Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

hæc, quod in tanta vicinitate castrorum, vix enim mille
passus intererant, nihil ad summam erat profecturus, pa-
rato hostibus, si pellerentur, receptu. Sic neutris pugnam
incipientibus, cum ad noctem usque perstitissent acies, in
castra reductæ sunt.

32. Postridie dum Cæsar operibus suis perficiendis in-
stat, Afraniani vadum Sicoris tentare cæperunt. Cæsar
ut hanc quoque spem illis amputaret, Germanos levis
armaturæ cum equitum parte transire flumen, crebrisque
stationibus observari ripas jubet. Cum ita quartum in
diem equi bostium pabulo carerent; ipsi aqua, lignatione,

frumentatione prohiberentur, et in maxima siti terram
Lucan,sv. fodiendo, frustra puteos intra castra quæsivissent; collo-
292.
Ces.

quium defessi duces petunt, et id, si fieri posset, remoto a
militibus loco. Colloquium concessum est, de loco ne-
gatum.

33. Igitur utroque exercitu coram, Afranius excusare
incipit, ' quod fidei suo imperatori servandæ causa, contra
Cæsarem tetendissent. Id se adeo nullo Cæsaris odio

fecisse, sed præoccupatos legatione a Cn. Pompeio, priLucan. usquam ulla civilis belli suspicio extitisset. Omnia ex

pertos eo devenisse necessitatis, ut victos se esse fateanCæs.

tur.' Tandem misericordiam Cæsaris suppliciter ap-
pellat.

34. Cæsar ad hæc leviter exprobrans ducum pertinaci-
am, qui neque Cæsaris lenitatem, neque suorum ipsi
militum desiderium reveriti, quæsitam confectamque pa-
cem pati noluissent, accidere ipsis' ait, quod soleat
hominibus nimiæ arrogantiæ, ut quod paulo ante contem-
serint, flagranter expetant. Se tamen neque illorum cul-
pa, neque opportunitate temporum posse permoveri, uti
ab sua pristina mansuetudine discedat. Igitur, quantum-
libet sibi in manu sit retinere victas legiones, idque etiam
facere debeat, si easdem illas contra se et paratas, et tot
per annos retentas esse reputet; tamen se contentum fore,
si effecerit ne hoc exercitu adversarii contra se amplius
uti possint. Unam igitur hanc esse conditionem pacis,
ut Afranius et Petreius Hispaniis excedant, copiasque
dimittant. Id si fiat, nemini se nociturum.' Ea res ac-

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

ceptissima militibus Afranianis fuit: quod ultro commo-
dum haberent missionis, qui a victore pænam timuissent.
Idcirco, cum de loco et tempore dimittendi cæptum esset
agi, gestu ac voce significarunt, statim mitti velle. Nec
enim postea fidem promissorum præstituros duces, si
præsens necessitas abscessisset.' Tandem ita convenit, ut
qui possessiones haberent in Hispania, statim ; reliqui ad
Varum Aumen, qui Galliarum et Liguriæ terminus est,
dimitterentur. Proximo biduo milites, si quas inter se
controversias haberent, ultro ad Cæsarem in jus adierunt.

35. Interea tertia ferme copiarum dimissa parte, Q.
Fufio Kaleno legato Cæsar deducendos reliquos dedit.
Profectio sic instituta est, ut duæ legiones Cæsaris ante-
cederent, ceteræ sequerentur, in medio Afraniani essent;
et terna castra in vicino ponerentur. Ubi perventum ad
Varum, reliquus exercitus dimissus est. Duces cum in- Plut. Dio.
signioribus centurionum et militum ad Pompeium profecti
sunt: aliorum magnus numerus, feliciora auspicia sequi
certus, sacramento apud Cæsarem dixit.

36. Cæsar, his rebus gestis, quanquam multis magnis- Cæs. de B. que causis in Italiam revocabatur, tamen nisi perpacata Hispania excedere nolebat : veritus, quia in citeriore' provincia maximas clientelas Pompeius habebat, ne iterum bellum ingens existeret. Idcirco, Q. Cassio Longino tribuno plebis cum duabus legionibus præmisso, ipse sexcentos equites magnis itineribus ducit Cordubam, quo convenire magistratus principesque provinciæ jusserat. Nulla fuit civitas, quæ detrectaret imperium. Contra Varroni, qui hactenus eam provinciam obtinuerat, et, completis duabus legionibus, triginta cohortes alarias adjecerat, subito infesta omnia fiunt. Cordubenses præsidium ab eo missum in sua potestate habent; Carmonenses ejiciunt. Varro Gades ire destinaverat, in ea insula, frumento navibusque comparatis, duci bellum posse ratus: oppidoque C. Gallonium familiarem Domitii præfecerat. Sed is Gaditanorum minis territus profugit. Varroni cum Gadibus, cum Italicæ præclusus aditus esset, et una legio ex duabus, ipso inspectante, discessisset e castris,

Civ, 11.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

alteram, cum publicis rationibus, et pecunia quam habe,
bat, Cæsari transdit.

37. Cæsar, Gades profectus, pecunias monumentaque

referri in templum Herculis jubet, quæ erant inde jussu
Liv. Epit. Varronis depromta, Gaditanis civitatem Romanam dat;
Div.
Appian.

idque beneficium postea populus Romanus habuit ratum. Ca.s. Provinciæ Q. Cassius præficitur, quod quæstor olim PomDio,

peii gentis mores perdidicisse credebatur; eique legiones Cæs.

quatuor attribuuntur. Nemini ulla fit a Cæsare injuria, Dio.

præterquam quod pecunia ubique grandis exigebatur. Cæs. His rebus ita constitutis, Cæsar Varronianis navibus Tar

raconem revertitur, ibique conventum provinciæ citerioris
agit: et quemadmodum in ulteriore fecerat, publice pri-

vatimque præmia bene meritis distribuit. Pedestri deinde Dio.

itinere Narbonem digressus, cum per Pyrenæum perge-
ret, tropæum nullum posuit, quod ea res Pompeio quoque

crimini erat data : sed aram haud procul Pompeianis
Q. Curt. monumentis ingenti mole ex polito lapide struxit, Alex-
VIII. 11. et
LX. 3, Vid.

andrum imitatus, qui ad imitationem Herculis et Liberi
et Freinsh. multis locis ad propagandam victoriarum suarum memo-
Indic. in
Curt, in

riam aras erexisse ferebatur.
voce Ara. 38. Cum Narbonem pervenisset, cognitis quæ interim
Cæs.

erant ad Massiliam gesta, eo proficisci statuit. Quippe
Massilienses nihil damno navalis pugnæ deterriti, C. Tre-
bonio, quem obsidioni præfecerat Cæsar, strenue restite-
rant: et maxima ejus opera, tormentorum multitudine et
loci natura ac munitione adjuti, perruperant, ea machina-
rum violentia, ut asseres pedum duodecim, ferreis præfixi
cuspidibus, ingentibus ballistis per quatuor ordines crati-
um transacti in terram penetrarent. Interim L. Nasidius,
imprudente Curione, per Siculum fretum, cum navibus
septemdecim ad Massiliensium castellum Tauroenta per-
venit: auctorque fuit civitati, ut denuo maritimæ pugnæ
fortunam tentaret. At Brutus, ad priorem classem addi-
tis navibus, quas de Massiliensibus nuper ceperat, iterum
eos profligavit, navibus demersis quinque, quatuor cap-
tis. Una cum Nasidianis navibus discessit, quæ, vix
cæpto certamine, profugerant. Nec tamen eo secius in

[ocr errors]
[ocr errors]

Cæs.

VIII. 6,

[ocr errors]

Cæs.

[ocr errors]

Cic. ad

defensionis suscepto proposito perseveratum fuit : quan- Dio.
quam Cæsari jam Hispanias accessisse fama tulerat.

39. Ingentia deinceps opera Trebonii et incensa ab Flor. iv. 2.
hostibus, et a Trebonio refecta sunt: quorum annotare
rationem nihil attinet, cum Cæsaris commentarii viyant,
quibus tota ista obsidio inimitabili nostris temporibus
elegantia describitur. Ad ultimum, omnibus defatigati
malis, nam ad incommoda belli, e victu tenui et corrupto
(hordeo et panico vetere alebantur) pestilentiæ malum
accesserat, Cæsaris fidei se permiserunt. Fuerat iis Cæ-

Cic. Phil. sar, nee sine causa, iratissimus. Igitur præter vitam et libertatem nihil ferme reliquit victis. Arma, naves, pecu- Flor. Oros.

Dio. niæ statim, cetera mox ademta sunt. Postea tamen subin

Cic. de remisit aliquid iræ, nomini parcens et vetustati civitatis. Strabo, iv. Sed paucis ante diebus quam in potestatem Cæsaris Mas- p. 181. silia concederet, L. Domitius cum una nave profugerat.

