sequentis anni, neque consules, nec urbani alii magistratus Macrob. essent; et Kalendis Januariis nundinæ agerentur: quæ res Sat. 1. 13. infaustum luctuosumque casibus annum præsagire putabatur:* idemque Lepidi tumultu acciderat. Sed hoc tempore et alia evenerant, quæ stolidos et tam divinorum quam naturalium operum nescios territabant. Bubo visus erat : simulacrum quoddam triduo continuo sudaverat : fax in cœlo a meridie ad orientem transcurrerat: glebæ, lapides, testæ inter pluvias frequenter ceciderant.

Dio.

Liv. Epit.
Dio.
Plut.
Pomp. et
Cat.et Cæs.
Ascon.

17. Crebræ interea per factiones candidatorum in Urbe cædes edebantur: cum tamen comitia non haberentur, licet multis consulatum petentibus. Erat inter competi-. tores T. Annius Milo, per quem P. Clodii audaciam Appian. Pompeius represserat, Ciceronemque patriæ restituerat. Civ. 1. 1. Idcirco Clodius, qui eundem in annum petebat præturam, ne ab inimico consule premeretur, P. Plautio Hypṣæo, et Q. Metello Scipioni contra Milonem summe studebat. Unde tribus quotidie exercitibus forum obsidentibus, cre

I.

Cic. pro

Mil. c. 9.
Ascon.

Plut. Cat. bræ inter hos pugnæ committebantur, audacia omnium pari, causa meliore Milonis.

Ascon.
Cic. ad

Fam. 11. 6.
et ad Q.

18. Atque is quamprimum comitia haberi cupiebat, et bonorum confisus studiis, pro quorum partibus steterat, et populari favore, quem profusis largitionibus ludorumque Fratr. 111.9. magnificentia venatus fuerat; ita quidem animose, ut tria Cic. pro his consumeret patrimonia, præter relictas a naturali Mil. c. 35. patre Papio, et adoptivo C. Annio hæreditates, etiam uxoris Faustæ facultatibus abusus.

Ascon.

Ascon,

A. U. C. 700. A. C. 52.
b Etiam uxoris Faustæ faculta
tibus abusis] Hoc interpretamen-
tum est Freinshemii. Cicero e-
nim tantummodo dicit Milonem
'tribus suis patrimoniis' delini-
isse plebem. Asconius, post me.

morata patris ejus naturalis et patris adoptivi patrimonia, tertium,' inquit, videtur signifi care matris.' Certe non videmus, quomodo facultates uxoris possint dici patrimonium mariti. Crev.

19. Sed competitores ejus trahi rem volebant: non invito Pompeio, et hoc dissimulanter agente, ut, pertur- Appian. bato rerum statu, dictatore opus haberet respublica, quem

se utique futurum esse nihil dubitabat. Præterea grati- Ascon. ficari cupiebat Metello, qui filiam ei desponderat Corne- Plut.Pomp. liam, P. Crassi viduam, ejus quem Parthi nuper interfecerant. Idcirco cum A. D. XIII. Kalendas' Februarias Ascon. interregem creari moris esset, auctore Pompeio, T. Munatius Plancus intercessit, ne ad senatum referretur de patriciis convocandis, qui interregem proderent.

A scon.

20. Inter eas moras Milo, moleste ferens a Pompeio Appian. se perfidiose ludi, simul quia Lanuvii, ex quo municipio Cic. pro erat, flaminem a dictatore prodi ante certum diem oporte- Mil. 10. et bat, eo profectus est. Erat enim tum dictator Lanuvii 17. Milo. Forte per idem tempus P. Clodius Ariciæ fuerat. Igitur postridie factum, ut in Appia Via paulo ultra Bo- Ascon. villas inimicissimi homines sibi occurrerent: exitusque hic rei fuit, ut, pugna oborta, percussus a gladiatore Milonis Clodius in tabernam proximam deportaretur. Hoc ubi Appian. rescivit Milo, subeundum æque vulnerati hominis atque Ascon. occisi judicium cogitans, ad hoc in omnem casum ex inimici morte solatium habiturus, accurrit, eruique Clodium atque jugulari jussit. Hac re patrata, statim manumisit Dio. Ascon. servos, ne præbere quæstioni cogeretur: ipse præmium Mil. 21. et bene meritis, vita domini defensa, inimico sublato, datum 22. asseverabat.

