Immagini della pagina
PDF
ePub

nem accusavit, ut damnatum iri plane confideret. Sed postquam plurium sententiis absolvi reum, atque adeo defendi ornarique vidit, ira correptus, senatu se proripuit.

Et Suet.Cæs.

22. Plane is erat animorum habitus, ut proniores in Pompeii causam patres essent; sed tamen sæpe Cæsarianorum violentia superati his utiliora decernerent. consules quidem designati Pompeianarum partium erant. c. 29. Igitur Cæsar literas ad senatum misit, 'ne sibi beneficium populi adimeretur; aut saltem reliqui etiam imperatores ab exercitibus discederent.'

23. Erant hæc astutissime excogitata: quicquid enim esset factum, pro Cæsare futurum erat. Nam si tam æqua conditio repudiaretur, favorem hominum erat habiturus, tanquam ab inimicis contra fas et æquitatem premeretur: relicta potestate, magis confirmabatur: sin et Pompeius dimitteret exercitum, celerius se convocaturum veteranos suos, quam Pompeium novos milites, sperabat. Has literas cum pro concione recitasset Curio, seque diceret enixe laboraturum, ut rempublicam omni metu liberaret; maximo favore plausuque populi exceptus est, floresque et serta in eum jacta.

Plut. Cæs.

Appian.

Appian.

24. At, ubi est his de rebus in senatu relatum, Cæsari Plut.Pomp. plerique omnes abrogarunt imperium, relinquebant Pom- Hirt. peio: nam astutia consulis seorsim de utroque relatum erat. Igitur Curio denuo conjunctim referre cœpit, 'placeretne discedere utrumque ab armis, exercitusque dimittere?' Ibi duobus tantum et viginti renuentibus, trecenti septuaginta in sententiam Curionis discesserunt. Hoc ubi factum est, C. Marcellus senatum dimittens, ‹ Vincite,' exclamat, ut dominum habeatis Cæsarem.' Intercessione tamen amicorum Pompeii, adjuvante consule, Hirt. res effectu caruit.

[ocr errors]

25. Sed et falso rumore venientis cum exercitu Cæsa- Appian. ris Urbs exterrita trepidabat: quo usus C. Marcellus senatu coacto retulit de legionibus quas retentas fuisse Capuæ diximus, uti contra Cæsarem mitterentur. Sed obsistebat C. Curio, frustraque hæc dici credique testabatur. Ergo consul, Quandoquidem,' inquit, de communi senatus sententia reipublicæ consulere prohibeor, at

[ocr errors]

Plut. Dio. ego saltem pro potestate mea consulam.' Simul exsiliens Appian. curia, in suburbium, ubi Pompeius agebat, procurrit; porrectoque ei gladio, Jubemus te,' inquit, contra Cæsarem bellare pro patria, copiasque tibi tradimus, et quæ nunc Capuæ, aut per ceteram Italiam sunt, et quas Plut. Dio. ex novis parare delectibus voles.' Nam una secum consules designatos adduxerat, ne res a se solo suscepta parum haberet momenti. Jam enim in exitu consulatus ei erat: sub quod tempus designatorum jam multum valebat auctoritas, quibus et literæ tradebantur ad senatum scriptæ; et alia quædam gerere pro consulibus licebat.

Appian.

Dio.

Appian.

Dio.
Appian.

Hirt.
Appian.

Plut.
Anton.

26. At Pompeius, cum semper fuisset in ejusmodi rebus accuratus et diligens; cupidius quam prudentius oblatum accepit imperium, neque a quibus sibi, neque quomodo mandaretur, considerans: in speciem tamen modestiæ, hic quoque illud suum, Nisi quid melius,' subjecit. Hoc pacto palam susceptis cum Cæsare inimicitiis, cum segnius cetera quam pro magnitudine rei administraret, nihil profecit ultra, quam ut Cæsari retinendarum legionum honestiorem prætextum conciliaret; simul laxaret vincula spei et pudoris, quibus hactenus retenta cupiditas] ejus ambiguis inter pacem et arma consiliis fluctuaverat.

27. Sed Curio, cognitis, quæ essent acta, cum aliud pro Cæsare nihil posset, continuis concionibus apud populum tempora reipublicæ deflebat; Pompeium et consules accusans: jubebatque hos edicere ne quis nomen daret conscribenti milites Pompeio. Quod ubi frustra tentatum est, atque interea tribunatus tempus exivit; sibi quoque timens, ad Cæsarem excurrit, qui tum recens cum peditum millibus quinque et equitibus trecentis (tertia decima legio erat) Ravennam pervenerat; quæ extrema provinciæ ejus urbs, eademque Italiæ proxima erat.

