Immagini della pagina
PDF
ePub

pro Mil.

consulatum petens, propitiandæ multitudinis causa tributim singula millia assium populo dedit. Igitur Scipio- Ascon. in nis et Hypsæi factio, ut recenti adhuc Milonis invidia c. 5. Orat. uterentur, a M. Æmilio Lepido, qui erat interrex proditus, haberi comitia postulabat. Id cum facturum se Lepidus negaret, (nec enim moris erat, per primum interregem haberi comitia) domus ejus per omnes interregni dies (fuerunt autem ex more quinque,) a multitudine obsessa et oppugnata est, janua vi expugnata, dejectæ majorum imagines, et uxoris Corneliæ, cujus castitas pro exemplo habita est, lectulus fractus. Actum erat de Lepido, si tantum ab unis partibus oppugnaretur. Supervenit Milonis manus, et ipsa haberi comitia postulans. Ita licet eandem rem omnes flagitarent, tamen omissa est, conversis ab interregis oppugnatione ad consueta certamina inimicis factionibus.

præferebat,

25. Ceterum, simul atque redisse Milonem innotuit, Appian. eoncionem ei M. Cœlius tribunus plebis dedit. Sed, iram simulans, nolle se concedere dilationem reo quin apud populum statim diceret causam. Porro ipse Asc. in Mil. Cic. pro favens Miloni, sic egerat cum populo, ut insidias ei factas Mil. c. 33. a Clodio diceret. Cum silentio auditus esset, incepit Appian. Milo dicere; forte, aut dolo Clodii commissam esse pugnam, se nescio: ejusque rei evidens argumentum esse, quod impedimenta et uxorem in comitatu habuisset, res minime commodas pugnaturo.' Deflexit deinde ad vituperationem Clodii: facinorosum et perditum hominem, suique similium signiferum, caput, et facem fuisse.'

26. Cum adhuc loqueretur, contrariæ factionis tribuni cum sua multitudine irruperunt in forum. Jam gladii Cic. micabant, cædesque fiebant, cum Milo et Cœlius servili Appian. habitu evaserunt: aliorum magna strages edita, multique ignoti pro Milonianis, libidine magis quam ira occisi. Nam infima plebs et servorum magna multitudo arma corripuerant: et, per causam quærendorum Milonis ami

• Singula millia assium] Uncias argenti7. grossos 6. grana 36. Crev.

e Libidine magis quam ira] Prima editio post ira addit facturis:

quam vocem, ut inutilem et mo-
lestam et sensu carentem, era-
sit Clericus. Fortasse Frein-
shemius voluerat ira factionis.
Crev.

Dio.
Cæs. de
B. Gall.
1. VII.
Cic. pro
Mil. c. 23.
Ascon.
Dio.

Ascon.

Dio.

Sueton.

corum, effractis domuum et insularum foribus, prædas agebant.

[ocr errors]
[ocr errors]

27. Per multos inde dies continuato tumultu, cum ignibus, saxis, ferro dimicaretur; senatus vestem mutavit, omnes Italiæ juniores conjurare, Pompeiumque delectus ex iis habere' jussit: iterato decreto, videret ne quid respublica detrimenti pateretur.' Atque is cum, summa celeritate comparato præsidio, ad Urbem venisset, extra pomarium ad theatrum Pompeii senatus est habitus in porticu, ut interesse Pompeius posset; factumque senatusconsultum, ut ossa P. Clodii legerentur: curiam Faustus Sylla instauraret, eaque deinceps Cornelia de nomine Syllæ vocaretur;' quia prius etiam pater Fausti eandem refecerat.

28. Inter has turbas, cum alii ex aliis interreges fierent, neque tamen comitia haberentur; misit ad Pompeium Milo, desistere se petitione, si ita ei videretur.' Nam ob affinitatem Q. Metello summe studebat Pompeius; neque minus Hypsæo, quod quæstor suus fuisset. Responsum a Pompeio dicunt, nemini se neque petendi, neque desistendi auctorem esse: neque populi Romani potestatem, aut consilium, aut sententiam interpellaturum.' Idem deinde C. Lucilium familiarem Ciceronis, atque ideo Milonis amicum, rogasse dicebatur, ne se hac de re consulendo invidia oneraret.'

