Immagini della pagina
PDF
ePub

5122

LIBRI CVII, SUPPLEMENTUM.

movendam civitatem Litavicum cum omni equitatu in
Æduos profectum : opus esse sua præsentia, ut in fide
contineant cives.' Ita dimissi postquam Noviodunum
venerunt, ad Ligerim positum Ædui nominis oppidum,
aperte desciverunt, nuntiis suorum et præsente præda in-
citati. Quippe Noviodunum Cæsar obsides e tota Gallia,
frumentum, pecuniam, impedimentorum partem, et coëm-
tos in Italia ac Hispania equos contulerat. Igitur com-
perto Litavicum Bibracte, præcipuæ potentiæ oppido, re-
ceptum, et principes civitatis ad illum venisse ; publico
nomine legatos ad Vercingentorigem mitti: occisis 16 qui
Novioduni erant Romanis, equos et pecuniam inter se ·
dividunt; obsides deducendos Bibracte curant; oppidum
incendunt; commeatus quod asportare non poterant, in
flumen projiciunt. Cum ita omne nomen Æduum defe-
cisset, prorsus redintegratum bellum videbatur : quod
victorias Cæsaris et detrimenta Gallorum his adjuncta
opulentissima civitas haud difficulter adæquabat.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

jurit

1. Cum inter hæc Labienus, relicto Agendici præsidio, Cæs.de B.
cum legionibus quatuor Lutetiam Parisiorum occupare Dio, XI.
statuisset; dispersa celeriter omissæ ad Gergoviam obsi- Cæs.
dionis fama, defectionisque Æduorum, magnum ei peri-
culum præter expectationem creavit. Nam, præter fini-
timas civitates, quæ, Camulogeno Aulerco duce, magnas
copias paraverant; ab alio latere Bellovaci, quorum præ-
cipua erat inter Gallos virtutis opinio, repente descive-
runt. Idcirco Labienus, omisso longius progrediendi
consilio, quemadmodum copias incolumes Agendicum
reduceret agitabat.

Sed huic proposito duo maxime
obstabant, Sequana magnum flumen, et, qui cum Camu-
logeno erat, hostium exercitus. Audendum erat tamen,
quod esset spes omnis in celeritate posita : et, si cunc-
taretur, plures difficultates, majoraque pericula affutura
apparebat. Transductis nocte copiis, cum hostes pro-
hibituri serius advenissent, signis collatis dimicatum est.
Romani magna cæde hostium, duce etiam oppresso Ca-
mulogeno, ferro aperuerunt iter. Profectusque Agen-
dicum Labienus, inde cum omnibus copiis ad Cæsarem
pervenit.

2. Interea vocatus ab Æduis Vercingentorix ad com

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

municanda consilia venerat : et quia de summa imperii
controversia erat ab Æduis mota, totius Galliæ concilium
Bibracte indictum est. Ibi consensu omnium Vercin-
gentorix imperator constitutus, equitum millia quindecim
contrahit, ut frumentationibus pabulationibusque Roma-
nos arceret. In Allobrogas, itemque altera ex parte in
Helvios aliosque Cæsaris socios copias mittit, quæ his
bellum inferant,

3. Cæsar, interclusis omnibus in provinciam et Italiam
itineribus, adversus Gallicum equitatum, auxilia Germa-
norum trans Rhenum colentium evocat ab iis civitatibus,
quas superiore anno pacaverat. Hi, ubi cum delectis
peditibus una præliari solitis affuerunt, quod equos
parum idoneos habebant, Cæsar iis sumtos a tribunis
militum equitibusque Romanis distribuit : et, quo pro-
vinciæ facilius opem ferre posset, in Sequanos per ex-
tremos Lingonum fines proficiscitur. Hæc agenti super-
venit cum ingentibus copiis Vercingentorix : et cum tri-
bus locis equestri prælio dimicatum diu fuisset, tandem
virtute Germanorum vincit Cæsar; multisque hostium
interfectis, principibus aliquot captis, Vercingentorigem

ad Mandubiorum oppidum Alesiam cedentem insequitur. Plut. Cæs. 4. Sed principium ejus pugnæ durum Romanis fuerat:

suspenderuntque Arverni in sanctissimo templo gladium,
quem de Cæsare tum captum dicebant. Feruntque post-
ea Cæsarem conspecto eo arrisisse, amicisque detrahi

jubentibus, non paruisse, quod sacrum illum esse duceret. Serv. ad Quin et in ephemeride sua prædicasse Cæsarem accepiÆn. XI.

mus felicitatem suam, quod captum in prælio Gallus cum
in equo portaret, dimiserit, propter occurrentis alterius
Galli vocem, insultantis Cæsari, eaque verba (Latine
credo) proferentis, quæ Gallorum lingua dimitti Cæsa-

rem juberent. Dio. Plut.

5. Ad Alesiam deinde iterum equestri prælio certatum
Liv. Epit, est; ubi par Germanorum virtus Cæsari victoriam denuo
Oros.vi.ll.
Florin.10.

dedit. Ergo Vercingentorix, postquam equitatum suum

| الفراج

v. 743.

a Latine credo] Hæc parenthe. insultantem inclamasse Cæsar sis conjecturam Freinsliemiii Cæsar; quod Gallorum lingua continet. Servius ait Gallum dimitte significat.' Creo.

