Immagini della pagina
PDF
ePub

II. I.

pari altitudine erat conspicua, profunda vallis intercedebat. Id spatium explere Cæsar decreverat, insani laboris opus: sed ille jam multa talia, inausa aut inaudita ceteris, perfecerat. Prius tamen visum, urbem, Cæs. Civ. qua terræ committitur, (nam tres fere oppidi partes mari alluuntur,) circumvallare, ductis utrimque a loco castrorum ad mare fossis aggeribusque, et per idonea spatia turribus interpositis. Ad hæc opera cum materia deesset, antiquæ religionis lucum exscindi jussit, militibusque superstitione contantibus primus arripuit securim. Ceterum prospiciens longioris moræ negotium esse, quam ipsius rationes paterentur, C. Trebonium obsidioni præfecit, in Cas. Civ.I. Hispaniam profecturus, quo jam C. Fabium legatum cum legionibus sex præmiserat.

Lucan.

Oros.

Cic. ad

Dio.

11. Massiliensium factum, cum et per se luculentum Att. x. 12. esset, et prope certam spem faceret, in Hispaniis pro Pompeio esse omnia, quia, si secus esset, homines et vicini et diligentes minus animi habituri videbantur; M. Plut. Cic. Cicero, post longam et ancipitem dubitationem, ad Pompeium abnavigavit: ejusque exemplum alii quidam senatores, qui nondum excesserant Italia, secuti sunt. Itaque his ad eos adjunctis qui ante transgressi fuerant, major in castris Pompeii, quam in Urbe species senatus erat; et quasi de sententia patrum multa decernebantur. Quorum illud plurimum favoris adjunxit partibus, quod Catonem secuti, civem Romanum præterquam in acie neminem occidi; neque oppidum ullum quod populo Romano pacatum esset diripi debere,' sanxerant. Ciceronem Plut. Cic. tamen clam corripuisse Cato dicitur, quod præter necessitatem in castra venisset, plus profuturus patriæ, si medium se gessisset, idoneum conciliatorem habituris partibus, quandocumque redire ad sanitatem cœpissent.'

Plut. Pomp. et Cat.

Cæs.

[ocr errors]
[ocr errors]

12. Inter hæc C. Fabius, adhibita celeritate, præsi dium L. Afranii ex Pyrenæo saltu dejecerat, magnisque itineribus ad exercitum Afranii contendebat. Sed Afranius ceterique legati adventu Vibullii Rufi, qui fuerat a Pompeio missus, ita composuerant, ut Petreius cum omnibus copiis ad Afranium proficisceretur, Varro cum duabus legionibus Hispaniam ulteriorem omnem obti

neret.' Petreius et Afranius, Asturum Vettonumque Luc. iv. 7. et Celtiberorum coactis auxiliis, ceterarumque gentium Cæs. quæ ad oceanum colunt, Ilerdam (quæ hodie leviter transpositis elementis Lerida vocatur) belli sedem deligunt, propter opportunitatem loci. Quippe in colle Lucan.iv. modico ad Sicorim amnem posita, pontem lapideum ha- 11. bebat, camposque circa patentes et fertile solum. Nec longe abinde Cinga fluvius, in Iberum evolvens aquas. Juxta tumulus erat paulo editior, Eum ceperunt castris locum, omnibus eo contractis copiis. Afranius tres ha- Cæs. bebat legiones, duas Petreius: auxilia magna Hispanorum coëgerant, cohortes circiter octoginta, equitum utriusque provinciæ circiter quinque millia. Duces communi consilio parique jure administrabant omnia, et alternis Lucan. signum toti exercitui dabant.