28. Ne tamen inimicos Pompeius in Urbe desideraret, M. Antonius inito tribunatu plebis, rogationem promulgavit, 'ut legiones duæ, Parthici belli causa in Italiam deductæ, ad M. Bibulum mitterentur: Pompeio scribendi militis jus ne esset: neve quis delectum habenti responAtt. vii. 8. dere ad nomen cogeretur.' Quin et in concione populi

Cic. ad

A. D. x. Kalendas Januarias habita, in Pompeium invectus, omnia ejus acta, jam usque a toga pura, petulantissime traduxit.

29. Interea Cæsar comiter exceptum Curionem in con- Appian. silium adhibuit de præsentibus. Neque dubitabat ille, quin arcessendus propere exercitus, et experiundum armis esset. At Cæsar, speciem præferens æquitatis et clementiæ, cum interim nihilo segnius pararet bellum, ad amicos

in Urbem scribit, uti cum adversariis paciscantur, quo Plut. Cæs. dimissis octo legionibus, Transalpinaque Gallia, Cisalpi- et Appian. nam et Illyricum cum duabus legionibus retineret, donec consul iterum factus esset.' Simul Curioni dedit ad sena- Dio, XLI. tum literas, quibus post commemorationem eorum quæ et Appian. per tot annos pro republica strenue fortiterque gessisset, purgabat objecta sibi crimina paratum ostendens ab exercitu discedere, si Pompeius idem faciat. Sin vero, neque se commissurum, ut inermis objiciatur inimicorum crudelitati; sed affuturum impigre, quo reipublicæ suamque injuriam defendat.

30. Has literas A. D. Kalendas Januarias, quo die C. Claudius M. F. M. N. Marcellus, L. Cornelius P. F. Lentulus inierunt, C. Curio consulibus tradidit; * triduano cursu ad centum sexaginta millia passuum emensus. Sed neque pacta cum adversariis, neque literæ quicquam ad concordiam valuerunt. Sane M. Cicero, qui recens reversus e provincia triumphi petendi causa ad Urbem erat, magnopere conabatur his malis mederi: jamque eo profecerat, ut Pompeius flecteretur: neque Cæsaris amici recusarent, quominus ' una legione cum Illyrico provincia contentus Cæsar esset.' Sed mirus invaserat furor homi- Cic. ad num mentes, ut potius civili bello collidi cuperent: Len- Fam. xvI.

et

Plut. Cic.

Cæs. et
Pomp.
Cic. ad

Fam. xvI.
11. Plut.

12.

A. U. C. 703. A. C. 49. 1 Centum sexaginta millia pas. suum] Lencas nostrates plus 53. Ceterum sequitur hic interpretem Appiani Freinshemius. Nam Appianus ipse Curionem trecenta supra ter mille stadia emen. sum esse dicit, id est, millia passuum plus quadringenta. Qui

numerus stare non potest. Ra-
vennæ enim tum erat Cæsar:
quæ urbs longe propius ab Ro-
ma abest. Distantia tamen,
quam Appiani interpres et Frein-
shemius exprimunt, justo bre-
vior est. Sed multo minor est
error. Crev.

[ocr errors]

Vell. 11.49. tulo præsertim implacabili, qui, salva república, salvus esse non poterat; et M. Catone, negante facturum ullas de republica pactiones.

Cæs. de

Dio.

Plut.
Anton.

Cic. ad -Fam. XVI.

11.

Appian.
Dio.

31. Quin neque literas Cæsaris in senatu recitare consuB. Civ. I. les volebant; quanquam Curio, ne supprimerentur, in ipsa curia exhibuerat: donec Q. Cassius Longinus, M. Antonius tribuni plebis recitari publice jusserunt. Erant illæ cetera quidem lenissime scriptæ; sed postrema verba effecerant, ut minaces et acerbæ viderentur. Sane cum recitarentur, bellum haud obscure denuntiari conclamatum est. Secessionem deinde facere consules ceperunt, veriti ne forte, si voce sententiæ dicerentur, multi verecundia, plures metu Cæsaris mitius censerent. Ibi cum de Cæsare referretur, ipsumne ponere imperium vellent?' in eam partem omnes discesserunt; Pompeium nemo sustinuit offendere: armatus enim hic, et ad Urbem erat.