Germanis imparem videt, simul frumenti paucis diebus Vell. 11.47.

Cæs. inopiam veritus, priusquam a Cæsare circumvallaretur, equites omnes a se dimittit: mandato, ut suam quisque civitatem excitaret, et omnes qui ferre arma possent præsto esse cogeret. Ipse cum delectis octoginta millibus ad urbem defendendam substitit: et, quo tantæ multitudini diutius alimenta suppeterent, Mandubios, qui oppido suo eos receperant, cum liberis et uxoribus exire coëgit. Sed illos Cæsar, cum ultimis precibus in servitutem recipi orarent, non admisit: ita inter urbem ac castra conclusi derelictique, miserabili morte con- Dio. sumti sunt.

6. Interea Galli, audito quo apud Alesiam loco res Cæs. esset, non uti Vercingentorix censuerat, omnes puberes, sed certum e civitatibus numerum contrahunt: equitum circiter octo millia, peditum ducenta quadraginta. Postquam hic ad Alesiam exercitus venit, rursum equestri prælio certatum est. Neque tum etiam Germanis resistere Galli potuerunt. Igitur prope desperationem adducti hostes eruptionem tentare statuerunt; dum eodem tempore munitiones Romanorum a ceteris oppugnantur. Sed ea fuit Cæsaris ad omnia consilii celeritas, eaque peritia, ut quoslibet hostium conatus efficeret irritos. 7. Cum, interfecto maximo Gallorum numero, reliquos Polyæn.

Strat, vill. e conspectu abstulisset fuga; convocato suorum concilio

Cæs. Vercingentorix, 'omnia se bona fide fecisse' demonstrabat, quo publica libertas sarta tecta foret. Sed, quoniam vi vincantur, offerre se corpus suum ad utramlibet conditionem, sive morte sua satisfacere Romanis, sive dedere vivum malint.' Cum deditio placuisset, sumtis speciosissimis armis eximioque equo, venit in castra Cæsaris, Plut.et Dio. sedentemque circumvectus, dimisit equum ; phalerisque et armis ante victoris genua projectis, eodem et ipse accidit, nulla voce edita, sed gestu supplex. Cæsar, commemorato, quantis suis beneficiis quam malam ille gratiam retulisset, in vincula conjici jussit, triumphoque servari.

8. Omnibus deinde civitatibus, exceptis Bellovacis, de Cæs. pace mittentibus legatos, res ex suo usu composuit: Ar- Liv. Epit.

Cæs. yernisque et Æduis, ut potentissimas civitates præcipuo

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

beneficio astringeret, viginti millia captivorum reddidit,
cum ex aliis populis singula capita, toto exercitu, prædæ
nomine divisisset. Propter has res a Cæsare gestas, Ro-

mæ supplicatio dierum viginti decreta est. Liv. Epit.

9. Sub idem tempus irrumpentes in Syriam Parthos C. Vell. 11.46.

Cassius, qui M. Crassi quæstor fuerat, feliciter repulit.
Dio.

Hic, adhuc vivo Crasso delatum sibi in Mesopotamia im-
perium, nec receptum, post mortem imperatoris necessario
receperat; Antiocho quodam concitante Syriam, et Par-
this quasi nudatam duce et exercitu provinciam incurren-
tibus. Sed ea ipsa fiducia saluti Romanis et Syriæ fuit.
Quippe velut ad facile bellum modica cum manu Parthi

venerant : unde major militibus animus accessit; CassiiOros.v1.13. que diligentia et virtute rejectus cum clade hostis est : Euseb.

Antiochus interfectus. Sub idem tempus e Græcia nun-
Chronic. et
Præpar. tiatum est, inter ipsa solennia ludorum, Olympii Jovis
Ev. IV.

statuam, admirandi operis, fulmine petitam percussam

que esse.
Plut, Cat. 10. Hic etiam annus consulatus tres candidatos habuit;
et Dio.

sed quanto meliores viri erant, tanto civilius magistratum
petebant. Ser. Sulpicius Rufus, M. Claudius Marcellus
erant: quibus tertius accesserat M. Cato, non honoris
cupidine, sed reipublicæ cura adductus ad petendum. Eo
enim procedi videbat, ut Pompeii Cæsarisque supra mo-
dum auctæ opes, sive concordes opprimerent rempubli-
cam; sive dissidentes, bellis civilibus involverent. Ut
igitur nimiam horum potentiam destrueret, quia privatus

frustra contenderat, consulatu sibi opus esse rebatur.
Plut. 11. Nec tamen irascebatur competitoribus : et cum

taxari Sulpicium audisset, quod Catonis amicitia provec-
tus, ei tamen cedere recusaret, Non est mirandum,' ait,
.si, quod summum quisque bonum esse existimat, id alteri
nolit concedere.' Senatui tamen persuasit ut tolleret mo-
rem, quo propinqui et amici petitoris pro eo ambibant
prensabantque ; juberetque quemlibet candidatum per se
tantum petere. Sed eam rem populus indignanter tulit,
omne suum jus a Catone eripi questus; qui lucrum ex
petitionibus nuper ademisset; nunc etiam, accisa rogandi
populum consuetudine, honorem et gratiam. Idcirco cum

[merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »