Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

II. 1.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tentia sua compositos accepisset, et crebris suorum nuntiis
excitaretur, in Transalpinam Galliam ex Italia profectus
est. Galli Cæsarem civilibus discordiis distineri putan- Dio, XL.
tes, propemodum universi rebellaverant, Carnutibus Ar-Oros. vi.ui.
vernisque auctoribus. Genabi (nunc Aurelianum appel- Flor.111.10.

Liv. Epit.
lant) Romani negotiatores a Carnutibus interfecti sunt. Cæs.
Arvernos, deinde horum ope Senones, Parisios, Pictones, Cellar.
aliosque complures populos Vercingentorix commovit. Geogr. Ant.
His deinde continuo Biturigas adjunxit, cum parte exer- Cæs.
citus in fines illorum profectus. Nam a Romanis defendi
nequiverant: et ab Æduis, qui cum exercitu eo venerant,
metu an perfidia incertum, omissa res, reductæque domum
copiæ fuerant. Etiam Lucterius Cadurcus, a Vercingen-
torige missus in Ruthenos, eam civitatem, prætereaque
Nitiobriges et Gabalos conciliaverat, et erumpere

in

provinciam Romanam cogitabat.

52. Idcirco Cæsar nihil antiquius habuit, quam ut Narbonem, Tolosamque, et reliquas circa urbes confirmaret, præsidiisque opportune dispositis hostem summoveret. Id ubi feliciter et cito effectum est, Cebenna monte transito, in fines Arvernorum pervenit; majore terrore hostium, quanto improvisior adventus fuerat. Quippe durissimum erat anni tempus, quo tantis tegi nivibus Cebenna solet, ut vix expeditis et singulis eo tempore anni sit superabilis.

53. Quod tamen nondum satis ad bellum virium habebat, biduo moratus, quo Vercingentorigem ex Biturigibus attraheret, summa celeritate Viennam, deinde per fines Æduorum in Lingones contendit. Inde ad reliquas legiones misit, atque ita ex distantibus hybernis contracto exercitu, Vellaunodunum movit; iter aperturus in Boiorum fines, quorum oppidum Vercingentorix oppugnabat. Vellaunoduno Senonum intra triduum recepto, Genabum exercitus ducitur.

54. Genabenses, quod diutius ad Vellaunodunum pugnatum iri putaverant, imparati ad resistendum, noctu trans Ligerim tentarunt fugam : sed Cæsar duas legiones, quas paratas in hunc usum tenuerat, incensis portis, intromit

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

tit:15 oppidoque occupato, paucis elapsis, ceteros omnes redegit in potestatem, quod angustiæ pontis et itinerum fugam morabantur. Oppido propter crimen occisorum civium Romanorum incenso, præda militibus concessa, Ligerim Cæsar transducit exercitum, in Biturigum fines.

55. Noviodunum in ea via situm erat. Quod oppidum cum dederetur, jamque pars obsidum esset tradita, Vercingentorix affuit; qui, Cæsaris audito adventu, Boios oppugnare omiserat. Hujus procul viso equitatu, Bituriges Novioduni incolæ denuo clauserunt portas. Interea Cæsar, equestri prælio commisso, postquam suos urgeri videt, Germanos equites circiter quadringentos, quos habere semper circum se consueverat, impetum facere jubet. Ab his Galli funduntur fuganturque. Oppidani, eventu pugnæ conspecto, auctores recipiendorum armorum vinctos adduxerunt ad Cæsarem, seque ei dediderunt. Inde , Cæsar Avaricum movit, tum quoque Biturigum caput, quorum de nomine postea Bourges appellatum est.

56. At Vercingentorix, convocato suorum consilio, ' non esse aliam spem victoriæ’ docet, nisi ut inopia pabuli frumentique Cæsar maceretur. Id autem obtineri nullo pacto posse, donec stent tot oppida, quæ nec defendi omnino queant, et sint quasi totidem Romanorum horrea, unde, ut quodlibet eorum ceperint, in multos dies alimenta sumant.' Ita persuasum est Gallis, ut non modo vicos et agrestia ædificia, sed etiam oppida sua ultro incenderent: quorum uno die tantummodo in Biturigum civitate amplius viginti deleta sunt. Avaricum tamen ne cremaretur, Biturigum precibus datum est, dissentiente primo, deinde concedente Vercingentorige: majore tamen præsidio delectorum muniri placuit.

57. Interim Gallicus equitatus, incensis ædificiis, Romanos inopia rerum necessariarum premere satagebat, et frumentatum pabulatumve euntibus insidiabatur. Sed Cæsar, tametsi his incommodis non leviter fatigabatur, strenue oppugnationem urgebat. Ceterum a magno ho

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

15 Desideratur in edd. priorr. Td intromittit, quod ex Cæs. add. Crev,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

minum numero, situ atque opere munitum oppidum haud
ægre defendebatur. Donec immenso labore militum die-
bus quinque et viginti agger factus est, pedes trecentos
triginta in latitudinem patens, erectus in altitudinem pe-
dun octoginta. Sed et hunc suffossum cuniculo succen-
derunt Galli; et eruptione facta, cum Romanis, a tertia
vigilia usque ad redditam lucem, conseruerunt manus.

58. Neque prætermiserim, quod a se visum Cæsar me-
moriæ tradendum putavit. Ut maximam Romanorum
turrim incenderent Galli, per manus sevi ac picis trade-
bant glebas, quas acceptas qui proxime ardentem jam ig-
nem stabat, ad augendum incendium injiceret. Sed hic
scorpione a turri ictus concidit. Ergo jacentem tran-
scendit alius, ut idem munus perficeret. Hunc etiam telo
dejectum excepit tertius, et tertium quartus : neque va-
cuus ille relictus est locus, priusquam omni ex parte finis
pugnandi fieret.

59. Cum a Romanis defensa opera essent, propugnatores consilio Vercingentorigis relinquere locum voluerunt. Sed fæminarum conclamatione atque etiam vocibus prodita Romanis fuga est: ut qui misericordia suorum non potuerant, saltem suo periculo absterrerentur. At ea res omnibus exitio fuit. Sequenti enim die, cum exorta pluvia Romanos ab oppugnatione in castra reverti coëgisset, Gallique velut defuncti periculo domos abirent, Cæsar dispositas legiones subito vim facere ad muros jussit. Ita cum vineæ, quas in occulto habuerat expeditas, celeriter admoverentur ; et hostilium machinarum amenta Oros. Cæs. nervique pluvia resoluti languerent, oppidum vi captum est : homines, citra discrimen sexus ætatisque, cæsi. De quadraginta millibus vix octingenti ad castra quæ in proximo, sed locis tutis, Vercingentorix habebat, evase

[ocr errors][ocr errors]

runt.

60. Inde Gergoviam itum est, in altissimo monte positum Arvernorum oppidum. Sed amnis Elaver prius erat transeundus, cujus pontes omnes Vercingentorix abruperat: et ne transeundi spatium Cæsari concederet, ab altera semper ripa e regione Romanorum castra metabatur. Tandem Cæsar sylvestri loco positis castris, postridie cum

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

viginti cohortibus occultus eodem loco substitit: ceteras copias cum impedimentis, quemadmodum prioribus diebus omnibus facere consueverat, dimisit. Hostes movisse cum toto exercitu Cæsarem arbitrati, suo more insequuntur. Ut enim falleret, non totas legiones, ser quartas quasque cohortes retinuerat : ita constabat legionum numerus; et diductis ordinibus species prioris multitudinis non ægre efficiebatur. Ita Cæsar, digressis hostibus, subitario opere pontem refecit, militesque transduxit ; eademque nocte progressas reliquas copias revocavit.

61. Quintis deinde castris ad Gergoviam ventum : e0demque statim cum omnibus copiis Vercingentorix accessit. Cum hic locorum situs esset, ut in plano castra metatum Cæsarem ex superioribus locis Galli plurimum infestare, Cæsar vicissim nocere iis nihil posset ; collem e regione urbis situm, noctu dejecto præsidio Arvernorum, occupavit, unde ad cetera quoque castella, urbemque ipsam aditum pararet. Sed eum ab hoc conatu, solicitati a Vercingentorige Ædui abstraxerunt.

62. Auxilium ab his postulaverat Cæsar, decem millia. His ut præficeretur ipse, fratresque ejus cum aliis principibus ad Cæsarem præmitterentur, Litavicus curaverat, Arvernorum partes animo propositoque amplexus. Hujus astu, iter facienti exercitui quidam, velut evitatis Romanorum insidiis, occurrunt; principes suos interfectos Cæsaris jussu nuntiant : ipse convenientem fraudi orationem habet. Ita concitati milites, continuo cives quosdam Romanos, qui una faciebant iter, interficiunt: rem eam dimissis tota civitate Æduorum nuntiis Litavicus vulgat : mendacium de principibus occisis repetit : hortatur ut vindictam quisque hoc exemplo sumat, quod exercitus jam edidisset.

63. Hæc ubi media fere nocte Eporedorix, quem interfectum Litavicus finxerat, ad Cæsarem detulisset; permotus magnitudine rei statim legiones quatuor omnemque equitatum eduxit, ut Aduis in itinere occurreret. Ubi in conspectum venerunt, equitatu objecto qui progredi eos vetaret, Eporedorigem et Viridomarum, quos illi putabant interemtos, appellare suos jubet. Ergo

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ædui, fraude Litavici cognita, projectis armis, fidei Cæ-
saris se- permiserunt. Litavicus cnm clientibus Gergo-
viam profugit. Ad civitatem Æduorum nuntii de his re-
bus ab Cæsare mittuntur.
64. Interea castra Cæsariana totis viribus

oppugnaverant Galli, multosque Romanorum vulneraverant : putabanturque postridie redituri fuisse, nisi celeri reditu imperatoris essent ab hac spe dejecti. Sed Æduorum vulgus, et qui Gallicarum partium inter principes erant, partim temeritate, alii ne esset sibi dicenda proditionis causa, ad primum a Litavico nuntium cives Romanos occidere, bona diripere, alios qui se defendebant oppugnare atque obsidere cæperant. Mox ubi suos milites teneri a Cæsare didicerunt, ut hos recuperarent, decretum fecerunt, uti de bonis direptis quæstio haberetur: Litavici et fratrum bona publicarentur: legati satisfactum Cæsari mitterentur.' Cæsar legatis benigne respondit, ne alieno tempore potentissimam civitatem irritaret. Nam desperata Gergoviæ expugnatione, quemadmodum citra dispendium exercitus aut famæ discederet, cogitabat.

65. Attamen inter eas cogitationes aliquando hostium castra propemodum vacua conspicatus, quod ii ad certum communiendum locum milites eduxerant; parum a capiendo oppido abfuit. Nam celeri impressione tria hostium castra cepit: prosequentibus victoriam spe prædæ Romanis, nonnulli muros oppidi conscenderunt. Sed propter summam iniquitatem loci, quemadmodum Cæsar præviderat, facile rejecti detrimentum acceperunt, centurionibus sex et quadraginta, manipulariumque promtissimis amissis circiter septingentis. Cæsar, hoc accepto incommodo, castigatisque simul atque in posterum confirmatis militibus, id tantum moratus, donec timoris opinionem repelleret, instructa acie copiam pugnandi hostibus per triduum fecit. Deinde cum a Vercingentorige tan. tum equitatus emissus, isque levi prælio iterum repulsus esset ; quemadmodum constituerat, obsidione relicta, profectionem in Æduos instituit.

66. Cum ad Aumen Elaver venisset, Eporedorix et Viridomarus commeatum petunt: intelligere se ad com

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »