Immagini della pagina
PDF
ePub

C

VII. 8. et

[ocr errors]

III. 6. et

Dasna

ambitu postulabatur. Igitur ipse venit ad tribunal Do-
mitii; a Torquato per M. Marcellum obtinuit, ne prius
causam de ambitu diceret, quam esset de vi judicatum.

38. Judicio constituto, cum prima die productum testem
C. Cassinium Scholam, qui se cum Clodio fuisse, cum is oc-
cisus esset, dicebat, M. Marcellus 9 interrogaret; tantum
Clodiana multitudo excitavit tumultum, ut ultima timens
Marcellus, in tribunal a Domitio reciperetur. Igitur M.
Marcellus, et ipse Milo præsidium abs Domitio, Domitius
a Pompeio postularunt. Ille, cum, ad ærarium sedens,
eodem clamore fuisset perturbatus, promisit Domitio, se
postridie cum præsidio affuturum. Ita proximo biduo

quietius auditi testes. Ultimæ testimonium dixerunt, Val. Max. Sempronia Tuditani, amentis illius filia, socrus P. Clodii,

et uxor Fulvia : coronamque fletu muliebri magnopere Cic, Phil.

commoverunt. Igitur, dimisso circa horam decimam juAcad. Quæst. IV.

dicio, T. Munatius populum adhortatus est, ut frequens 28. Ascon, adesset, et elabi Milonem non pateretur, judiciumque et

dolorem suum ostenderet.'

39. Postero die sortitione facta judicum unius et octoginta,“o iisque protinus sessum euntibus, Appius major, et

M. Antonius, qui mox viduam duxit, et P. Valerius
Cic. Phil. Nepos accusationem horis duabus ex lege peregerunt.
Ascon.

His unus erat responsurus Cicero, tribus omnino horis
Plut. Cic. ad dicendum datis. Igitur ille, et brevitate temporis
Dio.
Cic. pro circumscriptus, et aspectu territus armatorum, quos circa
Mil. c. 1. forum Pompeius disposuerat, non eadem, qua solitus
Ascon.

erat, constantia et facundia causam oravit. Nam quæ
inscripta pro Milone legitur Ciceronis oratio, postea scripta
est : puto, ostendere cupiente oratore, non sua culpa, sed
ob novam judiciorum faciem, variosque terrores, deterius
defensum reum fuisse.

40. Nam, clausis tota Urbe tabernis, immensa vis po-
puli accurrerat: et dicere incipientem horribili clamore
Clodiani terruerunt, ne militum quidem circumstantium

metu cohibiti. Ergo, Pompeii jussu gladiis eductis, quosDio.

dam, nec ut sauciarent, sed lato ferro percusserunt:

[ocr errors][ocr errors]

11. 5.

[ocr errors]

Plut.

9 Ex Ascon. edidit Crev. pro antea inventum M. Cælius tribunus.
10 Ita Crev. ex Ascon, Septuaginta in edd. priorr. legitur.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

deinde, cum eo facto magis etiam incensa vulgi petu-
lantia, velut in re ludicra, convicia pro verberibus rege-
reret, vulnerati complures a militibus, quidam etiam in-
terfecti sunt. Hic metus tranquillum de cetero judicium Ascon.
præstitit. Causa utrimque dicta, cum accusator et reus
ex numero judicum quinos senatores, totidem equites, et
tribunos ærarios rejecissent, unus et quinquaginta sen-
tentiam tulerunt: absolverunt tredecim; ceterorum om-
nium suffragiis damnatus est. Quicquid de vulnerato
Clodio fuisset, occisum jussu Milonis constabat: ejusque
notam audaciam reprimendum videbatur : præsertim cum Cic. pro
in ipso etiam judicio non remitteret spiritus, tonsus niti- Mil

. c. 34.
dusque, sicco vultu, constanti voce susque deque peri- Asc. Vell.
culum suum habere visus. Ferunt tamen Catonis palam
lata sententia eum esse absolutum, idque si fuisset ali-
quanto maturius factum, non fuisse defuturos putant, qui
exemplum sequerentur.

41. Damnatum autem opera maxime" Ap. Claudii Ascon. pronuntiatum est: a quo et lege ambitus apud Torquatum postero die postulatus, damnatus est absens. Ceteris etiam judiciis, pluribus enim factus reus fuerat, tristem abstulisse sententiam reperio : de sodalitiis, apud M. Favonium ; de vi, apud L. Fabium.

