Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

44. Utrum ego vobis, an vero vos me magis indigeatis, hæc tam recentia, tam certa documenta admonere vos non potuerunt? Nuper tantum bellum cum paucis cohortibus orsus, intra vicesimum diem supra quatuor legiones hostium meas feci. Atque illi milites læti lubentesque imperata faciunt; et, quod me potius imperatore ferunt arma, fortunæ suæ gratulantur. Vos quoque, si aliis sub ducibus merentes in meam venissetis potestatem, idem faceretis. Nunc secunda tantum, imperatoris vestri virtute, non vestra (ne erretis) experti, neque cui militetis, neque qui vos ipsi sitis, agnoscitis. Agite si placet, et vel ad Pompeium transite. Ecquis vestrum tam est arrogans, ut non multis modis T. Labieno se fateatur inferiorem? At ille meis auspiciis ubique magnificus, ubique victor, cum imperatore mutavit fortunam, et quasi repente factus esset alius, ignarus antea timoris et fugæ, nunc nusquam locorum audet consistere.

45. Ite, ite, et hoc exemplum sequimini, quando vos felicitatis vestræ piget. Stipendia vobis justo tempore dantur; annona nunquam defuit; nihil operæ vobis, nihil periculi injunctum est, cujus vos pœnitere debeat. Majore sudoris quam sanguinis impensa res omnium pretiosissimas, securitatem, gloriam, victoriam quæsivistis. Neque dona vobis atque præmia defuerunt, quæ semper larga manu distribui; in pœnis parcior, nec temere ultra verborum castigationem progressus. At nunc, ut sentiatis quem provocaveritis, utque vestræ pœnæ exemplum a pari insania Romanos exercitus absterreat, morem majorum et Appian. clarissimorum ducum instituta secutus, legionem decimabo. Sane amari semper a militibus meis, quam timeri malui. Sed quoniam alterum, cum præstare deberetis, omisistis; alterum, quod effecistis necessarium, subite.'

[ocr errors]

46. Cum hanc ad vocem orta militum comploratio esset, tribuni centurionesque exquisitissimis precibus placare Cæsaris iram nisi, vix tandem effecerunt ut flecti videretur. Igitur resumto sermone, Nihil quidem concedi,' ait,oportebat, ita meritis: sed tamen contentus pœna paucorum, dabo multitudini pœnitentiæ locum. Vos autem, quibus hæc venia conceditur, quid actum sit hodie,

Dio.

Appian.

Dio.

et qua spe pactoque dimittamini, diligenter mementote. Nam si postea vel minimi motus aut auctores aliis, aut socii fueritis, veteris simul recentisque delicti pœnam non effugietis. Militem non solum indefessum ad labores, impigrum ad prælia, sed etiam vel maxime morigerum duci esse oportet: hoc si absit, reliqua sæpius in perniciem omnium, quam cujusquam commodo cedunt. Majores nostri, penes quos aliquot sæculis summa belli gloria per homines fuit, nullius rei diligentiores, quam disciplinæ militaris, custodes fuerunt. Iisdem illis certum immotumque semper fuit, plus in duce quam in exercitu reponere. Atque hoc universa rerum natura docere paulisper attentos debuisset. Ubique minoris est quod regitur, quam quod imperat. Ideoque Jovem, cujus in potestate omnia esse credimus, optimum maximumque vocamus: et in homine, membris omnibus totoque corpore una mens, a qua reguntur, potior est.

47. Hæc prius intelligere vos voluissem, et erat melius. Ut tamen simul et necessariæ severitatis, et solitæ clementiæ meæ ratio habeatur, in paucos edam exemplum quod in totam legionem oportuisset. Centum et viginti seditionis auctores deposco, unde duodecim ad pœnam sorte vocentur ; et erit aliquod pœnitentiæ signum, si pessimos homines obedienter tradideritis.' Sortes ita de industria sunt temperatæ, ut seditiosissimus quisque duceretur. Sed cum ex hoc numero unum tempore seditionis abfuisse constaret, centurionem cujus calumnia nomen deFrontin. latum innocentis fuerat, pro illo Cæsar occidi jussit. His securi percussis exauctorata legio, non ferens ignominiam, cum repudiari suam operam cerneret, non destitit satisfaSueton. cere imperatori, donec multis et supplicibus precibus exorato, pristinum in sacramentum reciperetur.

