Immagini della pagina
PDF
ePub

VII. 2.

Parthi habuerant," Antiochiam venit. Atque is quidem, Cic. ad quamdiu cis Euphratem fuit hostis, pedem porta non ex- Att. v1.8. et tulit. Neque tamen legatis et amicis ac quæstore suo_Cic. ad Ciceronem ad subsidium vocantibus, ea de re literas scribere voluit; omnia perpeti malle, quam videri auxilio Ciceronis eguisse præ se ferens.

Duos

Fam.11.17.

Cæs. de B. Civ. III.

Val. Max.

Consol. ad

Val. Max.

42. Atque hoc ut malevoli animi, sic quod sequitur, constantissimi moderatissimique specimen fuit. simul egregiæ indolis filios amiserat, occisos a quibusdam eorum equitum qui cum A. Gabinio Ptolemæum Iv. 1. in regnum reduxerant, deinde consederant Alexandriæ. Id ille infortunium ingenti-animo tulit. Quippe nuntiata Senec. morte filiorum, postridie processit ad solita munia: post- Marc.c. 14. eaque remissos ad se interfectores a Cleopatra, quæ pa- V. ad renti recens defuncto successerat, intactos reduci' jussit Fam.viii.4. ' ad reginam;' addito potestatem hujus vindictæ non suam, sed senatus esse debere.' Is igitur Bibulus, cum Cic. ad Antiochiam venisset, accepto exercitu, in Amano monte, qui plenus erat hostium sempiternorum, materiem triumphi Fam. II. 10. Cic. ad Att. cœpit quærere. Sed contra quam speraverat, res cecidit ; amissa cohorte prætoria, et Asinio Dentone, qui primi pili centurio fuerat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Val. Max.

Att. v. 20.
Cic. ad

Fam. II. 10.

et xv. 4.

43. Felicior in eodem monte Ciceronis expeditio fuit : Cic. ad nam communem ille cum Bibulo Amanum habebat, aquarum divortiis dividentibus provincias. Magna ille multitudine hostium occisa, Fugeranam, quod erat Amani caput, præterea Sepyram, et Ceminorim, cum aliis aliquot castellis cepit. Hinc ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum admoto exercitu, locum munitissimum, aggeribus, vineis, turribus oppugnavit, vallo et fossa cinxit, magnoque labore post septimum atque quinquagesimum diem in potestatem redegit. Inde Tibarenos petiit, qui finitimi Pindenissensibus, similiter receperant fugitivos, Parthorumque adventum expectabant. Sed hi obsides dare, quam bellum pati maluerunt. His rebus gestis, per loca dubia aut recens pacata M. Cicero exercitum

a M. Bibulus, quem aliquamdiu in obsidione Parthi habuerant] Hoc tradit Cæsar eo loco, ubi

Metelli Scipionis res gestas in
proconsulatu Syriæ exagitat.
Crev.

5138

Cic. ad

LIBRI CVIII. SUPPLEMENTUM.

distribuit, Quintumque fratrem præfecit hybernis: ipse Att. v. 21. ad conventus agendos in provinciam profectus est. Sigon. in 44. Jam erant ad Urbem imperatores duo, qui ex Fast. Capit. eadem Cilicia triumphare cuperent: Appius Claudius,

et Pigh.

Ann.

Cic. ad

cui Cicero successerat, et P. Lentulus, qui provinciam ante Claudium obtinuerat. A multis enim annis inquietæ ibi res fuerant, vicinitate Parthorum, et ferocibus Cilicum accolarumque ingeniis. Et Lentulus, rebus bene gestis, cum ante biennium decessisset, his consulibus, triumphavit. Sed Appius, majestatis reus a P. Att. v. 21. Dolabella factus, abjecta postulatione triumphi, Urbem Fam.v111.6. ingressus est. Causam pro eo dixerunt M. Brutus Appii gener, et Q. Hortensius, ille adolescens, hic quarto et Cic. ad sexagesimo ætatis anno, paucis ante mortem diebus. Nec illo solum judicio, sed etiam ambitus postea absolutus, censuram petiit, censorque designatus est.

Cic. ad

Cic. Brut.

c. 94.

Fam. III.

10. 11. 12.

SUPPLEMENTUM

LIBRI CIX.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

Fam.v111.4.

Cæs. c. 27.

Val. Max.

1. CUM inter hæc novi tribuni plebis inissent, C. Curio Dio, XL. Liv. Epit. statim in principio acceptæ potestatis ferventissime con- Vell. 11.48. cionari instituit, quasi reipublicæ cura et amore tangere- Cic. ad tur. Sed ille C. Cæsarem non aliam ob causam oderat, Dio. quam quia contemtus erat ab homine, qui servulos etiam Sueton. libertosque potentium paulo gratiosiores qualibet impensa Vell. solebat adjungere. Id acrius urebat adolescentem ; Dio. et quod voluptatibus atque libidinibus, et comparandis IX. 1. quorumlibet studiis effuso patrimonio, magnum æs alienum Lucan. I. contraxerat. Nam sestertium sexcenties aliquando debuisse legitur. Idcirco Cæsar, necessitate ac ingenio ho- Cæs. c. 29. minis cognito, venalem linguam, ne sibi noceret, omnino Plut. redimendam ratus, æs alienum ejus omne dissolvit ; eo- Pomp. et que transduxit ingenium nequam, ut simulatione pro Appian. republica contra Pompeium et Cæsarem, sed revera pro Civ. 11. Cæsare staret.

[ocr errors]

270.

Sueton.

Dio.

Cæs.

Vell.

2. Hac re perfecta, consulibus L. Æmilio M. F. Paullo, Appian. C. Claudio C. F. Marcello easdem machinas admovit.* et Plut. Sed Marcello quidem firma adversus pecuniam constitit integritas: Paullus hactenus flexus, ut adversari desine

a Sestertium sexcenties] Marcas argenti nostrates 234375. Crev. A. U. C. 702. A. C. 50.

XXXVI. 15.

ret, acceptam mercedem, trecenties sexagies sestertium, Plin. basilicæ suæ impendit, quam post anni sequentis incendium juxta forum exstruxit, quo loco prius Fulvia steterat: quasi perituram timeret pessimi facinoris memoriam, nisi admirandi operis dedicatione consecraretur.

Jul. Obseq.
Plut. et
Appian.

Plin. 11. 56.

3. His consulibus, lana pluit circa castellum CossaJul. Obseq. num, ubi loci non multo post occisus est Milo. Mula pariens, bonorum interitum, mutationem legum, turpes matronarum partus significasse credita est: sed non erat prodigiis opus, cum pericula et libertatis interitus jam oculis hominum obversarentur. Quotidianæ enim de successione Cæsaris contentiones erant: cum adversus Pompeii potentissimam factionem ille haud minori robore resisteret: neque plus illi prodessent, qui amicitiam profitebantur, quam qui simulabant odium.

Dio et Appian.

Cic. ad

Fam.vIII.8.
Dio et

Appian.

Dio.
Cic. ad
Fam.vIII.6.
Dio.
Macrob.

Sat. 1. 13.

4. Cujus rei summus artifex Curio minabatur in speciem Cæsari, consilia communicabat cum Pompeianis : ut et illorum perdisceret intimos sensus, et, donec animum nudare opportunum videretur, plus ex occulto noceret. Maximum hominis vaframentum in eo erat, ut, multis, sed inanibus, effusis in Cæsarem dictis, sensim ad ea quæ Pompeium et optimates offensura erant progrederetur : tanquam neutrarum partium, et libertatis custodiam cuivis gratiæ anteponens. Nec eo animo ista proponebat, ut decretum iri speraret, aut omnino cuperet decerni : sed his negatis ansa dabatur ei, et quæ contra Cæsarem parabantur citra suspicionem impediendi. Igitur his contentionibus cum temporis permultum esset consumtum, indigne se id ferre simulans, ut intercalaretur postulare cœpit, tanquam spatio indigens ad perferenda quæ vellet.

5. Erat autem intercalandi apud Romanos, ex magno veterum errore in anno constituendo, orta necessitas: deinde ex ambitione aut ignorantia sacerdotum, quibus ea commissa cura fuerat, mirabilis confusio. Cum enim ad lunæ cursum institutus a Numa Pompilio annus esset,

Trecenties sexagies sestertium] Marcas argenti 140625. Plutarchus et Appianus mille et quingentis talentis emtum esse a Cæsare Paullum memorant:

quæ summa male hactenus apud Freinshemium redigebatur ad septuagies quinquies sestertium. Crev.

cito apparuit legibus universi hunc ordinem non congruere futurumque ut quibus mensibus bruma fuisset, iisdem post annos haud plurimos messis esset futura. Igitur dies qui ad solarem annum deerant, inseri constituto jam anno oportuit.

[ocr errors]

6. Hæc insertio intercalatio appellabatur, ex eo quod nova luna pontifex, calata, hoc est vocata in Capitolium Varro de plebe, quot numero dies ad Nonas superessent, indicabat. Ling.Lat.v. Unde etiam dies qui primus calabatur, Kalendarum nomen retinuit: et quoniam aliorum mensium quintanæ sunt Nonæ, aliorum septimanæ, calabatur cum hoc discrimine, ut pro ratione mensis, aut, dies te quinque calo Juno novella,' aut,' septem dies te calo Juno novella,' pronuntiaretur. Ceterum non singulis annis, sed per octennia Macrob. moris erat intercalari: eaque ipsa res quandoque propter superstitionem omissa erat: nonnunquam vero intempestive usurpata, cum publicanorum cupiditati quidam pontifices gratificati, productiorem aut breviorem annum ex illorum commodo facerent. Non alio autem mense quam Februario intercalari fas erat, Terminalibus jam peractis.

[ocr errors]

Fam.vIII.6.

Dio.

7. Id eo quoque anno fieri Curio cum postularet, non Dio. ignorans alienum esse, (nam et ipse erat eo sacerdotio præditus,) ceteri pontifices reclamabant. Igitur cum ob- Cic. ad tineri non posset de intercalatione, (neque etiam hoc volebat,) quasi per iram, ne ceterarum quidem rerum quicquam agi passus est. Mox apertius pro Cæsare loqui, et, quo agitaret optimates, multas jactare leges cœpit: non Appian. quod perferri posse speraret, sed obtentui habiturus ad Cic. intercessiones quas parabat: Alimentariam inprimis, et Viariam (qua numerus definiebatur vehiculorum et comitum iter facientibus, prætextu, opinor, Clodianæ necis, Appian.

d

e Non singulis annis, sed per octennia moris erat intercalari] Immo altero quoque anno, ita ut alternis binos et vicenos, al ternis ternos et vicenos intercalarent dies: nisi quod tertio quoque octennio, non nonaginta, sed sex et sexaginta dies intercalabant. Vide Macrob. Crev.

d Et Viariam, qua numerus definiebatur vehiculorum et comitum iter facientibus] Addidimus duas primas voces ex Cœlii epistola. Ceterum neque Cœlius, neque Appianus de numero vehiculorum et comitum ea lege definito quicquam habent. Crev.

« IndietroContinua »