42. Igitur intra paucissimos dies Massiliam exilii causa
profectus est. Ubi, cum orationem Ciceronis, quæ postea Dio.
conscripta est, missam ad se legeret, dixisse dicitur;

Bene, quod ita non sum defensus in judicio : nunc enim
tantos mullos Massiliæ non ederem.'

Bona damnati Ascon. propter æris alieni magnitudinem semuncia venierunt. Plin.

XXXVI. 15. Sestertium enim debuisse dicitur septingenties, quod ad summam accedit nostratis pecuniæ vicies centena thalerorum imperialium millia : adeo novum non est, ut plures summæ fortunæ speciem alienis, quam suis facultatibus sustineant.

43. Post Milonem M. Saufeius M. F. postulatus est, Ascon.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Septingenties] Marcas argentinostrates 273437. uncias 4.
Crev.
Delph. et Var. Clas.

Livius.

15 C

qui dux expugnandæ apud Bovillas tabernæ, occiden-
dique Clodii fuerat. Ille tamen, licet pejor ejus causa
quam Milonis esset, bis adductus in judicium, semel lege
Pompeia, iterum Plautia de vi, quam tum quæstionem
M. Considius exercebat, absolutus est. Damnatione
Milonis satisfactum erat publicæ indignationi, locusque
iterum apertus inveterato hominum in Clodianam impro-
bitatem odio." Igitur et Sex. Clodius, qui auctor in-
ferendi in curiam cadaveris fuerat, magno consensu dam-
natus est. Alii præterea multi causis diversis eandem

sortem subierunt: ex quibus maxima pars Clodianorum
Dio, fuit, propter incendium curiæ. Quo crimine Plancus etiam
Val

. Max. Rufusque, simul potestate abierunt, condemnati sunt.
IV. 2. 7.

Cic, ad Rufum alius Rufus damnavit, M. Cælius orator : Plan-
Fam.vii. 2.

cum nobilior adhuc orator, M, Cicero, iratus ab eo se
oppugnari, quem defenderat.

44. Sed id quidem judicium omnino singularis exempli
Tac. 1.1. fuit. Quippe Pompeius, legum, quas ipse tulerat, sub-
Ann. 28.
Dio. versor, ut eriperet reum, incredibili contentione incu-

Plut. buerat. Sed accusatoris diligentia, et constantia judicum,
Pomp. et
Cat.

superior potentissimi viri studiis fuit. Jam primum M.
Cato, cum missa a Cn. Pompeio laudatio legeretur, ob-
turatis auribus, recitari prohibuit; indignans legem tam
recentem, et ab ipso auctore violari. Et quanquam re-

jectus a reo, præjudicio lædebat: quod virum justissimum
Dio. nemo rejecturus, nisi nocens, videbatur. Præterea quia

jam damnata in Q." Rufo eadem causa fuerat; judices,
ne servi esse Pompeii dicerentur, contra tantas opes ejus,

a quo ipsi lecti erant, reum condemnarunt.
Plut.Pomp. 45. In ambitus quoque judiciis notata Pompeii ini.

Dio. quitas et inconstantia fuit. Duo competitores Milonis
Appian.

qui fuerant, Q. Metellus Scipio, P. Hypsæus, postula-
Plut. bantur. Hypsæus egressum balneo Pompeium, pro-

stratus ad pedes, cum rogasset; reliquit jacentem, hoc
tantum responso :

• Nihil eum aliud agere, quam ut con-
vivium suum moraretur.' Sic ille quidem damnatus est.
Plut, et
Appian.
At pro socero suo Scipione venire in forum, et coram

12 Animo edd. ante Crev.
13 C. pro Q. legebatur ante Crev.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

rogare judices non erubuit, veste quoque mutata : quod
et nonnulli judicum imitati sunt. Id ubi Memmius vidit,
(is spe secundum legem Pompeiam recuperandi quæ dam-
natus ipse nuper amiserat, Scipionem accusabat) reipub-
licæ statum invidiose miseratus, accusatione destitit. Erat
ea res cum per se parum probabilis ; tum etiam, inter
tot illustrium virorum ruinas, magis eminebat impunitas
unius. Multi enim et alii per idem tempus damnationem Dio.
passi erant, et inter hos M. Scaurus. Pro Scauro cum

Appian.
populus deprecaretur, per præconem Pompeius edixit,
judicum sententiam expectari oportere.' Deinde, cum
sic quoque accusatoribus molesta multitudo esset, Pom-
peiani milites immissi, audacissimo quoque interfecto, ut
damnari tuto reus posset effecerunt.

