Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

nem accusavit, ut damnatum iri plane confideret. Sed
postquam plurium sententiis absolvi reum, atque adeo
defendi ornarique vidit, ira correptus, senatu se proripuit.

22. Plane is erat animorum habitus, ut proniores in
Pompeii causam patres essent; sed tamen sæpe Cæsari-
anorum violentia superati his utiliora decernerent. Et Suet.Cæs.
consules quidem designati Pompeianarum partium erant. c. 29.
Igitur Cæsar literas ad senatum misit, 'ne sibi beneficium
populi adimeretur; aut saltem reliqui etiam imperatores
ab exercitibus discederent.'

23. Erant hæc astutissime excogitata : quicquid enim esset factum, pro Cæsare futurum erat. Nam si tam æqua conditio repudiaretur, favorem hominum erat habiturus, tanquam ab inimicis contra fas et æquitatem premeretur: relicta potestate, magis confirmabatur: sin et Pompeius dimitteret exercitum, celerius se convocaturum veteranos suos, quam Pompeium novos milites, sperabat. Has literas cum pro concione recitasset Curio, seque dice

Plut. Cæs. ret enixe laboraturum, ut rempublicam omni metu liberaret; maximo favore plausuque populi exceptus est, flores

Appian. que et serta in eum jacta.

24. At, ubi est his de rebus in senatu relatum, Cæsari plerique omnes abrogarunt imperium, relinquebant Pom- Hirt.

Appian.

. peio: nam astutia consulis seorsim de utroque relatum erat. Igitur Curio denuo conjunctim referre cæpit, placeretne discedere utrumque ab armis, exercitusque dimittere? Ibi duobus tantum et viginti renuentibus, trecenti septuaginta in sententiam Curionis discesserunt. Hoc ubi factum est, C. Marcellus senatum dimittens, · Vincite,' exclamat, ut dominum habeatis Cæsarem.' Intercessione tamen amicorum Pompeii, adjuvante consule, Hirt. res effectu caruit.

25. Sed et falso rumore venientis cum exercitu Cæsa- Appian. ris Urbs exterrita trepidabat : quo usus C. Marcellus senatu coacto retulit de legionibus quas retentas fuisse Capuæ diximus, uti contra Cæsarem mitterentur. Sed obsistebat C. Curio, frustraque hæc dici credique testabatur. Ergo consul, Quandoquidem, inquit, de communi senatus sententia reipublicæ consulere prohibeor, at

[ocr errors][ocr errors]

Plut. Dio. ego saltem pro potestate mea consulam. Simul exsiliens
Appian.

curia, in suburbium, ubi Pompeius agebat, procurrit;
porrectoque ei gladio, Jubemus te, inquit, contra
Cæsarem bellare pro patria, copiasque tibi tradimus, et

quæ nunc Capuæ, aut per ceteram Italiam sunt, et quas Plut. Dio. ex novis parare delectibus voles.' Nam una secum con

sules designatos adduxerat, ne res a se solo suscepta
parum haberet momenti. Jam enim in exitu consulatus
ei erat: sub quod tempus designatorum jam multum vale-
bat auctoritas, quibus et literæ tradebantur ad sepatum
scriptæ; et alia quædam gerere pro consulibus licebat.

26. At Pompeius, cum semper fuisset in ejusmodi re-
bus accuratus et diligens ; cupidius quam prudentius
oblatum accepit imperium, neque a quibus sibi, neque

quomodo mandaretur, considerans : in speciem tamen Appian. modestiæ, hic quoque illud suum, •Nisi quid melius,' Dio. subjecit. Hoc pacto palam susceptis cum Cæsare inimi

citiis, cum segnius cetera quam pro magnitudine rei admi-
nistraret, nihil profecit ultra, quam ut Cæsari retinenda-
rum legionum honestiorem prætextum conciliaret; simul
laxaret vincula spei et pudoris, quibus hactenus retenta
cupiditas) ejus ambiguis inter pacem et arma consiliis

fluctuaverat.
Appian. 27. Sed Curio, cognitis, quæ essent acta, cum aliud

pro Cæsare nihil posset, continuis concionibus apud po

pulum tempora reipublicæ deflebat; Pompeium et conDio.

sules accusans : jubebatque hos edicere ne quis nomen Appian. daret conscribenti milites Pompeio. Quod ubi frustra

tentatum est, atque interea tribunatus tempus exivit; sibi
quoque timens, ad Cæsarem excurrit, qui tum recens cum

peditum millibus quinque et equitibus trecentis (tertia Hirt. decima legio erat) Ravennam pervenerat; quæ extrema Appian.

provinciæ ejus urbs, eademque Italiæ proxima erat.
Plut. 28. Ne tamen inimicos Pompeius in Urbe desideraret,
Anton.

