Immagini della pagina
PDF
ePub

regnare cum hujus inimicis. Sed neque in eo res est: quin omnia sunt in potestate Cæsaris, et si hunc offendimus, illi perierunt. Sic eadem via quæ nobis ad gloriam et libertatem patet, a civitate nostra famam proditionis, iram victoris, metum, periculum, cladem avertimus, Cæsaremque magis etiam ei conciliamus. Cujus equidem, quia notissima nobis est liberalitas, quis futurum ambigat, quin et nos ille laudet, et ob nostrum factum universæ Flor. Liv. genti pretium tribuat?' Nec fefellit eum animus. Quippe Epit. Dio. Cæsar, ubi propter ipsum mille circiter Opiterginos, ut fidem ei servarent, in eadem rate mutuis vulneribus concidisse didicit, priusquam ab Urbe proficisceretur, non illi solum oppido, sed omnibus omnino Transpadanis civitatem Romanam dedit.

Lucan.

Dio. Sueton.

Lucan.

Civ. 1. Cic. pro Lig. c. 7.

Cæs. Civ. 1.

Cic. pro Lig. c. 1. Cæs.

56. Caii deinde Curionis referenda clades est, sub idem tempus in Africa occisi. Sed illi quidem principia nimis Liv. Epit. Appian. læta fuerunt. Recepta sine certamine Sicilia, sicut jussus Flor. Oros. erat a Cæsare, in Africam transjecit legiones. ProvinCæs. Civ. ciam eam obtinere L. Tubero debuerat, ex senatusconsulto II. Cæs. sortitus: sed, illo contante, P. Attius Varus, qui Auximo profugiens Uticam pervenerat, clamore multitudinis ad se delatum imperium arripuit; Tuberonemque venientem, quanquam earundem partium esset, exclusit provincia: ne filium quidem valetudine affectum exponere, sed nec aquam haurire passus. Atque iste quidem Varus provinciam eam prius ex prætura obtinuerat. Quo facilius ei fuit, propter hominum locorumque notitiam delectus agere, et alia tuendæ provinciæ parare. Igitur duas jam legiones Lucan. Iv. habebat sub signis: nec minus reponebat spei in Mauri regis amicitia, cui transditum a patre Hiempsale erat hospitium cum Pompeio, et maxima cum Curione simultas, qui in tribunatu legem de publicando Jubæ regno promulgaverat.3 Adversus hos duas legiones Curio transportavit, et quingentos equites, navibus longis duodecim, et multis onerariis.

668.

Cæs.Civ.11.

Dio.

Cæs.
Appian.

Cæs.

57. Ad hujus classis conspectum L. Cæsar adolescens, qui ad Clupeam adventum Julianorum cum decem rostra

3 Publicaverat edd. ante Crev.

[ocr errors]

655.

tis opperiebatur, multitudine velorum territus, Adrumetum perfugit. Curio præter Uticam ad flumen Bagradam progressus, exscensione facta, castra locat. Inde ad exploranda castra Cornelia (nobilitatem nomenque loco pri- Appian. oris Africani expeditio fecerat) cum equitatu pergit, levi- Lucan. IV. que prælio victis Numidis, qui, ut tutum agrestibus recep- Cæs. tum facerent, ex castris Vari oppido conjunctis excurrerant, et adventu longarum navium audacior, pronuntiat navibus onerariis, quæ numero circiter ducentæ stabant ad Uticam, pro hostibus se habiturum, qui non extemplo cursum ad castra Cornelia direxissent.' Obsecuti sunt universi, exercitumque Curionis omnium rerum copia repleverunt. Mox iterum in castra ad Bagradam se recepit Curio, quia adversarii castra Cornelia occupaturum Appian. suspicati, aquas veneno infecerant; et acclamatione to- Cæs. tius exercitus appellatus imperator, postero die movet Uticam, et castra prope oppidum ponit. Nondum perfectis operibus, fit certior adesse magna Jubæ regis auxilia, Uticamque sine timore pergere. Igitur equitibus immissis hos disturbat, et magnum interficit peditum numerum, qui tam celeriter in oppidum se recipere nequiverant.