46. Cum inter hæc anni pars magna præterlapsa esset, Pompeius socerum suum Scipionem mense Sextili colle- Plut.Pomp. gam in reliquum tempus consulatus assumsit. Is Scipio Appian.

Dio. Corneliæ gentis erat, P. Nasicæ filius : sed adoptione Q. Pü transierat in Metellorum domum. Eoque interdum quolibet istorum nominum, et, quoties plura exprimerentur, Q. Cæcilius Q. F. Metellus Pius Scipio vo- Cic. ad cabatur.

Fam.vin.8. 47. Cum hæc ita essent a Pompeio gesta, ut, exceptis Plut. quæ retulimus, virtute illius res urbanas vel inimicorum Cæs. de B.

Gall. v11.6. testimonio commodiorem in statum pervenisse constaret, Plut.et Dio. prorogatæ sunt ei in aliud quinquennium provinciæ; et stipendii ducenties quadragies' in singulos annos attributum. Nec puduit eum accipere, cum sub idem tempus er senatusconsulto de provinciis legem ferret, non ante quintum a gesto magistratu annum cuiquam decernendis.

48. Scripserat et de comitiis legem, ne cujus absentis ratio in petendo magistratu haberetur:' sed cum ea res amicos Cæsaris mirifice offenderet, addidit, * præter- Sueton. quam si quis nominatim exceptus esset.' Igitur, ut fit Cæs. 28.

Dio. corrupta republica, legibus invalidi tantum coërcebantur; potentium cupiditates nullis astrictæ vinculis erant. Et

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ducenties quadragies) Marcæ argenti postrates 93750. Crev.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Pompeius, quæ optabat, sumebat ; neque 14 Cæsar deerat

sibi, quominus opum suarum securitati prospiceret. Appian. 49. Qui nuper erant Pompeii legibus damnati, cum

exulare cogerentur, ad Cæsarem confugerant; ipsumque
Sueton. peti iisdem illis casibus inculcabant. Cæsar, uti solebat,
Cæs. c. 27. illorum voluntate magnis congiariis auctorata, de Pom-
Appian. peio quidem honorifice loquebatur : ceterum per amicos
Plut, cum tribunis plebis agebat, ut absenti sibi petere consu-

latum liceret.' In ea tota causa talem se Pompeius ge-
rebat, ut simulare magis amicitiam cum Cæsare, quam
præstare videretur. Nam in senatu, cum M. Cato, perpe-
tuus legum defensor, venire Cæsarem ad comitia juberet;
restitit aliquando Pompeius, amicisque Cæsaris, eximia

viri merita respici orantibus, assensit. Sed, acrius instante Liv. Epit. Catone, tanquam argumentis victus, conticuit. Obtinuit

Sueton.
Cæs. c. 28. tamen Cæsar quod petierat, inter ceteros Cicerone adju-
Appian.

vante, qui M. Cælium ei adjunxit, tribunum plebis, etiam
Cic, ad
Att. vii. 1. a Pompeio rogatus. Igitur ea de re ad populum a de-
3. cem tribunis plebis concorditer latum est.
Dio. 50. Cum ita crebritate judiciorum et novis legibus om-

nia streperent, Q. Scipio consul censoriam potestatem,
abrogata Clodia lege, restituit, haud magna utilitate ci-
vitatis. Quia enim proximis annis, sublata animadver-
sione censoria, multi et in senatorio et in equestri ordine
maculosi homines manserant, quos simul aggredi periculo-
sum, relinquere turpe erat futurum ; quanto quisque pru-
dentior vir erat, tanto magis a petitione honoris ejus ab-

horrebat. Sed et auctor restituendæ censuræ talis erat, Val. Max. ut vix existere posset alius nota dignior. Sub idem enim Ix, 1.

tempus ad Gemellum tribunitium viatorem in convivium
venit, a quo et tribuni quidam (haud dubie illi quos Sci-
pioni favisse supra ostendimus) invitati fuerant. In eo
convivio Gemellus Scipioni et tribunis duas illustres ma-
tronas a patribus et viris abductas, itemque nobilem pue-

rum Cn. Saturninum, nefarie prostituit. Cæs. de B,

51. Interea Cæsar, cum et motus urbanos satis ex sen. Gall, yur.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »