Immagini della pagina
PDF
ePub

5122

LIBRI CVII. SUPPLEMENTUM.

movendam civitatem Litavicum cum omni equitatu in Eduos profectum: opus esse sua præsentia, ut in fide contineant cives.' Ita dimissi postquam Noviodunum venerunt, ad Ligerim positum Ædui nominis oppidum, aperte desciverunt, nuntiis suorum et præsente præda incitati. Quippe Noviodunum Cæsar obsides e tota Gallia, frumentum, pecuniam, impedimentorum partem, et coëmtos in Italia ac Hispania equos contulerat. Igitur comperto Litavicum Bibracte, præcipuæ potentiæ oppido, receptum, et principes civitatis ad illum venisse; publico nomine legatos ad Vercingentorigem mitti: occisis 16 qui Novioduni erant Romanis, equos et pecuniam inter se dividunt; obsides deducendos Bibracte curant; oppidum incendunt; commeatus quod asportare non poterant, in flumen projiciunt. Cum ita omne nomen Æduum defecisset, prorsus redintegratum bellum videbatur: quod victorias Cæsaris et detrimenta Gallorum his adjuncta opulentissima civitas haud difficulter adæquabat.

16 Occisisque edd. ante Crev.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CVIII.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Gall. VII.
Dio, XL.

1. CUM inter hæc Labienus, relicto Agendici præsidio, Cæs. de B. cum legionibus quatuor Lutetiam Parisiorum occupare statuisset; dispersa celeriter omissæ ad Gergoviam obsi- Cæs. dionis fama, defectionisque Æduorum, magnum ei periculum præter expectationem creavit. Nam, præter finitimas civitates, quæ, Camulogeno Aulerco duce, magnas copias paraverant; ab alio latere Bellovaci, quorum præcipua erat inter Gallos virtutis opinio, repente desciverunt. Idcirco Labienus, omisso longius progrediendi consilio, quemadmodum copias incolumes Agendicum reduceret agitabat. Sed huic proposito duo maxime obstabant, Sequana magnum flumen, et, qui cum Camulogeno erat, hostium exercitus. Audendum erat tamen, quod esset spes omnis in celeritate posita: et, si cunctaretur, plures difficultates, majoraque pericula affutura apparebat. Transductis nocte copiis, cum hostes prohibituri serius advenissent, signis collatis dimicatum est. Romani magna cæde hostium, duce etiam oppresso Camulogeno, ferro aperuerunt iter. Profectusque Agendicum Labienus, inde cum omnibus copiis ad Cæsarem pervenit.

2. Interea vocatus ab Æduis Vercingentorix ad com

municanda consilia venerat: et quia de summa imperii controversia erat ab Eduis mota, totius Galliæ concilium Bibracte indictum est. Ibi consensu omnium Vercingentorix imperator constitutus, equitum millia quindecim contrahit, ut frumentationibus pabulationibusque Romanos arceret. In Allobrogas, itemque altera ex parte in Helvios aliosque Cæsaris socios copias mittit, quæ his bellum inferant.

3. Cæsar, interclusis omnibus in provinciam et Italiam itineribus, adversus Gallicum equitatum, auxilia Germanorum trans Rhenum colentium evocat ab iis civitatibus, quas superiore anno pacaverat. Hi, ubi cum delectis peditibus una præliari solitis affuerunt, quod equos parum idoneos habebant, Cæsar iis sumtos a tribunis militum equitibusque Romanis distribuit: et, quo provinciæ facilius opem ferre posset, in Sequanos per extremos Lingonum fines proficiscitur. Hæc agenti supervenit cum ingentibus copiis Vercingentorix: et cum tribus locis equestri prælio dimicatum diu fuisset, tandem virtute Germanorum vincit Cæsar; multisque hostium interfectis, principibus aliquot captis, Vercingentorigem ad Mandubiorum oppidum Alesiam cedentem insequitur. 4. Sed principium ejus pugnæ durum Romanis fuerat: suspenderuntque Arverni in sanctissimo templo gladium, quem de Cæsare tum captum dicebant. Feruntque postea Cæsarem conspecto eo arrisisse, amicisque detrahi jubentibus, non paruisse, quod sacrum illum esse duceret. Serv. ad Quin et in ephemeride sua prædicasse Cæsarem accepimus felicitatem suam, quod captum in prælio Gallus cum in equo portaret, dimiserit, propter occurrentis alterius Galli vocem, insultantis Cæsari, eaque verba (Latine credo) proferentis, quæ Gallorum lingua dimitti Cæsarem juberent.

Plut. Cæs.

En. XI. v. 743.

Dio. Plut.

5. Ad Alesiam deinde iterum equestri prælio certatum Liv. Epit. est; ubi par Germanorum virtus Cæsari victoriam denuo Flor..10. dedit. Ergo Vercingentorix, postquam equitatum suum

Oros.vi.11.

Latine credo] Hæc parenthe sis conjecturam Freinshemiii continet. Servius ait Gallum

insultantem inclamasse Cæsar Cæsar; quod Gallorum lingua dimitte significat.' Crev.

Cæs.

