Immagini della pagina
PDF
ePub

Cic. de Leg. Agrar. 11. 8.

Appian.

Cic. ad

Fam. VIII.
8. et 9.

Appian.
Dio. Plut.

Cic. ad

aliaque de muniendis sternendisque viis continebantur) utque ea curatio sibi in quinquennium daretur, ferebat. Atqui hoc caput contra Liciniam Æbutiamque leges pugnare non ignorabat, ideoque Rullum agrariæ legis auctorem, cum similia peteret, vehementer exagitatum fuisse : sed consulto promulgabat quod a Pompeianis reprehensum, justam sibi causam istis partibus irascendi dedisse videretur.

[ocr errors]
[ocr errors]

8. Cum inter hæc Kalendæ Martiæ venissent, quibus ex senatusconsulto referri de successione Cæsaris oportebat, Caiusque Marcellus ea de re verba fecisset; plerisque assentientibus, collega Marcelli Paullus siluit: Curio, laudato Marcelli animo, addendum' monebat, ut pariter Pompeius provincias et exercitus suos dimitteret.' Sciebat hoc minime facturum Pompeium Curio: sed prætextum quærebat, per quem Cæsar, quæ habebat, excusatius retineret.

9. Igitur iniquam rem postulare Curionem patres dicebant, Scipio præsertim, qui et nuper sententiam dixerat, Fam.VIII.9. ne quid conjunctim referretur: quod tempus imperii Appian. Dio. Plut. Pompeio nondum exierat. Contra Curio summam rempublicam agi' vociferabatur: neque aut pacem aut libertatem in tuto fore, nisi aut ambo deponerent imperium, aut ambo retinerent. Nam et ab inermibus nihil periculi, et, si uterque habeat exercitum, contra alterius cupiditates in altero præsidium fore.' Hæc in speciem tam honesta populo mire probabantur, cui alioquin ob legem ambitus, qua largitiones accisæ fuerant, cœperat Pompeius esse vilior.

1. 35.

10. Sed apud ceteros mortales auctoritas ejus et fama Plut.Pomp. longe erat maxima: idque hoc tempore apparuit, cum Vell. 11.48. Campaniam obiens, Neapoli graviter ægrotare cœpisset. Cic. Tusc. Tum enim, auctore Praxagora, Neapolitani pro salute Juv. Sat. ejus publice vota susceperunt, qui ante eum honor nemini Romano contigerat: et hoc exemplum, aliis amore, multis per simulationem paria facientibus, universa imitata Att. VIII Italia est. Deinde postquam convaluit, inaudita passim

x. 283. Dio, XLI.

Cic. ad

16. et ix. 5.

1 Soli pro sibi legebatur ante Crev.

lætitia et gratulatio orta, coronati Neapolitani, coronati Plut. Puteolani, feriæ ubivis per multos dies fuerunt. Quocumque adisset, infinita multitudo procedebat obviam: vici portusque sacrificantium epulantiumque agminibus complebantur: excipiebatur cum facibus, in deducendo floribus spargebatur.

[ocr errors]

11. Atque ea res mirifice inflavit Pompeium, ut jam valde inciperet contemnere Cæsarem, minusque se pararet ad tam grave certamen. Præmisit tamen ad senatum Appian. literas, et Cæsaris honorifica facta mentione, ad suarum rerum enumerationem transiit, quas ab initio ad ea usque tempora gessisset. Neque se affectasse nimios honores : sed tertium consulatum, exercitumque et provincias ultro delatas, quo præsidium constituendæ reipublicæ haberet, accepisse. Nunc autem, quæ ingesta recusanti essent, volentem se reddere repetentibus, licet nondum exactum imperii tempus haberet.'

[ocr errors]

12. Hoc eo pertinebat, ut et suam modestiam commendaret, et invidiam faceret Cæsari, qui ne finito quidem imperio decederet. Mox ad Urbem cum venisset, in eandem sententiam locutus, idem etiam placere Cæsari' affirmabat, post tot exantlatos pro republica labores, victoriarum suarum præmiis in urbano otio, honoribusque, et sacerdotiis, frui desideranti.'