[ocr errors]
[ocr errors]

29. Crebrescebat interea rumor, dictatorem creandum Pompeium esse, nec aliter sedari mala civitatis posse.' Aliis Cæsarem fieri consulem placebat, cujus sub idem tempus maxima erat fama, propter amplissimas res gestas Cæs. c. 24. sæpius et plurium dierum, quam cuiquam unquam, supAppian. plicationibus decretis. Neutrum eorum senatui gratum Plut. erat. Igitur, ne aut Pompeius dictator, aut Cæsar itePomp. et' Cæs.et Cat, rum consul habendus esset, M. Bibulus, qui primo loco rogatus erat sententiam, Cn. Pompeium, licet absentem, consulem faciendum esse' censuit, sine collega. Sic

Dio,

[ocr errors]

C. Lucilium] Sic legitur hoc nomen apud Asconium. Frein shemius mutaverat, et dederat Cn. Lucullum; haud satis firmo

[ocr errors]

argumento nixus, quod in Ep. ad Att. xv. 1. Cicero mentionem facit Cn. Luculli familiaris sui. Crev.

enim aut evasuram ex his malis rempublicam; aut, si dominus tolerandus sit, optimo servituros.' Ea sententia cum et re et ob auctorem nova videretur, quod Pompeii dignitati adversatus antea semper Bibulus fuerat, Cato exsurrexit, omnium opinione repugnaturus, quod et antea Pompeium comitiis præficiendum jubentibus, non legibus in Pompeio, sed Pompeio in legibus præsidium esse oportere,' responderat. Sed ille, Hanc,' inquit,sententiam non eram dicturus prior: sed dictam ab alio sequor, et approbo. Quemlibet in Urbe magistratum, quam nullum esse præstat; et Pompeium quolibet alio rectius. usurum hac potestate confido.'

[ocr errors]

Vell. 11.47.

30. His auctoribus reliqui patres haud gravatim annuerunt: salubriter temperasse visi, ut præsentibus coër- Appian. cendis turbis Pompeius imperium solus haberet, tanquam dictator; rationi tamen reddendæ tanquam consul esset obnoxius. Simul futurum rebantur, ut a Cæsare et po- Dio. pulo Pompeium abstraherent, senatui se daturum, a quo tot ornatus novis honoribus esset. Neque tribuni plebis repugnabant, ipso sic volente Cæsare. Nam eum tribuni Sueton. collegam Pompeio destinarant. Cæsar ad populum ferri Cæs. c. 26. malebat, ut in secundo petendo consulatu ratio absentis haberetur.' Igitur senatusconsulto in sententiam Bibuli Ascon. Plut. facto, per interregem Ser. Sulpicium Cn. Pompeius tertium consul creatus est solus, A. D. v. Kalendas Mar- Liv. Epit. Val. Max. tias mense intercalari, hac adjecta conditione, siquidem VIII. 15. collegam desideraret, ut suo arbitratu, dum ne intra bi- Ascon. mestre, allegeret.' Pompeius statim inito magistratu, Ca- Plut. toni egit gratias, consiliumque ejus expetivit. Ille non Pomp. et defuturum se petenti privatim' respondit consilio suo; publice etiam non petenti.'

sumta est.

[ocr errors]

Plut.Pomp.

Cat.

Cic. Phil. 1. 7. Ascon.

31. Sed erat ad componendum reipublicæ statum novis Vell. legibus opus. Igitur in his omnis consulatus ejus vis conPost diem tertium magistratus initi, cum de legibus ad senatum consul retulisset, duas esse promul- Cic. pro gandas' senatus censuit, alteram de vi, qua nominatim Mil. c. 5. cædes Clodii, et incendium curiæ, et M. Lepidi interregis oppugnata domus continebatur: alteram de ambitu.'

[ocr errors]

Ascon.

32. De utroque non semel et antea latum erat: sed his Dio et

Ascon.

Auct. de

legibus pœna gravior constituebatur, cum severiore judicii forma. Nam et judices accuratius legebantur, et finiebatur patronorum numerus, ne judices horum multitudine perturbarentur; et prius testes audiri per triduum,6 deinde uno eodemque die et ab accusatore, et ab reo perCaus. Corr. Eloq. c. 38. orari oportebat, ita ut duæ horæ accusatori, tres reo Cic. Bruto, darentur. Laudationes etiam et preces aliorum pro reo, quibus rebus multi erepti nocentes fuerant, tollebantur. Quæsitores utraque lege ex iis qui consules fuissent, suffragio populi creari oportebat. Et, quo pluribus atque acrioribus vinculis ambitus constringeretur, dabatur accusatio iis etiam qui damnati eodem crimine fuissent; præmio veniæ proposito, si quis horum duos similis inferiorisve culpæ, aut majoris unum reum peregisset.

c. 94. et de

Fin. IV. I.

