Immagini della pagina
PDF
ePub

et amici Cæsaris ac Pompeii populum ei inconciliarent, Dio. (semper enim mali viri diffidunt bonis,) et Cato, minime factus ad ambitum, gravitate magis et integritate in petendo, quam precibus et blanditiis uteretur; repulsam tulit: Sulpicius Marcellusque designati sunt; ille peritia Liv. Epit. juris, hic eloquentia, uterque comitate, favorem hominum Cic. Brut.

meritus.

[ocr errors]

c. 71.

12. Postquam hi consulatum iniverunt, C. Cæsar, Hirt, de B. domitis subita impressione Biturigibus, deinde Carnutum Gall. VIII. gente, in Bellovacos venit. Cum his Ambiani, Aulerci, Oros.v1.11. Calletes, Vellocasses, Atrebates conjunxerant copias, Dio. Hirt. Correo Bellovaco, et Comio Atrebate præcipuis ducibus: et locum paludibus sylvisque munitum, et ad omnia opportunum, castris ceperant. Hos ut ad pugnandum eliceret Cæsar, cum quatuor tantum, sed spectatæ virtutis, legionibus in conspectum venit. Deinde cum illi nihilominus loco se suo tenerent, et præter levia certamina fieret nihil; quia neque castra hostium oppugnari sine maximo periculo, neque circumveniri a tam paucis poterant, C. Trebonium cum tribus legionibus arcessit, magnumque sociorum equitatum evocat, quem pabulatoribus præsidio mitteret. Ex eo numero Remi Bellovacorum insidiis circumventi, Vertisconem principem civitatis, eundemque præfectum equitum, cùm magna multitudine suorum amiserunt.

13. Vicissim tamen Bellovaci, a Germanis equitibus fusi fugatique, cum etiam accedere cum novis copiis C. Trebonium legatum cognovissent, trepidare cœperunt: et, ne uno loco inclusa innumerabilis multitudo fame interiret, quicquid ætate aut viribus fessum, aut armis parum instructum aderat, cum parte impedimentorum statuerunt dimittere. Sed Cæsar, animadverso hostium consilio, ad insequendum se parabat. Huic rei ut moram afferrent Galli, tutioremque suis discessum præberent, instructas et ipsi copias pro castris ostenderunt. Idcirco Cæsar, per difficilia loca suis in jugum montis transductis, unde tela tormentorum pertingere ad hostium cuneos possent, castra ibidem posuit.

* A. U. C. 701. A. C. 51.

14. At Bellovaci, cum neque discedere auderent, vicini hostis metu, neque diutius permanere sine cibariis possent, plenum calliditatis consilium capiunt. Mos erat Gallorum ut in acie non starent instructi, sed sederent : quo minus ante prælium vires consumerentur. Tum etiam fasces stramentorum atque virgultorum, quorum summa erat iis copia, effecerant, quibus insiderent. Hos per manus inter se traditos ante primam aciem collocarunt:' et sub vesperam diei, quo tempore se recepturi erant simul ab omni loco incenderunt. Cum sublatus maximus ignis esset, isque conspectum Gallorum Cæsari adimeret, ille tamen quid ageretur solerti conjectura assequebatur. Sed persequi fugientes tanto objecto incendio non poterat: et, ne forte alicubi in insidiis lateret hostis, timebat.

15. Bellovaci, hoc vaframento impune digressi, non longius inde millibus decem munitissimo loco castra posuerunt. Cum subsecutus Cæsar esset, Galli locorum adjuti peritia, crebra pabulatoribus damna inferebant. Eo successu animosior Correus, delectis ex omni copia sex peditum millibus, cum equitibus mille, quo loco futurum putabat ut Romani frumentandi causa accederent, quod omnia circa jam desecta erant, in insidiis consedit. Campus erat haud amplius mille patens passus, quem impeditissimæ sylvæ a ceteris partibus, ab una flumen altissimum cingebat.

