Immagini della pagina
PDF
ePub

memoranda C. Acilii virtus extitit, qui decimæ legionis Lucan. miles, abscissa dextra, quam in puppim hostium injecerat, Cæs. c. 68. læva retinuit navem : deinde in eam insiliens, umbone pro- Val. Max. pulit hostes, neque prius pugnare destitit, quam captam Plut.Cæs. profundo mergeret. 21. His ad Ilerdam nuntiatis, ubi jam pontem Cæsar Dio.

Lucan. iv. effecerat, omnia repente mutantur : hostes ex maxima

Appian. fiducia in maximum metum veniunt, Cæsaris res omnibus Flor.

Plut. Cæs. modis fiunt superiores. Igitur aliquot Hispanorum populi, Oros. qui Pompeianarum partium semper fuerant, ad Cæsarem Liv. Epit.

Ces. defecerunt: Oscenses et his contributi Calagurritani, Tarraconenses, Jacetani, Ausetani, Illurgavonenses, quinque magnæ civitates. Ab his frumento adjutus Cæsar difficultates omnes pulchre explicat : quibus rebus permoti alii populi longius colentium, et quia falsum fuisse rumorem apparebat, Pompeium cum legionibus per Mauritaniam venire, ad Cæsaris amicitiam se transtulerunt. Perterritis hinc adversariis ut acrius instaret Cæsar, fossas pedum triginta ducere instituit, quibus pars aliqua fluminis averteretur; quo vado transiri posset, neque longo circumitu per pontem transmittendi equites forent.

22. Hoc opere prope confecto, Afranius et Petreius, timentes, ne prævalido Cæsaris equitatu penitus frumento pabuloque intercluderentur, bellum ad Iberum fluvium in Celtiberiam transferre statuunt. Igitur ad Octogesam, quod ad Iberum est oppidum, pontem fieri imperant : legionibusque duabus Sicorim transductis castra muniunt. Hæc ubi sunt Cæsari per exploratores cognita, noctes diesque labore continuato eo rem deducit, ut jam, licet mgre, possent tamen atque auderent equites ejus flumen transire. Igitur hostes festinandum rati, præsidio Ilerdæ imposito, omnibus copiis Sicorim transeunt, et se cum præmissis legionibus conjungunt.

23. Cæsar legiones immittere non poterat, amne interposito: et, si per pontem duceret, interea hostes evadebant, non amplius viginti passuum millibus distante quam petebant Octogesa, quæ confici ab exercitu eodem die poterant. Igitur, quod solum erat reliquum, equites transire, et morari agmen jubet. Hi, transmisso flumine, Delph. et Var. Clas. Livius.

15 G

commodum superveniunt, ut noctu moventibus tumultum facerent, iterque prohiberent. Ea res spectari, luce reddita, ex collibus, qui conjuncti Cæsaris castris erant, poterat. Accensi ergo milites tanta occasione victoriæ, per tribunos et centuriones Cæsarem orant, ‘ut se trans flumen duceret; qua equitatus transisset, ea se quoque audere transmittere.' Cæsar etsi timebat exercitum tantæ magnitudinis et rapiditatis flumini objicere, tamen alacritate suorum, et spe bene gerendæ rei excitatus, magnum jumentorum numerum infra supraque constituit : medio spatio transire milites jubet. Erat adhuc ea fluminis altitudo, ut tantummodo humeris et summo pectore extarent. Transducti tamen sunt incolumes, cum paucos, qui fluminis vi abrepti fuerant, equitatus excepisset. Strenue deinde pergentes, ut simul corpora frigore aquarum affecta cursu refoverent, ad horam diei nonam assecuti sunt eos qui de tertia vigilia exiverant. Hostes, viso Cæsaris exercitu, locum superiorem ceperunt, aciemque struxerunt.

24. Cæsar interim suos requiescere jubet: deinde iterum progredientes hostes insequitur. Illi cum haud amplius quinque millia passuum abessent a montosis et angustis locis, quæ si modico præsidio occupassent, immunes ab equitatu Cæsaris ad Iberum pervenire, eumque tuto transmittere poterant; tamen totius diei pugna et itinere defatigati, castra posuerunt. Nocte proxima excepti ab equitibus aquatores, Cæsarem certiorem fecerunt, adversarios

silentio proficisci. Idcirco signum dari, vasa militari more Frontin. conclamari, et præter adversariorum castra mulos agi cum

fremitu, sonumque continuari jussit : hoc astu adeptus quod quærebat, ut sine fatigatione sui militis hostes deti

nerentur, Nam illi audito tumultu, nocturnam pugnam, Cæs. aut Cæsaris equitatum veriti, consilio mutato, copias in

castris tenuerunt.

25. Postero die, cum Petreius, locis exploratis, redisset, deliberatum a ducibus est, quando exeundum castris foret. Tandem, nocturno itinere damnato, quo neque fallere Cæsaris diligentiam, neque vim repellere possent, prima luce sequentis diei constituerunt proficisci.

1.8.

II. 5.

Quod ubi tempus advenit, Cæsarem cum omnibus copiis retrocedere viderunt, tanquam Ilerdam reverteretur. Id Frontin. propter inopiam fieri reputantes, quod sine jumentis im

Cæs. pedimentisque profectum animadverterant; læti procurrebant ex castris, contumeliosisque vocibus Julianos prosequebantur. Sed alia longe mens Cæsari fuit: qui ad præoccupandos montes festinans, quia castris adversariorum præclusum iter erat, per transversas valles et aspera saxa enitebatur, ut his superatis haud longo circumita in destinatam partem flecteret. Id ubi est ab Afranianis animadversum, tam segnis nemo fuit, quin effuso cursu eosdem petendos esse montes putaret. Eo res erat deducta, ut, si prævenisset Cæsar, omnia in ejus potestate essent futura: præventus ab hostibus, impedimentis tamen, et cohortibus quæ in castris eorum erant relictæ, potiretur. In hoc certamine celeritatis Cæsarem difficultates viarum male habebant; Afranius et Petreius per Cæsaris equites impediebantur. Hæc molestior mora fuit: priorque Cæsar, itinere confecto, aciem in planitie inter magnas rupes sita struxit.

26. Afranius a Julianis se circumventum videns, in colle quodam constitit; emissisque cohortibus cætratis quatuor, montem qui erat in conspectu excelsissimus occupari jussit, castra ibi positurus. Sed cætrati ab equitatu Cæsaris ad unum omnes interficiuntur. Hoc facto pugnandi cupiditate Cæsaris copiæ accenduntur, præliumque postulant: si hæc prætermittatur occasio, se postea, cum Cæsar vellet, non esse pugnaturos minantur. Cæsar tamen neque suos objicere vulneribus et periculo volens, neque cives occidere, quibus clementiam suam omnibus modis approbare studebat, abstinuit prælio, futurum sperans, ut sine pugna bellum conficeret, quod et aqua et re frumentaria hostes intercluserat. Igitur castra quam proxime hostem posuit : et postridie cum Pompeiani frequentes aquatum exivissent, immisso equitatu, nihil eis tutum aut tranquillum esse passus est. cognita, Afranius atque Petreius id consilii capiunt, ut a vallo ad aquam brachiis ductis, aquationem expediant.

27. Hujus operis causa cum longius paulo discessissent,

Ea re

Appian.

Cæs.

liberam colloquendi facultatem nacti milites, de pace agere incipiunt: paulatimque eo progrediuntur, ut incolumitatem ducibus pacti, per primores centurionum Cæsari pollicerentur, se signa ad eum translaturos esse. Cum jam omnium voluntate pro confecta pax haberetur, tanquam una ex duobus castra facta essent, permixti milites, ut quisque suos in tentoria abduxerant, aut secuti fuerant, multa lætitia et gratulatione noctem celebrabant. His rebus auditis, Afranius in castra recurrit, ita comparatus, ut quicquid accidisset, laturus non iniquo animo videretur.