58. Sed proxima nocte cum centuriones Marsi duo cum manipularibus aliquot ad Varum perfugissent, in spem ille venit, totum corrumpi Curionis exercitum posse. Igitur, eductis legionibus, ut inter se et Curionem una tantum vallis interesset, tentare milites per Sex. Quintilium Varum cœpit, qui L. Domitii quæstor ad Corfinium fuerat. Igitur notos sibi centuriones militesque compellans, ut ad prius sacramentum redirent,' obsecrabat, relinquerentque illos, a quibus capti perfugarum in numero haberentur, et per summam contumeliam hoc vocabulo notarentur.' Postremo largitionem a se et P. Attio ostentat, si prioribus partibus concilientur. Ad hæc neutram in partem significatione voluntatis facta, exercitus in castra reducti sunt.

[ocr errors]

59. Sed tentati militum animi castra Curionis timore et

4 Divinati legitur in edd. ante Crev.
Livius.

Delph. et Var. Clas.

15 H

suspicione compleverant. Nam, paucis mutatis centurionibus, iidem ordines manipulique manebant, quales eo tempore fuerant, cum ad Corfinium a Cæsare caperentur: præterea genus erat hominum, ex municipiis Pompeio addictissimis, Peligni Marsique. Hæc omnia non parum magnas timendi causas afferebant, et quod superiore nocte inter transfugium paucorum excepti graviores quidam militum sermones, nonnulli et conficti erant. Igitur in principiis de summa rerum sententiæ dicebantur. Alii regrediundum in castra Cornelia censebant; quidam oppugnanda hostium castra. Neutrum consilium Curioni placuit: alterum abjecti nimis animi, alterum temerarii videbatur..

[ocr errors]

60. Igitur, dimisso consilio, milites ad concionem vocat: 'quantum eorum fidei Cæsar credat,' exponit. Non debere hunc deseri, a quo maxima sint expectanda præmia; præsertim dijudicata jam fortuna belli, duabusque Hispaniis receptis. Frustra jactare prius sacramentum adversarios. Non legiones illud, sed ducem Domitium abrupisse. Proditos ab eo milites, a Cæsare conservatos, non beneficii modo gratia, sed in verba Cæsaris sponte adactos, nova religione teneri. Quod si causam a Cæsare desciscendi nullam habeant, in se quoque nihil esse sperare, quod offendat. Præclaram sibi erga milites voluntatem constare diligentiam duce dignam præstitisse hactenus: etiam fortunam affuisse conatibus. Atque hæc omnia nuper adeo consensu universorum esse approbata, cum sit imperator ab iis appellatus. Cujus honoris gratiamse ipsis facere, si pœniteat.'

61. Adhuc dicentem interrupit militum clamor, indigne ferentium, quod suspecti proditionis essent; et ad omnia pericula fidem suam operamque offerentium. Unde Curio jam animosior, postridie eodem loco quo antea, in acie astitit. Eduxit et Varus suos, uterque legionum Domitianarum fiducia, quas Curio mansuras in recenti sacramento, Varus redituras ad vetus, putabant. Sed ubi vallem transire Vari equitatus omnis cum parte levis armaturæ cœpit; equites Curionis cum duabus Marrucinorum cohortibus impetu facto, relictos a suis velites ce

ciderunt. Qua re Varianos perturbatos cernens Rebilus, legatus Cæsaris, quem ob peritiam rei militaris ex Sicilia Curio secum adduxerat, instare, atque tempore uti jubet.