16. Sed e captivo quodam, Cæsar, cognita fraude, insidiatorem suo astu petiturus, equitatum, interposita levi armatura, præmittit: ipse cum legionibus citato gradu subsequitur. Ubi primum in campo conspecti sunt equites, Correus, cum paucis occurrens, conserit manum: deinde plures, postremo pedites ex sylvis erumpunt. Repugnant fortissime Cæsaris equites, levis armaturæ præsidio adjuti: donec crebris nuntiis ipsi hostesque certiores facti sunt, Cæsarem cum instructis legionibus adesse. Eadem res et Romanorum auxit, et hostium fregit animos: et majore parte suorum amissa, Bellovaci in fugam se conjecerunt. Sed irretiti eisdem locorum fraudibus, quas

1 Conservarunt edd. ante Crev.

in exitium Romanorum delegerant, paucis exceptis, ceciderunt.

17. Dux eorum Correus æque fugam atque deditionem turpem ratus, fortissime præliari non omisit, donec Romanos, qui vivum capere maluissent, vulnerando, tela in se conjicere coëgit. Hoc prælio debellatum: missique ad Cæsarem oratores civitatum, obsides, quos ille imperaverat, adduxerunt. Pacatis omnibus aliis, solus Atrebas Comius arma retinebat, nulla resistendi spe, sed desperatione salutis, quia nemini se Romanorum audebat committere. Nam superiore anno sub specie colloquii petitus insidiis auctore Labieno, vulnere accepto vix eva

serat.

Strat. 11.13.

18. Cæsar, eo bello confecto, in fines Eburonum proficiscitur, eosque crudelissime devastat: eo consilio, ut Ambiorigem, quem capi posse desperarat, in summum odium suorum adduceret, qui propter istius perfidiam tam atrocia paterentur. Sed Comium in Britanniam fugientem inse- Frontin. cutus deprehendere non potuerat, egregio hominis astu delusus. Nam is, cum ad oceanum veniens, ventum quidem secundum, sed æstum recedentem invenisset, et in siccis æstuariis naves hærerent, pandi nihilominus vela jussit. Ergo Cæsar, cum eminus tumentia vento videret, jam in cursu esse putans, ne frustra periret sibi tempus, recessit.

19. Interea in Pictonibus, Duracii atque Dumnaci dis- Hirt. cordia novum bellum ortum. Duracius, qui semper Romanarum partium fuerat, in oppido Limono obsidebatur. Igitur C. Caninius Rebilus, duabus quas habebat legionibus adductis, cum ad dimicandum haud satis firmas copias haberet, munito loco consedit. Sed Dumnacus, castris per aliquot dies frustra oppugnatis, cum redisset ad obsidionem Limoni, certior factus de adventu C. Fabii legati, ne hinc ab exercitibus Romanis, inde ab obsessis invaderetur, Ligerim statuit copias transducere. Sed jam pontem C. Fabius occupaverat: isque, equitatu in nescios et ex itinere fessos immisso, magnam stragem edidit. Cedentem deinde Dumnacum insecutus ita profligavit, ut plusquam duodecim hominum millia conciderentur; DumDelph. et Var, Clus.

Livius.

15 D

nacus expulsus finibus, nudatus exercitu, errans, latitansque, in extremas Galliarum partes profugere cogeretur.

20. Ad quinque ferme hominum millia ad Drapetem Senonem ex fuga convenerunt: cum quibus ille provinciam erat petiturus, assumto etiam Luterio Cadurco, summæ audaciæ viro. Igitur Romani duces, divisis partibus, C. Caninius in provinciam contendit, ut his occurreret ; C. Fabius in Carnutes, reliquasque civitates quæ auxilia Dumnaco miserant, impetum fecit. Atque illæ viribus accisis, terrore aucto, datis obsidibus celeriter in deditio

nem venerunt.

21. At Drapes et Luterius Uxellodunum in Cadurcis munitissimum oppidum occuparant. Eodem et Caninius cum duabus legionibus procedit, visoque loci situ, tribus circa castris positis, paulatim munitionibus claudere oppidum instituit. Erat in animis omnium recens Alesiæ calamitas: ideoque, ut rei frumentariæ ratio haberetur, Drapes et Luterius, modico in urbe relicto præsidio, ceteras copias frumenti comportandi causa educunt. Id cum, castris intra decimum milliare positis, per angustas sylvestresque semitas in oppidum importare cœpissent; strepitu prodente, a Caninio sub ipsam lucem sunt circumventi. Luterius, qui cum frumentatoribus erat, cum paucis ita effugit, ut eorum nemo in castra reverteretur. Igitur Drapes, ignarus omnium, subito Germanis irruentibus turbatur: multi occiduntur hostium: ceteri, atque inprimis ipse dux, capiuntur. Caninius ad obsidionem Uxelloduni redit: eodem et Fabius accedit postridie. Ita pluribus ex partibus opera administrantur.

22. Interea Cæsar, relicto in Bellovacis quæstore M. Antonio, Carnutes adiit, concitoremque belli Guturvatum supplicio affecit. Cognita deinde crebris nuntiis Uxellodunensium pervicacia, faciundum sibi statuit, ut ipse eo proficisceretur: ne, si unum oppidum diutius restitisset, universam Galliam ad vires iterum tentandas solicitaret.

23. Postquam Uxellodunum Cæsar venit, inspectisque omnibus, situm loci inexpugnabilem, frumenti copiam in longum tempus oppidanis suppetere, nec omitti rem

posse clauso operibus oppido cognovit; unam spem victoriæ in eo verti credidit, si aqua prohibere oppidanos posset. Et flumine quidem, quod imis radicibus montis ita ferebatur ut nullam in partem derivari posset, per sagittarios funditoresque prohibere non erat difficile. Ceterum sub ipsius oppidi mœnibus, fons magnus prorumpebat, quem adimi obsessis posse, cum reliqui tantum optarent, Cæsar unus vidit, remque effectam dedit.

24. Namque ex adverso fontis vineas agi et aggerem strui jussit: et quanquam ex superiore loco multi milites vulnerabantur, tanta tamen constantia fuit, ut agger sexaginta pedum altitudine efficeretur. In eo turrim erexit Cæsar tabulatorum decem. Ita non quidem altitudo monium adæquabatur, quod nullis obtineri operibus poterat; sed tamen fontis fastigium vincebatur: telaque tormentis ad ejus aditum mitti poterant, ne sine periculo Frontin. aquarentur. Eodem tempore cuniculi ad fontis caput aguntur: cujus rei oppidani nescii, tantum quod ob oculos erat malum formidabant.

25. Igitur ut hoc averterent, cupas sevo, pice, ac scandulis repletas, et igne immisso, in opera Romanorum devolvunt. Ibi, cum ad prohibendum incendium concursum esset, acre prælium extitit; cum Romanos virtus, oppidanos locus adjuvaret. Sed ubi multos suorum vulnerari Cæsar vidit, ex omni parte scandi montem cum clamore jubet. Ita ad speciem oppugnandorum monium Uxellodunenses omisso prælio revocant in oppidum armatos, et in circuitu muri disponunt: Romanus iniqua prælii conditione liberatur. In hoc statu, cum oppidani, licet multis sibi pereuntibus, tamen resisterent, repente fons, quo solo utebantur, cuniculis interceptus exaruit. Ea res, quod non humani consilii, sed Deorum ira accidisse putaretur, velut miraculo exanimavit hostes; deditionemque omni ope destitutis necessitas extorsit.

26. Cæsar omnibus qui arma tulerant amputari manus jussit, vitam relinqui, ne pœnam eorum ex conspectu reliquorum amoveret. Nec enim crudelitate, a qua plurimum abhorrebat, supplicium hoc irrogaverat, sed in exemplum, quo ceteri a rebellando retinerentur. Cum enim

2 Aquaretur legebatur ante Crev.

Strat. III.7.

« IndietroContinua »