M. Antonius inito tribunatu plebis, rogationem promul-
gavit, ut legiones duæ, Parthici belli causa in Italiam

deductæ, ad M. Bibulum mitterentur: Pompeio scribendi Cic. ad militis jus ne esset : neve quis delectum habenti responAu. VII. 8. dere ad nomen cogeretur.' Quin et in concione populi

[ocr errors][ocr errors]

A. D. x. Kalendas Januarias habita, in Pompeium invectus, omnia ejus acta, jam usque a toga pura, petulantissime traduxit.

29. Interea Cæsar comiter exceptum Curionem in con- Appian. silium adhibuit de præsentibus. Neque dubitabat ille, quin arcessendus propere exercitus, et experiundum armis esset. At Cæsar, speciem præferens æquitatis et clementiæ, cum interim nihilo segnius pararet bellum, ad amicos in Urbem scribit, uti cum adversariis paciscantur, quo Plut. Cæs. dimissis octo legionibus, Transalpinaque Gallia, Cisalpi- et Appian. nam et Illyricum cum duabus legionibus retineret, donec consul iterum factus esset.' Simul Curioni dedit ad sena- Dio, XLI. tum literas, quibus post commemorationem eorum quæ

et Appian. per tot annos pro republica strenue fortiterque gessisset, purgabat objecta sibi crimina : paratum ostendens ab exercitu discedere, si Pompeius idem faciat. Sin vero, neque se commissurum, ut inermis objiciatur inimicorum crudelitati; sed affuturum impigre, quo reipublicæ suamque injuriam defendat.

30. Has literas A. D. Kalendas Januarias, quo die C. Claudius M. F. M. N. Marcellus, L. Cornelius P. F. Lentulus inierunt, C. Curio consulibus tradidit;* triduano cursu ad centum sexaginta millia passuum' emensus. Sed neque pacta cum adversariis, neque literæ quicquam ad concordiam valuerunt. Sane M. Cicero, qui recens reversus e provincia triumphi petendi causa ad Urbem Plat, Cic.

et Cæs, et erat, magnopere conabatur his malis mederi : jamque eo

Pomp. profecerat, ut Pompeius flecteretur : neque Cæsaris amici Cic. ad recusarent, quominusó una legione cum Illyrico provincia Fam. xvi.

11. Plut. contentus Cæsar esset.' Sed mirus invaserat furor homi- Cic. ad num mentes, ut potius civili bello collidi cuperent: Len- Fam. xvi.

12.

• A. U. C. 703. A. C. 49. numerus stare non potest. Ra

i Centum sexaginta millia pas. vennæ enim tum erat Cæsar : suum) Leacas postrates plus 53. quæ urbs longe propius ab RoCeteram sequitur hic interpre.

ma abest.

Distantia tamen, tem Appiani Freinshemius. Nam quam Appiani interpres et FreinAppianus ipse Curionem trecen- shemius exprimunt, justo breta sopra ter mille stadia emen. vior est. Sed multo minor est sum esse dicit, id est, millia pas. error. Crev. suum plus quadringenta. Qui

[ocr errors][merged small]

Vell, 11. 49. tulo præsertim implacabili, qui, salva republica, salvus

esse non poterat; et M. Catone, negante facturum ullas

de republica pactiones.
Cæs. de 31. Quin neque literas Cæsaris in senatu recitare consu-
B. Civ. 1. les volebant; quanquam Curio, ne supprimerentur, in ipsa
Dio,
Plut. curia exhibuerat: donec Q. Cassius Longinus, M. Anto-
Anton.

nius tribuni plebis recitari publice jusserunt. Erant illæ
Cic. ad cetera quidem lenissime scriptæ; sed postrema verba
Fam. XVI. effecerant, ut minaces et acerbæ viderentur. Sane cum
Appian. recitarentur, bellum haud obscure denuntiari conclama-
Dio.