Appian.

IV. 5.

Lucan. v. 374.

Plut.
Appian.
Dio.

Lucan.

48. Placentina seditione composita, Cæsar legiones maximis itineribus in Apuliam et Bruttium mittit, navium undique contrahendarum causa: ipse Romam in faciem pacis cum inermi comitatu profectus, dictaturam iniit, ut roganti scilicet populo Romano gratificaretur. Ceterum ille consul in annum sequentem creari voluerat, ut tyrannicam potestatem, quam usurpabat, legitimi magistratus vocabulo

obtegeret. Simul servari speciem reipublicæ volebat. Et, quia consules ambo secuti Pompeium fuerant, nec prætoribus creandi consules jus esse dicebatur; necessario faciundum putavit, ut comitiorum habendorum causa dic

taturam assumeret.

Cic. ad Att. ix. 9.

Cæs. de B. Civ. III.

Dion. Hal.

VIII.

Sueton. Dio et

Cæs. c. 41.

Ant. XIV.

49. In hoc magistratu exulibus, præter T. Annium Appian. Milonem, reditum decrevit; et proscriptorum a Sylla li- Plut. beris jus petendorum honorum contra legem Corneliam dedit. Aristobulum quondam Judææ regem, deinde triumphatum Pompeio, remisit daturum in Syria turbas. Sed ille quidem a Pompeianis veneno esse interceptus Joseph. traditur filium Alexandrum, acceptis ea de re Pompeii literis, Scipio securi percussit Antiochiæ, latrocinia objiciens. Habuit deinde comitia, seque et P. Servilium Dio. designavit consules. Is enim erat annus, quo consulatum ei gerere per leges licebat; quarum vim cum vi majore Lucan. solveret, speciem ubivis magna veneratione sectabatur. Plut. L. Pisonem collegam assumturus videbatur. Sed quia legatos ad Pompeium mittendos Piso censuerat, eratque eam ob causam increpitus ab Isaurico; illi honorem libertas abstulit, huic adulatio dedit. Comitia ceterorum Dio. quoque magistratuum sunt habita; pontificum etiam, in loca demortuorum: feriæque Latina celebratæ.

Cæs. de B. Civ. 111.

Dio.

Lucan.

Dio.

Cæs.

50. Oppressis deinde ære alieno consulendum putavit; Cæs. sed ita, ne subruere fidem, et, dum aliorum necessitati cu- Appian. pidius consulit, aliorum juri vim facere intolerandam vide- Sueton. retur. Constituit igitur, ut arbitri darentur' (nam ipsius Cæs. c. 42. verba lubentissime pono) per quos fierent æstimationes possessionum et rerum, quanti quæque earum ante bellum fuisset: atque eæ creditoribus transderentur.' Hi arbitratores, ne quis alteri parti addictiores electos quereretur, Dio. sorte creabantur. Hac conditione quarta fere pars crediti Sueton. deperibat: sed facile patiebantur homines, quia timor no- Cæs. varum tabularum, quæ vulgo postulari cœperant, tollebatur. Quia deinde rumor percrebuerat, multos aurum ar- Dio.

• Proscriptorum a Sylla liberis jus petendorum honorum..dedit] Hoc supra jam, c. 7. Cæsar fecisse memoratur primo ad Ur

bem adventu. Nimirum diver-
sos Freinshemins auctores secu-
tus est, illic Dionem, hic Plu-
tarchum. Crev.

Lucan. IV. 402.

Oros. vi.

15. Sueton.

Cæs. c. 36.

Cæs. Dio.

Strabo,

VII. p. 315.
Ptolem.
II. 17.

Dio. Oros.

gentumque, ne creditoribus solverent, supprimere; horum nequitia abusus, legem tulit, ne quis supra sestertia sexaginta in numerato haberet.' Sic providebatur, ne quis magnarum opum fiducia adjicere ad res novandas animum posset. Plebs ad hæc addi postulabat, ut præmia servis, qui dominos in hanc legem peccantes detulissent, decernerentur: sed abnuit Cæsar, juratusque negavit servis adversus dominos crediturum.

51. Inter hæc tam prospera non modicam accepit per duces suos in Illyrico cladem. P. Cornelium Dolabellam, cum a Cæsare naves haberet, M. Octavius et L. Scribonius Libo, quos Liburnicæ atque Achaicæ classi PomFlor. IV. 2. peius præfecerat, victum exutumque copiis Dalmatia exOros. Flor. Pulerunt. Sed ille quidem, amissa classe, perfugit ad C. Antonium, qui ad Curictam (Japodum littoribus assita est insula, ad maris Adriatici fauces) castra habebat. Sed ipsum quoque Antonium, cum ulcisci Dolabellam cuperet, cum Q. Hortensio qui ab Infero mari classem adduxerat, Pompeiani duces superarunt: quanquam ei L. Minucius Basilus, C. Sallustius Crispus, ex singulis legionibus quibus præerant, cohortes aliquot subsidio misissent. Antonius Curictam refugit, asperitate situs et incolarum virtute confisus. Sed ubi Octavius et Libo cum ingentibus copiis classicorum affuerunt, desertosque a sociis urB. Civ. III. gere fames cœpit, et ad Pompeianas partes palam transgressus vir fortissimus T. Pusio solicitare; Antonius se Appian. cum quindecim cohortibus dedidit: omnesque ad PomOros. Dio. peium a Libone deducti sunt. Evasere tamen prius pauci ad Basilum, qui copias instructas ex adverso littore ostenderat.

Lucan.
Dio.

Cæs. de

c. 68.

Liv. Epit.

Lucan.

52. Ea spes audaciam parti militum fecit, ut nova ratione tentarent per mare fugam. Namque refluxu expectato, rates conscenderunt ita contextas, ut geminatis cupparum ordinibus incumberent, quo inter utrumque ordinem occulto remigio proveherentur. Series cupparum ad firmitudinem catenis ferreis colligabantur. In medio ratis erecta turris erat, unde, sicubi vim faceret hostis, de

P Sestertia sexaginta] Marcas argenti 234. uncias 3. Crev.

Lucan.

fendi posset. Ex tribus ejusmodi ratibus prima et sequens æstus beneficio littus optatum tenuerunt: tertia, quæ vehebat Opiterginos, in occultos quasi casses incidit, Flor. quos Pompeiani Cilices, usitata sibi cum adhuc piraticam facerent arte, funibus sub mari circumductis paraverant. His deprehensa ratis, et ad scopulos unde religata vincula fuerant attracta, cum ab hostibus terra marique oppugnaretur, defensa tamen est, quia supervenientes tenebræ prælium diremerant.

[ocr errors]
[ocr errors]

53. Præerat Opiterginis tribunus, Vulteius nomine. Hic, cum neque vincula rumpere tentantibus res succederet, neque aliud sperari effugium posset; Parvum,' inquit, deliberandi spatium noctis hujus mora præstat, milites. Neque etiam multa deliberandi aut anceps materia est. Si possemus et mortem et ignominiam effugere, hoc nimirum prorsus esse faciendum nemo ambigeret. Nunc quoniam alterutrum necessario legendum est, utrum sit optabilius, aliqua esse dubitatio timidis, et ignavis, et Cæsarem prodituris, posset. Nobis quidem neque ingratis esse adversus eum cujus maximis beneficiis sæpe usi sumus libeat, neque virtutis nostræ gloriam turpi commaculare infamia.

54. ́ Quid igitur afferri potest, quominus libertate, donec adest, utamur, et in præstantissimam conditionem nos vindicemus; ut neque adversariis quicquam in nos liceat, et facinus nostrum æterna fama sequatur? Præsertim quia fortes ab ignominia mors absolvit; post ignominiam nihilominus subeunda mors est. Promittent haud dubie vitam. Sed quid nobis opus est vita agenda precario? Quintil. Quid si vero fallant fidem ? Et qui mori virtutem per potuimus, turpes irrisique alieno arbitrio cervicem demus? Quid si ad longius neque simplex supplicium servati, ad Pompeium adducamur, tam inimicum nobis semper, quam propitius Cæsar fuit? Ad Marcellum, cujus animum supplicio Novocomensis illius experti sumus? Hos videre, his supplicare Transpadanus quisquam poterit?

[ocr errors]

55. Hoc ne conjuges quidem liberique nostri velint; ob quæ nomina quandoque consilium mutarunt, qui de se decreverant. Pro Cæsare perire omnes optent, quam vel

[ocr errors]
« IndietroContinua »