Plut. Pomp. et Cat. Dio.

Ascon.

Appian. et Dio.

Appian.
Plut. Cat.

Appian.

Ascon.

[ocr errors]

33. Voluerat et præteritis delictis graviores pœnas constituere Pompeius; sed id neque juri publico, neque commodo satis congruere Cato putabat. Nam et puniri quem ca lege, contra quam non deliquisset, absurdum; et definire tempus unde incipere debeat hæc animadversio, difficile, nec exemtum a sermonibus fore.' Pompeius tamen, ut nec ipse refugere quod in alios pararet, videretur, qui a primo suo consulatu honoris adipiscendi causa largitiones fecissent, comprehendi volebat: ulteriora non audiri. Sed eo temporis complexu Cæsaris etiam consulatus continebatur. Igitur amicis ejus querentibus, moleste tulit allegari Cæsarem, cujus sicut extra suspicionem esse rationes, ita extra periculum' dicebat. Contraxit tamen tempus, et secundum consulatum suum finem impunitatis et quæstionum constituit, non aliter se mederi reipublicæ posse præfatus.

[ocr errors]

h

34. His intercedere studiosissimus Milonis M. Cœlius parabat, privilegia, non leges' appellando. Sed et præcipitari judicia malo exemplo dictitabat: donec Pom

6 In edd. ante Crev. additur domi.

7 Quastores edd. ante Crev.

& Utraque lege] Immo sola lex de vi id jubebat. Vid. Asconi. um. Crev.

h Contraxit....tempus] Hoc non Appianus, sed Appiani interpres habet. Crev.

[ocr errors]

peius iratior, si coactus esset, armis se rempublicam defensurum' dixit. Erat enim implacabili iu Milonem Vell. odio, quod ab eo sibi parari insidias existimabat. Idcir- Ascon. co plerumque non domi suæ, sed in hortis superioribus manebat, magna circum excubante militum manu. Multa enim ad eum deferebantur, et in Capitolio P. Cornificius Cic. pro frequentissimo senatu exclamavit, ferrum Milonem habere sub tunica ad femur alligatum.' Sed ea quidem falsa criminatio fuit: refellitque statim nudato femore Milo, succlamante Cicerone, talia esse et reliqua crimina, quæ in Milonem jacerentur.'

Mil. c. 24.

35. Defendebat enim Milonem summa fide et constan- Ascon. tia M. Cicero, neque Pompeii offensionem reformidans, neque tribunorum plebis convicia et minas: quanquam Q. Pompeius, T. Munatius Plancus invidiam ei concionibus omnibus facerent, et infensum Miloni populum in patroni ejus odium facile concitarent: præsertim cum etiam C. Sallustius Crispus collegarum furori accessisset, inimicus Miloni, a quo deprehensus in adulterio Faustæ, Porph. in lorisque cæsus, neque dimissus, nisi data pecunia, fuerat. 2. Varro Sed ex his Plancus, ceteris, ut suspicio erat, in gratiam apud Gell. cum Milone ac Cicerone reversis, infestissime perstitit, diem Ciceroni dicturum præ se ferens.

36. Perlata interim lege sua, statim quæsitorum creandorum causa comitia Pompeius habuit. Creati sunt Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Manlius Torquatus,' ut legibus Pompeiis, de vi Domitius, Torquatus de ambitu cognoscerent. Judices deinde sunt propositi, tanta Pompeii cura, ut constaret nunquam neque sanctiores viros, neque clariores propositos esse.

37. Tum a duobus Appiis adolescentibus, Caii filiis, qui Clodii fuerat frater, de vi postulatus est Milo; et a Domitio A. D. pridie Nonas Apriles adesse jussus. Sed eadem ei dies ab A. Manlio prædicta erat, apud quem de

8 A. D. Nonas edd. ante Crev. et mox a T. Manlio pro ab A. Manlio.

i A. Manlius Torquatus] Is videtur tum fuisse prætor, non quæsitor extra ordinem creatus

lege Pompeia. Ita censet Pig-
hius, sive Schottus. Crev.

Hor. Sat. 1.

XVII. 18.
Ascon.

« IndietroContinua »