tum est. Secessionem deinde facere consules ceperunt,
veriti ne forte, si voce sententiæ dicerentur, multi vere-
cundia, plures metu Cæsaris mitius censerent. Ibi cum
de Cæsare referretur, ‘ipsumne ponere imperium vellent?'
in eam partem omnes discesserunt; Pompeium nemo
sustinuit offendere: armatus enim hic, et ad Urbem

erat.
Cæs. 32. Marcus tamen Marcellus non ante referendum de

republica censuit, quam præsidium senatus haberet, tuto
et libere, quæ vellet, decernendi. M. Calidius Pom-
peium jubebat in suas provincias proficisci, ne qua esset
armorum causa : eandemque sententiam M. Cælius Rufus,
modo ædilitate perfunctus, sequebatur. Præterea C.
Curio haud dissimulanter pro Cæsare pugnabat. Sed

horum sine magistratu studium levioris operæ fuit. M. Plut.Cæs. Antonius, tribunitia potestate subnixus, quemadmodum et Anton: Curio nuper, de utroque conjunctim referendum esse claCæs.Plut. mitabat cum assensu patrum : et erant qui discessionem Cæs.

flagitarent. Sed ea quidem res a consulibus impedita
est: senatusconsulto, quod fiebat in sententiam Metelli

Scipionis, * uti ante certam diem exercitum dimitteret
Cæs. Cæsar, aut pro hoste esset,' tribuni plebis intercesse-
Appian.

runt. Dio. Plut, Cæs.

33. Postridie cum iterum senatus haberetur, L. Piso

censor, itemque prætor L. Roscius, quorum alter socer Cæs.de B. erat Cæsaris, alter legatus in Gallia fuerat, ad Cæsarem Gall, y.

ituros obtulerunt, ut eum docerent de rebus omnibus :
Cæs. de B.
Civ. I.

fuerunt et ab aliis sententiæ dictæ, legatos mitti ad Cæ-
sarem oportere, qui ei voluntatem exponant senatus. Sed

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

his omnibus Pompeiana factio, Cæsarisque inimici, con-
sul præcipue Lentulus, Scipioque et Cato restiterunt.
Cum iterum hic dies sic abivisset, ut decerni nihil posset, Dio.
senatus vestem mutandum censuit: tribunis tamen inter-
cessionem non remittentibus, fieri senatusconsultum ne-
quivit; auctoritas perscripta est.

34. At Pompeiani patres, veste lugubri sumta redie-
runt in curiam, confestimque referri de intercessione tri- Cæs.
bunorum postularunt; Pompeianum exercitum præsidium Appian.
suum, Cæsarem hostem reipublicæ appellantes. Cum 'acer- Cæs.
bissimæ sententiæ dicerentur, et consul Lentulus, prius- Dio.
quam perrogatum esset, exire tribunos, sibique consulere Appian.
juberet, “ne longe ab his sacrosancta potestas esset;' ex-
surgens Antonius magno clamore vim incusans ipsisque, et
Cæsari, et juri tribunitio illatam; ad prostremum quasi
furibundus imprecari diras, vaticinari bella, cædes, exilia,
proscriptiones denuntiare ausus, ex curia profugit. Ex- Plut.

Anton, et euntem collega Cassius, Marcusque Cælius et C. Curio Cæs. secuti, ultimum discrimen haud multo anteverterunt. Jam Appian.

Dio. Cæs. enim armati e Pompeianis ventitabant cincturi curiam. Oros. vi. At illi proxima nocte, servili habitu sumto, meritoria 15. rbeda ad Cæsarem perfugerunt.

Appian. 35. Exactis ex curia tribunis, sententiæ dicuntur, ne Dio. illi atque eorum satellites pro senatoribus habeantur:' ad Cæs. illud extremum atque ultimum senatusconsultum, quo nisi

Cic, ad in summo omnium periculo descensum non fuerat, decur- 11. ritur : dent operam consules, prætores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad Urbem, ne quid respublica detrimenti capiat.'

36. Post paucos dies, senatu extra Urbem habito, uti Cæs. Pompeius interesset, tumultum esse decreverunt. Pom- Dio. peium delectus habere tota Italia jusserunt, veteranorum

Plut.

Pomp. et præcipue, donec ex eo genere centum triginta militum Cæs. millia conficerentur: sed et ex vicinis nationibus, uti Appian. quæque virtute præstaret, mercede conducere; in eos usus pecunias ex ærario sumere. Magnæ tamen summæ a privatis offerebantur: et per oppida missi, qui festinanter et acerbe conquirerent. Provinciæ quoque privatis Cæs.

[ocr errors]

Fam. XVI.

[ocr errors]
« IndietroContinua »