40. His rebus ita gestis, Cæsar, præmissis aliquot legionibus in Italiam, proficisci ad Urbem statuit: quod se

Appian.
dictatorem esse dictum Narbone cognoverat. Rem tan- Cæs.
tam temporum potius licentia, quam jure et more majorum Att. ix. 8.
M. Æmilius Lepidus prætor perfecerat, is qui postea cum Dio.
Antonio et Octaviano Cæsare triumviratum invasit. · Fal.
so credi' jactabat, nisi a consule dictatorem dici non
posse : nam et olim a tribuno militum A. Cornelio Ma- Liv. iv, 31.
mercum Æmilium dictum esse de sententia collegii, cum
itidem propter intempestivam quorundam dubitationem
augures consuli senatus censuisset,' Ita, ceteris invitissi- Plut. Cæs.
mis, propositum Lepidus tenuit, senatus tamen obtendens
auctoritatem populique jussum : cum in his nominibus
nihil tum, præter ipsa nomina, foret.

41. Sed arma hostium, jura civium pari impetu pro- Lucan.
terentem, pars exercitus, quo adjutore hæc omnia egerat, v. 237.
terrere seditionibus cæpit. Nona legio, præmissa cum Sueton.
aliis in Italiam, postquam Placentiam attigerat, tumul- Cæs. C. 69.
tum movit : missionem postulans ; ' quam olim etiam Cic. ad
decreto senatus jussam, tot iniquis laboribus vulneribus- Fam. vid.
que abunde meruissent. Præterea sibi ad Brundisium Appian.
denarios quingenos" promissos, nequedum repræsentatos
" Denarios quingenos) Marcas argenti 7. uncias 6. semunciam 1.
Crec.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Dio.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

esse.' Verior tamen causa erat, militum cupiditas et ira;
quod prædæ suæ cuncta cessura sperantes post victorian,
ab omni injuria temperare cogebantur. Simul ea opini-

one ferociam augebant, quod, armato adhuc Pompeio, Lucan, et suæ opis egere Cæsarem arbitrabantur. At ille, insolens Sueton.

cogi, semperque in maximis periculis maximum animum Frontin. habere suetus, minime cessit tumultuantibus : quanquam 1.9.

eo jam esset provecta seditio, ut in perniciem imperatoris

eruptura videretur.
Dio. 42. Vocatos igitur in concionem milites, (nam audito
Appian.

hoc motu celeriter Massilia advolaverat,) simul adesse
jussis quos ipse adduxerat, præsidii causa, et ut plures dis-
cerent, quam immotum adversus ejusmodi terrores impe-
ratorem haberent, ita circumfusos affatus est : “Quis novus
hic incessit animis vestris furor, ut omnibus his bellis
tranquilli et obsequentes, hoc maxime tempore seditionem
captetis, quo ego, fine jam instante laboris, de præmiis
vestris attentissime cogitabam ? Quæ vos omnia vecor-
dissima audacia corrumpitis: priora merita obliteratis:
me, quem semper vestri cupidissimum estis experti, ex
imperatore vestro inimicum atque hostem redegistis,

43. “An enim stolidas illas minas, et temerarias voces
vestras, terrore potius, quam ira pectus hoc repleturas
putavistis? Scilicet qui barbarorum ferocissimos domui,
civium potentissimos coëgi in ordinem, non timui Pom-

peios, non timui Scipiones, militum meorum voces, miliLucan.

tum meorum manus timeam! En adsum C. Cæsar, nu-
dumque pectus et paratum percussuris offero. Peragite
scelus, et cujus ante hanc fortunam imperio semper paru-
istis, nunc omnium late victorem, si audetis, contemnite!
Quod si vero, uti res docet, tantum animorum non est, ut

vel conspectum meum ferre possitis ; quanto intervallo
Sueton. meam vestramque conditionem fata discreverint, discite.
Luc. Front. Missionem postulatis, tanquam carere vobis hoc tempore
Appian.
Dio, nequeam. Ecce autem do quod petitis, vosque a signis

meis discedere jubeo. An enim existimatis, si a vobis
deseror, defuturas mihi manus, quibus paucas has bello-
rum reliquias profligem ? Bonus et felix imperator ubivis
reperit milites; et, si nulli usquam essent, abducerem vel
ex hostium castris.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« IndietroContinua »