Germanis imparem videt, simul frumenti paucis diebus Vell. 11.47. inopiam veritus, priusquam a Cæsare circumvallaretur, equites omnes a se dimittit: mandato, ut suam quisque civitatem excitaret, et omnes qui ferre arma possent præsto esse cogeret. Ipse cum delectis octoginta millibus ad urbem defendendam substitit: et, quo tantæ multitudini diutius alimenta suppeterent, Mandubios, qui oppido suo eos receperant, cum liberis et uxoribus exire coëgit. Sed illos Cæsar, cum ultimis precibus in servitutem recipi orarent, non admisit: ita inter urbem ac castra conclusi derelictique, miserabili morte con- Dio. sumti sunt.

6. Interea Galli, audito quo apud Alesiam loco res Cæs. esset, non uti Vercingentorix censuerat, omnes puberes, sed certum e civitatibus numerum contrahunt: equitum circiter octo millia, peditum ducenta quadraginta. Postquam hic ad Alesiam exercitus venit, rursum equestri prælio certatum est. Neque tum etiam Germanis resistere Galli potuerunt. Igitur prope desperationem adducti hostes eruptionem tentare statuerunt; dum eodem tempore munitiones Romanorum a ceteris oppugnantur. Sed ea fuit Cæsaris ad omnia consilii celeritas, eaque peritia, ut quoslibet hostium conatus efficeret irritos.

[ocr errors]

Strat. VIII.

Cæs.

7. Cum, interfecto maximo Gallorum numero, reliquos Polyæn. e conspectu abstulisset fuga; convocato suorum concilio Vercingentorix, omnia se bona fide fecisse' demonstrabat, quo publica libertas sarta tecta foret. Sed, quoniam vi vincantur, offerre se corpus suum ad utramlibet conditionem, sive morte sua satisfacere Romanis, sive dedere vivum malint.' Cum deditio placuisset, sumtis speciosissimis armis eximioque equo, venit in castra Cæsaris, Plut.etDio. sedentemque circumvectus, dimisit equum; phalerisque et armis ante victoris genua projectis, eodem et ipse accidit, nulla voce edita, sed gestu supplex. Cæsar, commemorato, quantis suis beneficiis quam malam ille gratiam retulisset, in vincula conjici jussit, triumphoque servari.

8. Omnibus deinde civitatibus, exceptis Bellovacis, de Cæs. pace mittentibus legatos, res ex suo usu composuit: Ar- Liv. Epit. vernisque et Æduis, ut potentissimas civitates præcipuo

Cæs.

Liv. Epit.

Dio.

beneficio astringeret, viginti millia captivorum reddidit, cum ex aliis populis singula capita, toto exercitu, prædæ nomine divisisset. Propter has res a Cæsare gestas, Romæ supplicatio dierum viginti decreta est.

9. Sub idem tempus irrumpentes in Syriam Parthos C. Vell. 11.46. Cassius, qui M. Crassi quæstor fuerat, feliciter repulit. Hic, adhuc vivo Crasso delatum sibi in Mesopotamia imperium, nec receptum, post mortem imperatoris necessario receperat; Antiocho quodam concitante Syriam, et Parthis quasi nudatam duce et exercitu provinciam incurrentibus. Sed ea ipsa fiducia saluti Romanis et Syriæ fuit. Quippe velut ad facile bellum modica cum manu Parthi venerant: unde major militibus animus accessit; CassiiOros.v1.13. que diligentia et virtute rejectus cum clade hostis est : Euseb. Antiochus interfectus. Sub idem tempus e Græcia nunPræpar. tiatum est, inter ipsa solennia ludorum, Olympii Jovis statuam, admirandi operis, fulmine petitam percussamque esse.

Chronic. et

Ev. IV.

Plut. Cat. et Dio.

Plut.

10. Hic etiam annus consulatus tres candidatos habuit; sed quanto meliores viri erant, tanto civilius magistratum petebant. Ser. Sulpicius Rufus, M. Claudius Marcellus erant: quibus tertius accesserat M. Cato, non honoris cupidine, sed reipublicæ cura adductus ad petendum. Eo enim procedi videbat, ut Pompeii Cæsarisque supra modum auctæ opes, sive concordes opprimerent rempublicam; sive dissidentes, bellis civilibus involverent. Ut igitur nimiam horum potentiam destrueret, quia privatus frustra contenderat, consulatu sibi opus esse rebatur.

11. Nec tamen irascebatur competitoribus: et cum taxari Sulpicium audisset, quod Catonis amicitia provectus, ei tamen cedere recusaret, Non est mirandum,' ait, 'si, quod summum quisque bonum esse existimat, id alteri nolit concedere.' Senatui tamen persuasit ut tolleret morem, quo propinqui et amici petitoris pro eo ambibant prensabantque; juberetque quemlibet candidatum per se tantum petere. Sed eam rem populus indignanter tulit, omne suum jus a Catone eripi questus; qui lucrum ex petitionibus nuper ademisset; nunc etiam, accisa rogandi populum consuetudine, honorem et gratiam. Idcirco cum

« IndietroContinua »