[ocr errors]

13. Sed astutiam ejus Curio coarguit, siquidem eo esset animo, statim deponere potestatem jubens: neque hoc agere, ut, ipso retinente imperium, Cæsari successor mittatur. Postremo aperte invectus in Pompeii cupiditatem, nisi nunc metu Cæsaris cogatur in ordinem, nunquam deinde abiturum imperio dictitabat. Idcirco sibi placere decerni, uti ambo simul accipiant successores : utique, nisi voluntati senatus paruerint, hostes judicentur; legionesque scribantur ad bellum.' Hac sententia maxime texit fraudem, ut æqualiter animatus in utrumque, neque emtus a Cæsare crederetur. At Pompeius, supra modum irritatus, cum multis in Curionem minis, ad suburbana prædia se recepit.

14. Senatus jam utrumque suspectum habere cœperat : modestiorem tamen Pompeium judicabat, et quam esset

Dio, XL. Plut. Pomp. et Cæs.

Hirt. de B.

Gall. VIII.

Plut. et Appian.

Plut.

Cic. ad

Fam. 11.17.
Hirt. Dio.
Appian.

Dio, p. 85.

Id. p. 93.

contemtim a Cæsare consule habitus, recordabatur. Igitur multi ea in sententia erant, non ante dimittendos a Pompeio exercitus, quam Cæsar provincia decessisset; cujus absentiam et spiritus minus civiles vehementius perhorrescebant. Adversus hos cum pugnando nihil efficere Curio posset, ne quid forte contra Cæsarem decerneretur, pro tribunitia potestate senatum dimisit. Tum primum serio doluisse Pompeium ferunt, quod eam potestatem, a Sylla propemodum abolitam, restituendi auctor fuisset. Nihil igitur decretum nisi, singulas legiones a Cæsare et Pompeio in Syriam ad Bibulum mitti, propter Parthicum bellum amplioribus copiis egentem.'

erat.

15. Non fallebat Cæsarem hoc ab inimicis agi, ut duabus ipse legionibus spoliaretur. Quippe Pompeius, quam post Titurii cladem ad Cæsarem miserat, tanquam ex suo numero dabat. Tamen et hanc remisit incontanter, et ex suis quintamdecimam, quam in Gallia citeriore habuMilitibus ducenos quinquagenos denarios dono dedit. Hos qui adduxerant, dolo an stultitia incertum, mire deprimebant Cæsarem. Nihil eo apud exercitum odiosius esse, cunctis finem laborum, conspectum patriæ, et ab diuturna dominatione libertatem et otium respicientibus: neque dubitare, transituros ad Pompeium universos, simul atque reducti in Italiam forent.' Id quoque negligentiorem effecit Pompeium, cuncta sibi, simul annuisset, proclivia fore existimantem. Legiones, quia Parthi recessisse nuntiabantur, retentæ nihilominus in Italia, Capuæ hyemarunt.

16. Namque Bibulus provinciæ suæ pacem, conflato inter Parthos civili bello, procuraverat. Ornodapantes satrapa, infestus regi Orodi, ut receptum apud Romanos haberet, cum Bibulo amicitiam instituerat. Hunc igitur crebris nuntiis impulit, ut, Pacoro rege constituto, bellum Orodi faceret.

17. At Cæsar neque lubenter positurus imperium, cui tam diu assueverat, et, si deponeret, in potestate futurus

e Ducenos quinquagenos denarios] Marcas argenti ternas, uncias 7. grossos 2. Crev.

Sueton.

Cæs. c. 26.

inimicorum, omnes rationes suas ita parabat, ut, si volentibus obtinere quod cupiebat nequiret, vel invitis omnibus assequeretur. Igitur jam a multo tempore nihil, quod aut ad gratiam hominum parandam, aut ad opes suas stabiliendas pertineret, prætermiserat. Forum inchoaverat de manubiis, solo tantum super sestertium millies' emto: et Cæs. et Pomp. munus populo epulumque pronuntiarat in filiæ memoriam, Plin. cum in mortibus matronarum id adhuc nemo fecisset: le- xxxvi. 15. Sueton.

Plut. Cat.

gionibus stipendium in perpetuum duplicaverat : frumen- Cas. 26. et tum sæpe sine modo ac mensura præbuerat: mancipia, 28. prædia viritim distribuerat: regibus captivorum millia dono dederat, et citra senatus populive jussum auxilia, quotiens et quo petissent, miserat: Italiæ, Galliæ, Hispaniarum, Asiæ quoque et Græciæ urbes munitissimas præcipuis operibus exornarat. Tum vero et milites conscrip- Dio. sit, et pecuniis coacervandis studuit, omnique modo exercitum sibi quam benevolentissimum efficere.

Vell. 11.39.

18. Inter hæc et provinciam ordinavit summa humani- Hirt. tate; nisi quod, imposito tributo, victam se fateri Gal- Sex. Ruf. liam coëgit. Id quoque pro magnitudine et opibus provinciarum modicum: quadringenties in singulos annos stipendii nomine conferri jussit. Deinde per speciem Sueton. commendandi M. Antonii, qui auguratum petebat, in Cæs. c. 25. Eutrop. vi. Galliam Togatam transgressus, municipia et colonias ap- Hirt. pellavit: haud minoribus exceptus honoribus, quam antea Pompeio fuisse exhibitos scripsimus. Hæc omnia Cæsar eo fecerat studiosius, quod adversarii ejus valde exultabant consulibus designatis L. Lentulo, C. Marcello, et Ser. Galba repulso, qui legatus Cæsaris fuerat; quanquam is gratia suffragiisque plus valuisset. Quippe plurimum in Urbe Pompeius poterat, plerisque suffragantibus, et inter hos Ap. Claudio censore.

19. Nam et postremam liberæ reipublicæ censuram Dio. Appius hic, collega L. Pisone, exercuit. Et Piso quidem studebat genero Cæsari: Appius inimicus dum nocere conatur, plus etiam invitus insciusque proderat.

f Super sestertium millies] Vocem super addidimus ex Suetonio. Sestertium millies summa est immanis, marcæ argenti Delph. et Var. Clas.

390625. Crev.

8 Quadringenties] Marcas argenti 156250. Crev.

Livius.

15 E

Cic. in

Pis. c. 25.
Dio.

Cic. in Sallust.

Acron in

Nam Piso, ob affinitatem Cæsaris et alioquin negotiorum minime appetens, (quippe opinionibus Epicureorum deditus, ne censuram quidem suscipere voluerat,) notabat neminem Appius multos equites senatoresque notando, ut postmodo Cæsaris partibus cupidius se applicarent efficiebat.

20. Jam primum libertini generis quotquot erant, movebat senatu: deinde multis etiam nobilibus eandem impingebat ignominiam. Hos inter et Sallustius Crispus curia exactus est: cum censoribus in senatu se non matronarum, sed libertinarum sectatorem esse' respondisset. Hor. Sat. Notavit et C. Ateium, virum bonum et civem egregium, qui M. Crasso ad bellum Parthicum proficiscenti tribuDiv. 1. 16. nus plebis obnuntiaverat. Ob eam causam' subscripsit censor populum Romanum calamitatem maximam accepisse.' Similis ejusdem, sed justior, severitas in eos qui Att. vi. 8. signa tabulasque ad ornamenta munerum a sociis mutuati, postea pro suo retinuerant."

1. 2.

Cic. de

Cic. ad

[ocr errors]

et ad Fam. VIII. 14. Dio.

21. Sed maxima cum Curione dimicatio fuit. Notaturus enim et hunc Appius, quanquam Pisone collega, et cognato Curionis Paullo deprecantibus, sententiam suam in senatu palam ostenderat : quæ res acerrimos excitavit motus. Quippe Paullus præ dolore vestem scidit. At consul Marcellus sperans hac occasione contra Cæsarem aliquid decretum iri, ea de re statim referre cœpit. Curio primum repugnare, nec jure, nec more facturum dicere, si de se sententias roget. Mox animadverso, magnam præsentium partem Cæsaris totam esse, ceteros plerosque, ne quid adversus illum audeant, metu prohiberi ; Ego vero,' inquit, vitam actionesque meas ita institui, ut illius non pudeat, hæ ad patriæ pertineant utilitatem. Neque recuso vobis rationem omnium reddere, patres conscripti. Vos, uti videbitur e republica et fide vestra, de me statueritis.' Ibi C. Marcellus consul ita Curio

[ocr errors]

h Qui signa tabulasque... a sociis mutuati, postea pro suo retinuerant] Id tantum colligitur ex Cicerone et Cœlio, Appium circa signa tabulasque severum censorem egisse. Quidam Ci

ceronis interpretes, quos secutus est Pighius, sive Schottus, ex prava Ciceronis verborum lectione et interpretatione id commenti sunt, quod hoc loco Freinshemius habet. Crev.

« IndietroContinua »