13. Fabius contra hos castra metatus ad Sicorim, duos Cæs. in flumine pontes effecerat, inter se distantes millia passuum quatuor. His pontibus pabulatum crebro mittebat: quod idem cum et ab hostibus fieret, crebræ velitationes erant: nec sine magno præsidio emitti pabulatores poterant. Accidit igitur, cum legiones Fabianæ duæ flumen transissent, impedimentaque et omnis èquitatus sequeretur, ut pons vi jumentorum et aquæ magnitudine interruptus, maximam partem equitum a legionibus divelleret. Hoc ubi ex aggere et cratibus quæ prono flumine deferebantur, hostibus cognitum est, Afranius celeriter equitatum omnem legionesque quatuor suo ponte transduxit. Ergo L. Plancus, qui legionibus Fabianis præerat, locum superiorem occupat, cujus auxilio adversus multitudinem hostium se tutaretur. Prælio ab equitibus commisso, procul visa sunt signa duarum legionum, quas C. Fabius, id quod erat suspicatus, subsidio suis ulteriore ponte miserat. Harum adventu prælium dirimitur: copiæ utrimque in castra revertuntur, cum aliquammulti Fabianorum essent desiderati.

14. Eo biduo Cæsar supervenit, cum equitibus nongentis, quos sibi præsidio retinuerat: et ponte noctu refici jusso, cum omnibus copiis, præter sex cohortes, quæ ponti castrisque præsidio relinquebantur, ad Afranii castra proficiscitur, pugnandique potestatem hostibus facit. Cum

Cas.

hostes pugnare nollent, Cæsar ad quadringentos passus ab imis radicibus collis, quo in colle castra hostium erant, castra ponere statuit: sed veritus ne vallum eminus conspiceretur, tantummodo fossam pedum quindecim a fronte Frontin. duci jussit. Idque opus cum, prima et secunda acie in loco ubi erant instructæ perstantibus, tertia acies faceret, ignaro hoste perfectum est. Intra hanc munitionem nocte transacta, postridie, quia longius agger petendus erat, tota castra, quemadmodum instituerat, permunit, singulis legionibus singula latera tribuens: ipse cum reliquis tribus Afranium Petreiumque ad turbandum opus venientes absterret. Ita castris permunitis cohortes et impedimenta, quæ superioribus in castris reliquerat, eodem transduci jubet.

Dio. Lucan.
Cæs.

Lucan.Dio.

Appian.
Cæs.

15. Erat inter oppidum et Afraniana castra planities passuum circiter trecentorum, et in medio fere spatio tumulus surgebat, quem si occupasset Cæsar, oppido et ponte prohibiturus hostes videbatur. Igitur, eductis instructisque tribus legionibus, unius antesignanos cursu contendere ad capiendum locum jubet. Sed Afraniani propiore spatio præcipiunt collem: ortaque pugna Cæsaris milites repelluntur. Igitur subsidio adducta legio nona, cum invicem pepulisset hostes, fervore certaminis cedentes insecuta iniquum in locum successit. Quinque horis ibi dimicatum est; magno Julianorum periculo, in quos ex superioribus locis tela certo jactu adigebantur. Multo tamen plus vulnerum quam cædis fuit: hostium supra ducentos ceciderunt: Cæsar amisit circiter septuaginta. Victoriam utraque pars ascribebat sibi: Pompeiani propter tumulum retentum, qui pugnandi causa fuerat, et coactos terga vertere hostes; hi, quod numero et loco impari prælium tot horis sustinuerant, et ad extremum virtute connisi ascenderant montem, adversariosque inde in oppidum fugaverant.

16. Majus inter hæc periculum, resolutis montium nivibus, aquarum subita inundatio interminata est, quæ una die utrumque Cæsaris pontem interrupit. Castra erant inter duo flumina Sicorin et Cingam, quod spatium erat passuum circiter millia triginta. Inter hoc conclusus tan

tus exercitus, neque juvari ab amicis civitatibus, quæ trans flumina erant positæ, nec ab iis comitatibus, qui permagni ex Gallia Italiaque veniebant, adjuvari poterat: et qui longius erant pabulatum egressi, ne ad castra reverterentur magnitudine fluminum excludebantur. Ex proximis autem locis frumentum olim ab Afranianis comportatum Ilerdam fuerat; reliquum superioribus diebus copiæ Cæsaris absumserant. At hostibus frumentum ante provisum erat: adhuc quotidie undique comportabatur: eratque pabuli et rerum omnium magna copia, cum ponte saxeo ad Ilerdam secure uterentur, et loca trans flumen integra, quo pervenire Cæsar non poterat, sine periculo haberent in potestate.