Cæs.

32. Marcus tamen Marcellus non ante referendum de republica censuit, quam præsidium senatus haberet, tuto et libere, quæ vellet, decernendi. M. Calidius Pompeium jubebat in suas provincias proficisci, ne qua esset armorum causa: eandemque sententiam M. Cœlius Rufus, modo ædilitate perfunctus, sequebatur. Præterea C. Curio haud dissimulanter pro Cæsare pugnabat. Sed horum sine magistratu studium levioris operæ fuit. M. Plut.Cas. Antonius, tribunitia potestate subnixus, quemadmodum et Anton, Curio nuper, de utroque conjunctim referendum esse cla

Cæs.Plut. mitabat cum assensu patrum: et erant qui discessionem Cæs. flagitarent. Sed ea quidem res a consulibus impedita est: senatusconsulto, quod fiebat in sententiam Metelli Scipionis, uti ante certam diem exercitum dimitteret Cæsar, aut pro hoste esset,' tribuni plebis intercesse

Cæs.
Appian.
Dio. Plut.
Cæs.

runt.

[ocr errors]

33. Postridie cum iterum senatus haberetur, L. Piso censor, itemque prætor L. Roscius, quorum alter socer Cæs.de B. erat Cæsaris, alter legatus in Gallia fuerat, ad Cæsarem ituros obtulerunt, ut eum docerent de rebus omnibus: fuerunt et ab aliis sententiæ dictæ, legatos mitti ad Cæsarem oportere, qui ei voluntatem exponant senatus. Sed

Gall. v.

Cæs. de B. Civ. I.

his omnibus Pompeiana factio, Cæsarisque inimici, con-
sul præcipue Lentulus, Scipioque et Cato restiterunt.
Cum iterum hic dies sic abivisset, ut decerni nihil posset, Dio.
senatus vestem mutandum censuit: tribunis tamen inter-
cessionem non remittentibus, fieri senatusconsultum ne-
quivit; auctoritas perscripta est.

34. At Pompeiani patres, veste lugubri sumta redierunt in curiam, confestimque referri de intercessione tri- Cæs. bunorum postularunt; Pompeianum exercitum præsidium Appian. suum, Cæsarem hostem reipublicæ appellantes. Cum acer- Cæs. bissimæ sententiæ dicerentur, et consul Lentulus, prius- Dio. quam perrogatum esset, exire tribunos, sibique consulere Appian. juberet, ne longe ab his sacrosancta potestas esset;' exsurgens Antonius magno clamore vim incusans ipsisque, et Cæsari, et juri tribunitio illatam; ad prostremum quasi furibundus imprecari diras, vaticinari bella, cædes, exilia, proscriptiones denuntiare ausus, ex curia profugit. Ex- Plut. euntem collega Cassius, Marcusque Cœlius et C. Curio Cas secuti, ultimum discrimen haud multo anteverterunt. Jam Appian. Dio. Cæs. enim armati e Pompeianis ventitabant cincturi curiam. Oros. VI. At illi proxima nocte, servili habitu sumto, meritoria 15. rheda ad Cæsarem perfugerunt.

Anton, et

Appian.

Cic. ad Fam. XVI.

35. Exactis ex curia tribunis, sententiæ dicuntur, 6 ne Dio. illi atque eorum satellites pro senatoribus habeantur:' ad Cæs. illud extremum atque ultimum senatusconsultum, quo nisi in summo omnium periculo descensum non fuerat, decur- 11. ritur: dent operam consules, prætores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad Urbem, ne quid respublica detrimenti capiat.'

Plut.

Pomp.et

36. Post paucos dies, senatu extra Urbem habito, uti Cæs. Pompeius interesset, tumultum esse decreverunt. Pom- Dio. peium delectus habere tota Italia jusserunt, veteranorum præcipue, donec ex eo genere centum triginta militum Cæs. millia conficerentur: sed et ex vicinis nationibus, uti Appian. quæque virtute præstaret, mercede conducere; in eos usus pecunias ex ærario sumere. Magnæ tamen summæ a privatis offerebantur: et per oppida missi, qui festinanter et acerbe conquirerent. Provinciæ quoque privatis Cæs.

« IndietroContinua »