28. At Petreius familiam armat, et cum hac, et prætoria cohorte, et paucis barbaris equitibus beneficiariis suis, subito advolat, et quotquot deprehendere Cæsaris militum potest, obtruncat ; tanto furore, ut etiam tribunum e suis, qui retinere impetum ejus voluerat, confoderet. Deinde flens circumit manipulos, ne se, neu Pompeium absentem deserant prodantque obsecrat. Miles, subito immutatis animis, in prætorium concurrit. Ibi jusjurandum concipit Petreius, 'se exercitum ducesque non proditurum, neque deserturum, neque sibi separatim a reliquis consilium capturum.' In hæc verba jurat ipse prior: adigit et Afranium in eadem : tribuni centurionesque, deinde manipuli sequuntur. Juliani, qui adhuc in castris essent, produci jubentur. Qui producti sunt, interficiuntur in prætorio. Plerosque tamen ii qui receperant, celaut, noctuque per vallum emittunt. Cæsar tamen admissam in se perfidiam non sustinuit imitari, quamvis multos sane suorum amiserat : sed conquisitos, qui Pompeianorum sua in castra venerant, remisit omnes, exceptis aliquot tribunis et centurionibus, qui sponte apud eum remanserunt.

29. Renovato bello, Afraniani pabuli et aquarum inopia premebantur : frumenti nonnullam copiam habebant, quod ab Ilerda cibaria dierum duodecim extulerant. Sed auxiliares, quod unius diei inire se iter putabant, neque ad portanda onera erant assuefacti, fame infestabantur. Idcirco ex eo genere crebra ad Cæsarem transfugia fiebant. In his angustiis nihil erat Pompeianis ducinis re

Sueton. Cæs. 75, Cæs.

liquum, quam ut vel Ilerdam reverterentur, vel Tarraconem pergerent. Tarraco longius aberat; et Ilerdæ nonnihil frumenti erat relictum. Igitur hoc probato consilio, profectionem instituunt. Cæsar cum legionibus sequitur ; equitatu carpit novissimos. Ad hunc repellendum sæpe se convertunt hostes. Ita simul inceditur, simul sine intermissione pugnatur.

30. Cum ægre ad millia quatuor confectæ viæ esset, montem excelsum capiunt, et a fronte muniunt, quasi Frontin. castra metarentur. Sed onerata jumenta retinuerant: et 1 13.

Cæs postquam Cæsarem castra posuisse, et equites pabulatum dimisisse sensissent, sub meridiem subito discesserunt : ut, priusquam revocare Cæsar equites posset, aliquantum itineris conficeretur. Is quoque vanus eis conatus fuit. Cæsar statim cum legionibus subsecutus, et post paucas horas equitatus superveniens, castra, ubi minime voluissent, metari coëgit. Substitit etiam in propinquo Cæsar : sed tabernacula poni non est passus, quo paratus esset ad insequendum, quandocumque movissent. Nam prælio abstinere superioribus de causis decreverat. Afraniani tota nocte castra proferunt, commodiorem captantes locum. Sed quo plus procedebant opera, longius ab aqua discedebatur; eoque res deducta erat, ut priora mala non nisi aliis malis corrigi possent. Ea nocte aquatum nemo profectus est. Postero die, præter castrorum præsidium, universus exercitus ad aquam educitur: pabulatum it nemo,

31. Tum Cæsar, ut his incommodis vexatos ad deditionem sine pugna cogeret, vallum fossamque circumducere cæpit, ne qua possent erumpere. At illis omnis in hoc uno spes erat reliqua. Idcirco, et inopia pabuli, et quo expeditiores essent, omnibus sarcinariis jumentis interfectis, tertia die quam circumvallari cceperant, circiter horam octavam, aciem pro castris constituerunt. Eduxit et Cæsar suos, sed ita paratus animatusque, ut lacessentibus repugnaret ; signa non inferret prior. Præter pristinas rationes alienum dimicationi tempus arbitrabatur, quod ad- Frontin. versarios ira et necessitas stimulabant : quæ res etiam igna- 11. 1. vis animum viresque facere consueverunt. Accedebat ad Cæs.

« IndietroContinua »