Dio.

Cic. pro

21. Sed cadaver interfecti relictum in via Sex. Tedius Ascon. senator, forte rure rediens, lecticæ suæ imposuit, Romamque deportandum curavit. Ante primam noctis horam perlatum, in atrio domus, quam paucis ante mensibus de M. Scauro sitam in Palatio emerat, uxor Fulvia constitui jussit; statimque infinita multitudo, servorum præcipue et infimæ plebis, cui generi propter amorem seditio- Appian. num carissimus ille fuerat, morens lugensque circumstetit. Sed et integri a factionibus, quanquam odissent Clodium, Dio. humanitatis intuitu, et effusa lamentatione Fulviæ, vul- Ascon. nera invidiose ostentantis, movebantur. Et erant qui per Dio.

5 A. D. III. Kal. edd. ante Crev.

Ascon.

Dio. Ascon.

Appian.
Dio.
Ascon.

hanc causam Milonem quoque, haud minus turbulentum civem, exturbari posse sperarent. Postridie cum vixdum luceret, major eodem concursus fuit, ut noti homines, et inter hos C. Vibienus senator, in turba eliderentur.

22. Sic affectam rem tribuni plebis Q. Pompeius, T. Plancus nacti, cum et ipsi Milonem odissent, in Clodii domum accurrerunt. Horum conspectu magis incitatur temeritas vulgi: corripitur mortuus, et uti nudus in lecto jacebat, ut conspici vulnera possent, defertur in forum, et in rostris proponitur. Plancus et Pompeius in Milonem concionantur: nihil quod ad concitandam invidiam commiserationemque fieri potest, prætermittitur. His cum ultra solitum imperitæ multitudinis indignatio exarsisset, Cic. pro Sex. Clodio scriba duce, qui præcipue Clodiani furoris Mil. c. 33. signifer semper fuerat, corpus infertur in curiam HostiCic. pro liam, neglectisque funerum ritibus, sine imaginibus, sine Mil. c. 13. cantu, sine exequiis, rogo ex subselliis, et tribunalibus, et mensis, et codicibus librariorum congesto concrematur. Appian. Hoc igne et curia hausta est, et vicina aliquot ædificia Ascon. privatorum. Comprehendit etiam Porciam basilicam, XXXIX. 44. quam censor Cato sub curia in foro struxerat.

Dio.

Ascon.

Liv.

Plut. Cat.

Maj. Dio.

23. Hoc tumultu excitati patres sub vesperam ejusdem diei in Palatio convenerunt, creatoque interrege M. Lepido, illi tribunisque et Pompeio, qui proconsul ad Urbem erat, curam reipublicæ mandaverunt. Sed Clodiana multitudo ad oppugnandam absentis Milonis domum cucurrit cum facibus. Sed sagittis repulsa, fasces ex lecto Libitinæ raptos ad domum Scipionis et Hypsæi, tanquam, Mil. c. 33. Milone jam amoto, certorum consulum, attulit: mox cum iisdem in hortos profecta Pompeii, modo consulem illum, modo dictatorem inclamavit.

Cic. pro

Ascon.

Cic. pro Mil. c. 23. Appian.

24. Eadem nocte Milo, qui profectus in voluntarium exilium putabatur, fidenti animo rediit Romam : quod Dio.Ascon. auditis quæ acciderant, majorem inimicorum quam suam invidiam fore sperabat. Itaque non segnius quam antea

c Majorem inimicorum quam suam invidiam fore] Priores editiones, injuriam fore: sed parum commode. Freinshemius, cum

hæc scriberet, spectabat profecto hæc Asconii verba: 'Milo... invidia adversariorum recreatus, nocte ea redierat Romam.'

« IndietroContinua »