62. Nec moratus Curio, ut erat acer et audax, primus procurrit in vallem, impeditam adeo, ut ab altera parte, nisi adjuti a suis, ascensum difficulter molirentur. Sed hostes, animis perculsis, neque ullius nisi fugæ memores, priusquam ad jactum teli perventum esset, in castra omnes refugerunt, tanta consternatione, ut in portis et angustiis viarum plures obtriti oppressique a suis sine vulnere morerentur, quam interfecti in prælio fuerant. Et nisi Curionis milites tantum ad pugnam profecti sola secum arma extulissent, eodem impetu expugnari castra potuerunt. Memorabile tum facinus Pelignus quidam nomine Fabius edidit. Namque fugientibus immixtus magna voce Varum identidem invocans requirebat. Ubi ille, credens unum e suis, restitit, quis esset, et quid vellet, interrogans; Fabius stricto gladio eum petiit et interfecisset, nisi scuto sublato vitasset ictum Varus. Fabium qui proximi forte erant milites occiderunt. Isque solus Curionis militum ea pugna cecidit : adversariorum desiderati circiter sexcenti, et mille præterea vulnerati sunt. Varus cum suos mirifice perterrefactos animadverteret, exercitum de tertia vigilia ex castris in oppidum reduxit.

63. Curio circummunire oppidum instituit; magna spe, quod Hispaniensem Cæsaris victoriam, quæ multorum literis ac nuntiis in Africam perferebatur, omnium animos inclinaturam in has partes rebatur. Idcirco cum regem Jubam venire cum ingenti exercitu audisset, vix credere potuit; donec minus quinque et viginti millibus abesse didicit regis copias. Tum in castra Cornelia se recepit, ubi tuto bellum duceret, donec ex Sicilia duæ aliæ legiones, et reliquus equitatus adveheretur. Sed in optimo consilio permanere licitum ei non fuit per Uticensium quosdam, qui in castra ejus perfugerant. Ii revocatum Leptitanorum bello regem discessisse cum maxima copiarum parte nuntiabant: Sabura duce modicam manum

pergere Uticam, jamque haud procul oppido distare. Sed Lucan. iv. ea fraus Maurorum erat: præmissusque Sabura rumorem eum sparserat. Ceterum rex cum omnibus copiis sequebatur.

717.

Frontin.

11. 5.

Cæs.

64. At Curio, præmissis prima nocte equitibus, quarta vigilia cum legionibus ad castra Saburæ contendit. Huic equites occurrunt, rem a se bene gestam nuntiant. Cupiditas hominis magis inflammatur. Quærit ex captivis, quis castris ad Bagradam præsit? Respondent Saburam. Ille, studio conficiendi itineris, quærit ultra nihil, conversusque ad suos, Videtis,' inquit, eadem omnia et hos, et perfugas Uticenses dicere.' Summa deinde festinatione procedit ad hostem. At ille simulatione timoris paulatim cedit, juvenilemque animum magis magisque vanæ alacritatis implet. Sic in patentes campos protractus, equitatu Numidico circumvenitur. Fessi erant Romani equites peditesque itineris longinquitate, sedecim millibus passuuma confectis; equites etiam superioris noctis prælio. Igitur cum neque timidis ad fugam, neque fortibus ad pugnandum vires superessent, occidione totus exercitus cæditur. Ipse Curio, cum Cn. Domitius præfectus equitum hortaretur, ut fuga salutem peteret, nunquam se venturum' dixit, in conspectum Cæsaris, amisso quem suæ fidei credidisset exercitu.' Atque ita, ut res temeritate sua perditas morte sequeretur, prælians interfectus est. His rebus auditis, naves quæ ad castra Cornelia stabant, cum paucis militibus, qui ad primam rei famam eo decurrerant, in Siciliam celeriter se receperunt. Reliqui (nam quinque cohortes præsidio relicta castris fuerant) Varo se dediderunt.

65. Ceterum Juba suæ victoriæ præmia alieno arbitrio minui non posse dictitans, magnam eorum partem interfecit: ceteros misit in regnum; frustra conquerente Varo suam fidem ab eo lædi. Sed eum adeo rex contemnebat, ut in oppidum invectus, multis populi Romani senatoribus prosequentibus, quæ fieri vellet Uticæ atque in provincia, pro imperio constitueret. Quibus effectis rebus, paulo

Sedecim millibus passuum] Leucis plus quinque. Crev.

« IndietroContinua »