17. Idcirco magnis in difficultatibus Cæsar erat, multosque amittebat quotidie, qui pabulandi frumentandive causa progressi, ab Hispanis facile excipiebantur. Hispani enim, quia sine utribus in bellum ire non consueverunt, in hos vestimenta conjiciebant: ipsi cetris suppositis facile superabant flumina. Aliquot dies manserunt aquæ. Per quos comitatum qui ex Gallia veniebat ad Cæsarem Afranius subito aggressus, intercepit sagittarios Ruthenorum circiter ducentos, cum equitibus Gallis paucis, cum reliqui in montes proximos refugissent. Inter hæc in- Plut. Cæs. gravescebat in castris Cæsaris fames, tanta jam caritate Cæs. annonæ, ut denariis quinquaginta in modios frumentum emeretur. Hæc cum etiam inflatiora, quam erant, Ro

Flor. IV. 2.

mam perscriberentur, multi eorum qui adhuc in Italia Dio. Cæs. hæserant, ad Pompeium profecti sunt: alii ut principes hoc perferrent nuntium, alii ne post omnes venisse vide

rentur.

18. At Cæsar, frustra sæpius tentata pontium reficiendorum spe, cum irritus ejus conatus aquarum et hostium vi redderetur; naves facere instituit, quales Venetis ac Lucan. Britannis in usu sunt, Pado aut mari stagnantibus. rinæ fiebant ex levi materia: reliquum corpus viminibus contextum, coriis integebatur. Has idoneo numero pro

Ca- Cæs.

e Denariis quinquaginta] Unciis argenti nostratibus 6. grossis 2. Crev.

Sidon. A poll. Carm.

Dio.

Lucan. III.

Cæs.

fectus Cæsar carris junctis noctu ad millia passuum duo et viginti a castris deportat: ibique militum aliquo numero trajecto continentem ripæ collem communit, priusquam adversarii rem cognoscerent. Eo postea transducit legionem, et utraque ripa potitus, pontem sine molestia perficit biduo. Sic ad eum perveniunt qui ex Gallico comitatu evaserant, quique frumentandi causa profecti ex prioribus castris fuerant. Eodem die transmittit equites, et per hos maximam hominum jumentorumque multitudinem, quæ pabulatum egressa fuerat, intercipit, et de cetratis cohortibus, quæ subsidio suis venerant, unam longius procurrentem secludit a reliquis atque delet. Ita res frumentaria paulatim expeditur.

19. Eodem tempore D. Brutus Massilienses navali prælio vicit. Longas illi habuerant septemdecim, e quiXXIII. 13. bus erant undecim tectæ. His complura minora navigia addiderant, terrorem ipsa specie multitudinis illaturi. Inerat magnus sagittariorum numerus, magnus Albicorum, qui supra Massiliam incolunt, montanum durumque genus, et exercitatum in armis. Suos quoque servos et pastores L. Domitius in naves imposuerat, si bene et gnaviter se gererent, libertate promissa. Brutus pauciores quidem naves ducebat, sed firmiores, delecto virorum robore repletas. Quippe Cæsar fortissimos ex antesignanis legionum, id muneris poscentes, in classem imposuerat. Igitur hi virtuti confidentes, et quia celeritate navium et arte gubernatorum vincebantur, manicas et uncos præpararunt, quibus hostium naves retinerent.

20. Massiliensium ea ratio fuit, ut, donec liceret, maritimis artibus uterentur; quoties deprehensi essent, armis montanorum fiderent, qui non multum inferiores virtute Romanis erant. Igitur post acrem pugnam, cum singulæ ferme Romanæ naves, binis hostilibus prehensis, in utrumque latus dimicarent; hic pugnæ fuit exitus, ut magno Albicorum et pastorum amisso numero, Massiliensium naves caperentur aut deprimerentur novem. Nescio an isto Infra, c.38. prælio, (bis enim pugnatum est classibus,) illo certe bello,

2 Privatim edd. ante Crev.

« IndietroContinua »